Johannes de Raey, academic commentary on René Descartes’s Discours de la méthode, dictated at Leiden University (1 May–20 December 1658). Transcription from ms. Don. Var. Nr. 145 4to, Copenhagen, The National Library of Denmark. The text and the punctuation have been normalized to contemporary standards.

Conventions adopted in the transcription:

1) The text deleted in the manuscript has been put between brackets < >.

2) Interlinear additions are put between symbols \ /,

3) Marginal addition have been put in footnotes.

4) Dubious text is put between brackets { }. Whenever possible, I have provided the deleted or dubious text, otherwise, I have used dots … instead of the illegible letters.

5) My additions are put between brackets [ ].

Andrea Strazzoni, 2021.

[Second cover]

In Academia Plato, in Lyceo Aristoteles, in Porticu Zeno, in Horto docebat Epicurus.

[…]

[1]

Annotata ad Principia philosophica

Renati Des-Cartes,

excepta in collegio habito sub

Johanne de Raei,

inchoato die 1 Maii 1658

finito die 20 Decembris

[2]

[3]

Ad Dissertationem de methodo


Pag. 11

i

1. Per easdem vias ducamus) Hinc colligi potest duplex differentia cognitionis philosophicae a populari. \1./ Una consistit in methodo, quae in vulgari cognitione nulla est, cum tantum sit rudis et indigesta moles variarum notionum, qua sine ordine ab initio vitae accumulantur. \2./ Deinde vulgaris notitia deducta non est a primis causis, sed tantum versatur circa τὸ ὅτι, ut loquuntur.2 Ex. gr. vulgus novit Solem lucidum esse, philosophia quaerit cur luceat, et in quo natura lucis consistat. Iam vero ea optima philosophandi ratio est, in qua attendimus ad ea a quibus tanquam principiis rerum multarum cognitio pendet: ex. gr. in physica qui attendit ad motus, figuras et magnitudines corporum, multa inde explicare potest, qui autem tantum de facultatibus, formus, et qualitatibus cogitat, nihil unquam intelligit. Et hinc ratio debet peti, cur philosophi subtilissimi, tum Peripatetici, tum Scholastici, tam parum [4] profecerint hactenus in naturae contemplatione.ii Quantum vero ad Democritum, Epicurum, aliosque antiquos, qui etiam ad figuras et motus attenderunt, adeoque iisdem ex parte cum authore nostro usi fuere principiis illi recta methodo usi non fuerunt.

Atque ex horum <{…}>posteriorum quoque numero Verulamius noster est, qui ex solis experimentis philosophiam eruere nitebatur.

2. Virtutum ita et vitiorum) Quod intelligi potest de intellectu et voluntate, seu moralibus et intellectualibus virtutibus et vitiis.

[…]

3. Ingenii) Appendicis 151.3 Hac voce significatur ratio humana, quatenus a bona vel mala dispositione corporis pendet, atque ob eam vel bene, vel male se habet.

Ratio autem est vis intelligendi a sola mente dependens.

[5]

Non aliter nullam ante hanc habuimus philosophiam, quam nullam religionem ante promulgatam legem et Evangelium.

Quaeritur: quomodo stellae moventur? Exemplum esto turbo quae continuo moventur in se in eodem loco, si non impeditur, unde in vitro melius quam in arena. Si autem nullo modo impediretur, moveretur in alternum. At stellae nullo modo impediuntur, enim perpetuo moveatur circa suum axem. Quaeritur: quare sal pungat? Quia habet particulas acutas, tanquam acus. Hanc simplicissimam doctrinam Peripatetici ne quidem ausi {…} attingere. In Evangelio quanto simplicior, tanto profundior disciplina.

4. Discedere) Licet hic author non recedat a communis sententia credibile tamen est {cum} in alia fuisse opinione. Quippe difficilius quaestio est, an omnium hominum mentes sint aequales.

Concipienda est anima tanquam faber ferrarius qui non poterit bene operari, nisi habeat commodas \1./ ades, \2./ instrumenta, et \3./ lucem. Sic quoque {haec} in aedibus sui corporis: organis sensuum tanquam instrumentis utens, oculis lucem subministrantibus, etc.

iii


Pag. 2

Regularum sive axiomatum) Quarum summa exhibetur pag. 11.

Hinc non vituperandum ingenium philosophorum, ut Schoti, Thomae, etc., sed culpanda via quam ingressi sunt.

Calumniatores authoris nostri, pertinaciter nobis obtrudere conantur, totum hunc tractatum methodum esse.4 Neque intelligunt aliud esse originem, processum, et exitum describere, aliud ipsum actum velle monstrare. Valet hic comparatio [6] historici alicuius, proelium quoddam descripturi, qui recenset quae loca exercitus peragraverit, quas clades pertulerit, quomodo victoria fuerit {patitus}. Atque ea narrat non eo fine ut omnibus talia bella tentantibus, illa methodus debeat esse necessaria, quam sequantur.

iv

6. Caeteris quibus uti soleo) Pag. 6.

7. Quam ipsemet sequutus sum) Pag. 9.

Splendide ergo mentiuntur, qui fingunt methodum hanc omnibus tanquam regulam esse praescriptam. Cum illam tantum ut suam historice narret author.

8. Unusquisque) Qualem methodum praetendunt se scribere logici, quam tamen minime dare potuerant, ut suo loco demonstrabitur.

9. Videbuntur) Atque hoc unicuique aestimandum erit ex proprio iudicio. Sic princeps veteres historicos legit, atque ex regum illorum atque imperatorum rebus gestis quod sibi expediat observat, reloqua praetermittens.


Analysis textus

10. Ab ineunte aetate) Cogitationes quibus ad methodum perductus fuit:

1. Animus ad litterarum studia proclivis.

11. 2. Desiderio discendi flagrabam) Cognoscendae veritatis desiderium in studiis.

12. 3. Tot enim me dubiis) Propriae ignorantiae et errorum detectio post studia.

13. 4. Quae omnia) Omnimoda desperatio de scientia sibi promissa alicubi inveniendi.

14. 5. Non tamen idcirco) Et licet ad alia valeant ac utilia sint scholarum studia. 15. Verum iam satis) usus eos tanti non esse, ut vel ad persequendum ea quae didicerat, vel ad [7] excolendum ea quibus ex professo non caverat impellere ipsum potuerint.

16. 6. Quapropter ubi) Decretum litterarum studia deserendi, aliisque viis quaerendi scientiam.

7. Fateor) Studendo in vasto mundi volumine, desideratam scientiam non inveniens. Sed postquam) Accingit se ad tertium discendi modum ex se et in se ipso videlicet.

8. Et inter caetera) Studens in se ipso praecipuam causam imperfectionis in scientiis detegit.

9. Veruntamen insolens) Regula generalis scientias hoc pacto male fundatas instaurandi.

10. Quamvis enim in homine) Difficultas istius regulae exequendae in publica reformatione insuperabilis. Poterunt fortasse alii) Et in propriarum etiam opinionum emendatione ardua. Et maxima pars) Ob duplicem ingeniorum defectum.

11. Quid ad me procul dubio) Quorum posteriorem quidem in se reperit, sed tot remediis temperatum. Et quia neminem) Ut in veteri instituto scientiam proprio Marte investigandi se persistere posse ac debere iudicaverit.

12. Sed exemplum) Quod dum circumspecte aggreditur. Sic prius qua ratione) Cogitare incipit de quaerenda hac methodo.

13. Studueram) Quam in veteri sua scientia non inveniens. Quapropter existimavi) Aliunde eam quaerit ac invenit.

[8]

v

{…}. Certam et evidentem) Falso igitur accusatur author noster scepticismi.

Tria sunt librorum genera in quibus philosopho studendum erit: 1. libri chartacei, 2. liber mentis, 3. liber mundi.

Philosophia dicitur rerum humanarum divinarumque scientia,5 et corruptio rei optimae est pessima: videant enim, eius depravatores Scholastici in quantum {pellent}.

Viae contemplativae contrariae activis sunt. Namque hae a facilibus debent incipere, istae vero si a facilibus incipiunt, desinunt in desperata, ut ait Verulamius.

Ratio autem quare haec philosophia primum sit difficilis, postea vero plana, haec est. Primo, vulgaris a rebus familiaribus incipit, qualia sunt: in pariete esse materiam et formam, ignem esse calidum, stellarum alias propria luce lucere, alias lucem ab aliis mutuari, etc. Quae scitu sunt proclivia, caeterum earum rerum causas, et in quibus hae proprietates consistant, ignorant. Secundo, ubi isti altius philosophantur, ex figmentis suas faciunt notiones, atque (ut ait Verulamius) telas {…} subtilitate admirabiles, sed usu nullas.6 Contraria autem nostra est philosophia, quae popularia medicis atque mechanicis etc. relinquit, nihilque tractat, nisi quod ex causis veris eruere possit.

Differt enim popularis philosophia, hac nostra, quod ista non ullis principiis, nec methodo utatur.

vi


Pag. 3

{…}. In una ex celeberrimus) Puta in Gallia, in collegio isto Iesuitarum quod est La Fleche.

{…}. Hoc seculum) Et sane hoc seculum a millesimo sexcentesimo, et praecipue ab 1617 ad 1622, maxime floridum fuit, ita ut scientiae quasi parturire [9] viderentur. Hoc seculo tot magna ingenia prodierunt, quot vix decem seculis apud antiquos. Unicus apud veteres fuit Archimedes, Euclides, Hippocrates, nos autem multos habemus eorum aemulos. Imo, quales Galenus, aliquot centurias: causa est quia vivimus in mundi senectute, senectus autem longe sapientior est quam iuventus. Nos enim Pygmaei Gigantum humeris insistimus, ut ait Verulamius. Et veluti Reguli {…} aquilarum altius subvolaturi. Triginta iam annis plus in mathesi praestitum est, quam antea trecentis. Hoc quoque seculo Aristotelica philosophica oppugnari coepta est a Gassendo, Basso, Mornao, Taurello, aliis.

{…}. Illi parem cuius spes) H. e. certam et evidentem illam rerum divinarum atque humanarum notitiam, quae philosophia dicitur. Qua ratione autem talis scientia nulla hactenus in mundo fuerit, intelligi potest ex praefatione Principiorum. Omnis autem scientia quae hactenus habita fuit pro philosophia, vel popularis et empirica, vel sophistica tantum fuit. Quibus addi potest inter Christianos scientia theologica, quae etiam nihil commercii habet cum vera philosophia.

Empirica utuntur chymici, et id genus hominum, sophistica Scholastici, theologica Danaeus in sua Physica Christiana, Valesius, alii. Ex omnibus his tribus generibus conflatae Keckermanniana, et ex parte Burgersdiciana. Maxima autem pestis philosophiae theologia est, idque quia affectat dominationem. Cum tamen Christus ipse dicat: quod filii huius mundi prudentiores sint filiis lucis in generatione sua.7 Quaeritur: an enim nulla scripta philosophica ante haec in mundo fuerunt? Respondetur: fuerunt quidem, sed tanquam scripta theologica ante {…} legem et Evangelium. Unde non inconsulto eligebat Pythagoras nomen philosophi, pro sopho, idque non per modestiam, sed serio [10] sapientiam non in puteo adhuc latentem sibi quaerendam esse iudicabat.8

Mirum discrimen est inter hanc nostram philosophiam et Scholasticam: hanc simul cum academiis deserunt eius cultores, istam qui prius attigerunt, nunquam e manibus deponunt.

Bonorum librorum lectionem) De usu librorum speciale caput occurrit in Epistola ad Voetium.9


Pag. 4

Verisimiliter disserendi) Nam Scholastica philosophia non nisi popularibus et obviis conceptibus superstructa est: et quod familiare, id verisimile.

Plato sedendo studebat, Peripatetici autem ambulando, hinc horum conceptus, tantum ambulatorii sunt. Nam quis mathematicas demonstrationes ambulando perficeret, quae omnium certissimae sunt.

Medicinam) Iuxta regulam: dat Galenus opes, dat Iustinianus honores,10 etc.

Fallamur) Sic multi nobilium in Gallia histrioniam discunt. Sunt {et} Parisiis qui magicam profitentur.

vii


Pag. 7

18. Experimenta) Non tantum ab hominibus, sed etiam ex rebus quibuscunque aliis, quae alteram partem faciunt voluminis mundi.

[11]

Atque haec est scientia illa empirica. Studentes solum in vasto mundi volumine, prudentes quidem sed non sapientes fiunt. Profunda autem scientia non non peregrinando addiscitur, sed quidem prudentia. {Alii} scientiae Pythagorae, aliorumque qui in vasto mundi volumine solum studuerunt.

19. Eram tunc) Nempe relicto utroque studendi genere, et postquam in Belgio militiam exercuerat.

20. Ab inauguratione) Quae incidit in finem Augusti, anno 1690.11

21. Meditationibus)viii Quibus studebat in se ipso. Hic observandum hominem qui nullam plane habet scientiam, non posse in se ipso meditari, quod est descendendo in se ipso unum ex altero colligere: hinc puer scientiam meditando vix acquirere potest, non debet ergo mens nostra esse ut tabula rasa.

[12]

ix12

23. Inter se non consentientes) Scopo vel operis curiositate.

Aliter enim sutor donum suam extruit, aliter professor, aliter curiosis, quam dissolutus.

24. Ita videmus) Scientiae considerantur duobus modis: vel subiective, ut in aulis, vel obiective, ut in libris. Sumitur hic similitudo 1. ab aedificiis, 2. a civitatibus, et in his habitantibus populis, facta dein’ applicatione, duobus periodis. Primo: eodem modo, etc.), secundo: eodem etiam modo etc.) Scientiae considerantur vel partiales, ad quod referuntur aedificia, vel ut integra systemata, ad quod civitates.

Metator est homo nullo praeiudicio laborans, aediles sunt principes, curatores, etc., qui toti in id esse debent ut ordine omnia fiant.

x


Pag. 8

Nullo praeiudicio) Philosophico scilicet, seu ex doctrina hausto. Alias nullus homo est absque omni praeiudicio.

xi

Soli) Tanquam prudenti legislatori.

[13]

28. Eodemque modo) Applicatio: sic Ramus invectus quidem est in Aristotelicos, sed meliorem ipse philosophiam non dedit.

30. Sed quod) Altera foelicissima cogitatio. Iis in scientiis in quibus animus non est preoccupatus, (hoc est depravatus) non est procedendum per destructionem, sed per suppeditationem, corpora impura quo plus nutriveris eo plus laeseris. Sic in theologia non solum destru\exu/endus erit vetus homo, sed et induendus novus.

31. Delerem) Quod factum fuit partim per abnegationem eorum quae falsa deprehendebatur, partim per sepositionem dubiorum. Et quidem duobus modis facta est illa praeconceptarum opinionum sepositio, primum quidem speciatim circa opiniones singulas tempore novennalis peregrinationibus, deinde vero simul et semel post novennalem peregrinationem in Meditationibus metaphysicis. Vide Verulamii Novi Organi § 30, 31, 68 et alibi, ubi contendit per anticipationes nullam posse fieri verae philosophiae inventionem, sed omnia a primis fundamentis instauranda.13

xii


Pag. 9

Addixerat)14 Vel ex \(1)/ praecipitantia, vel ex \(2)/ caeco instinctu sensuum, vel \(3)/ exemplis et authoritate: vide Sextam Meditationem.

35. Arduum) Proprio nempe Marte talem investigare scientiam.

[14]

xiii

37. Satis temporis) Tale est ingenium Italorum, uti et Gallorum. Atque propter hanc Gallorum petulantiam, plerumque assuescunt studiis mathematicis, ut sedatum inde colligant animum, atqui magnum privilegium habet ingenium velox, fatemur ad medicinam, poësin, iurisprudentiam, linguas, et mercaturam multum valere. Sed in philosophia atque theologia hunc habet defectum, atque hic incommodi, quod scepticismum et atheismum creet. Sedatum atque tardum ingenium in septentrionalibus populis plerumque invenies. Galli quoque quantumvis iuvenes adhuc petulantes sint, tamen ubi ad 40 annum ventum fuerit, animum induunt sedatum: talis erat hic author noster. Atque tum non nocet ingenii vigor cum modesta et tranquillitate coniunctus.

Iesuitae in collegiis suis semper eligunt Gallum melancholicum, et Germanum iracundum.15 Et Hippocrates ait nullum praestans ingenium esse nisi quod aliquo modo sit melancholicum, dum modo in stuporem non degeneret, sed cum aliqua bile sit coniuncta.


Pag. 10

38. Unum tantum praeceptorem) Varietas praeceptorum libertatem iudicandi facit.

39. Tam absurde) Quid enim absurdius quam illud quod Keplerus statuit, mundum sc. magnum esse animal, et pulmones habere per quos respiret, atque hinc oriri aestum maris.16 Alii fuerunt qui Terram infinitae columnae inniti putarunt.17

40. Ducamur) Tum in formandis iudiciis, tum in vita regenda.

41. Suffragiorum) Pluralitas suffragiorum, non magis credibilem rem facit ubi questio est de rebus arduis.

xiv

[15]

Pag. 11

xv18

43. Ea quae iam scimus) Prout illa scimus, hoc est, bene si recte sciamus, male si male. Nam logica non emendat rationem humanam, sed eam sibi ipsi relinquit, et docet uti intellectu sibi permisso, unde sequitur eos qui logicam adhibere volunt ad tegendam rationem, et inveniendam veritatem, rationem suam corrumpere. Cuius ratio evidens ex eo peti potest, quod hoc pacto errores figantur (ut ait Verulamius),xvi19 et {confirmentur}, quatenus perversae primae aetatis rationes per logicam familiares nobis redduntur. Et hoc confirmatur per quotidianam experientiam, quae docet eos omnes qui a logica salutem scientiarum pendere putant, ineptissimos esse in veritatis investigatione. Unde etiam authores illi, qui omni logica destituti scientias tradunt, ex natura rei scribunt solidissime, uti ex adverso per abusum logicae omnes fere scientiae enervatae sunt.

Ethnici quam habuerunt logicam istam, solum pro arte disserendi venditabant, nunquam vero pro arte utendi ratione. Habet enim logica nomen a ratione disputandi autem non formandi conceptus.20 Keckermannus autem primus et hunc secuti alii, logicam vocat, artem dirigentem mentem in rerum cognitione,21 de quibus veteres nunquam cogitarunt. Retinuit autem hic Keckermannus veterum logicam atque rapsodiam quandam collegit, dein’ tanquam veteri domui novum titulum praeposuit. Logica enim ut recte ait Ramus, est ars disserendi, non autem dirigendi mentem,22 nam si conceptus prout sunt in nostro intellectu retinere et ab iis argumentari velimus, quid nisi errores figimus. Ex. gr. logica, totum homogeneum explicatura, infert haec exempla: aqua, vinum, etc., cum tamen contrario maxime sint heterogenea, et plura alia. [16] Memorabile exemplum occurrit in medicina, scilicet causa cur Hippocrates usque adeo ab omnibus sit laudatus, quae fuit haec quod logicam ignorarit, unde stili ipsius maiestatem admirantur omnes. Post hunc quoque Fernelius, at Galenus nimium logicam sequebatur hinc eius tot errores. In investigatione enim veritatis logica aut nullum aut parvum usum habet. Vide Epistolam ad Voetium, pag. 26.23

xvii

46. Cognoscerem) Confirmato scilicet matura aetatis iudicio, cui se totum regendum tradere statuit pag. 3. Philosophi autem antehac et maxime Aristotelici non ex praesenti perceptione et maturae aetatis iudicio, verum ex praecognitis, ut loquuntur, hoc est ex praeiudiciis potissimum philosophantur, qua praecipua causa est errorum et maxime imperfectionis in ista philosophia.

In philosophia nullum praecognitum debet esse, sed omnia ad examen revocanda. Sed in geometria, linguis, aliis ubi animus non est praeoccupatus, ibi auditor praecognita quaedam debet adferre. In philosophia enim propria perceptio norma iudiciis esse debet, neque quicquam credendum propterea quod hic vel ille dixerit. Atque haec est regulae prima methodi, cuius regulae praxis in eo consistit, quod praecipitantiam et anticipationem vitemus.

[17]

47. Praecipitantiam atque anticipationem) His verbis designatur duplex aberratio ab hac regula. \1./ Una in eo consistit quod nimis festinemus, et praecipitemus iudicia iudicia nostra absque sufficienti examine, ex eo quod morae impatientes simus, vel necessitas aliqua urgeat, quae cogat in arena, ut dicitur capere consilium: quod in praxi quidem et actionibus vitae necessarium, in theoria vero et contemplatione veritatis pessimum est. Haec igitur praecipitantia locum habet circa ea in quibus animus noster nullo praeiudicio est praeoccupatus. Exempli causa, mathematicis, historicis, linguis, iurisprudentia, multisque conclusionibus theologicis, ad {quae} mens nostra tanquam tabula rasa. Ita ut veritatem invenire possit, si modo attendat. \2./ Altera aberratio ab hac regula posita est in anticipatione,xviii24 hoc est in praeconceptis absque sufficienti cognitione opinionibus, quibus animus noster sic in transversum agitur, ut etiamsi velit, non possit tamen quaecunque adhibita attentione veritatem perspicere, nisi a praeiudicii depositione initium ceperit. Ex. gr. si quis nudis oculis intueatur Lunam, etiamsi cogitet, attendat, revolvat, Lunam rotundam esse sibi imaginabitur, nisi aliunde didicerit rotundam illam [18] non esse. Ita ut hic valeat regula medicarum, quam eleganter hoc in casu applicat Verulamius: error coctionis primae non corrigitur in secunda.xix25 Nam notiones et praeiudicia sensibus hausta ineunte aetate, et in ventriculo nostrae cogitationis accumulata, quasi per coctionem primam male digesta sunt, quae mala digestio (non praemissa dubitatione tanquam salutari purgatione) per nullam subtilitatem intellectus et attentionis emendatur, quae quasi coctio secunda est. Sed ut norunt medici in peiore cacochymiam, et universalem scientiae nostrae cachexiam vertitur, iuxta aphorismum Hippocratis: corpora impura quo plus nutriveris eo plus laeseris.26 Concludimus ergo praxin huius regulae consistere in duobus: 1. in attentione et et circumspectione, quae opponitur praecipitantiae; 2. in dubitatione, seu assensus cohibitione, quae unicum remedium est anticipationis, quod hactenus animadversum non est a philosophis.

Verulamius in libro Instauratio magna solus hoc animadvertit, sc. hunc enim merito praecursorem Cartesii dicimus. Quicquid non est ex fide peccatum est, inquit Paulus ad nos: quicquid in philosophia ex distincta perceptione non venit, error est.27

Anticipatio enim pronunciatio earum rerum, quae animo impressa sunt, absque sufficienti cognitione.

[19]

Pauca iudicare multa intelligere, signum verae sapientiae est. Hic videbis nullos facilius atque citius de aliqua re iudicium ferre quam pueros, mulieres, plebem omnem, imo stultos, maniacos, etc. Contra, sapientes scrupolosi sunt in suis iudiciis ferendis.

48. Pateret) Supple, in praesentiarum.28 Non autem quia iudico id a me olim esse perceptum: valet hic regula iurisconsultorum: abundans cautela non nocet.


Pag. 12

49. Difficultates) Hoc etiam intelligi potest de ipsis obiectis in quibus multa simul consideranda veniunt, eo quod valde composita sint, et circa quas versatur noster intellectus. Quia nam intellectus noster finitus est, non potest omnia simul comprehendere, verum per partes id facit commodius. Hinc ea quae sunt composita, necessario etiam secundum partes considerari debent.xx

50. Commodius resolvendas) Ne iudicium extendatur ultra perceptionem, verum illi adaequatum sit. Nam uti ex cibo \non/ non bene masticato facile cruditas oritur, et humor, quem natura subigere nequit, sic etiam facile contingit ut aliquid iudicemus de rebus non satis perspectis, si nimis multa simul comprehendere velimus. Huc ergo spectant omnes abstractiones quibus praecise consideramus unum sine altero.

Praxin huius regulae habemus in Meditatione Secunda.

Ratius huius rei physica est: quia ubi cibus in minimas particulas prius comminutus est, tum vis coquendi agit in singulas superficieculas.

51. Cognitu facillimis) Ex natura sua scilicet seu respectu mentis, a praeiudiciis ac perversis notionibus vacuae, adeoque paratae [20] ea tantum admittere quae satis clare cognita fuerint. Alias multa videntur nobis notissima et cognitu difficillima ubi ea cognoscere volumus ut par est. Et talia sunt pleraque eorum quae sensibus occurrunt, maxime si tantum sensu non autem vero intellectu percipiantur, ut qualitates quas vulgo manifestas vocant, quibus nihil obscurius intellectui humano proponi potest. Quod cum animadversum non sit a Peripateticis, haec una ex praecipuis causis est corruptae illius philosophiae.

52. Ordinem) Arbitrarium sc. non naturalem, qui concipitur in iis rebus ubi unum praecedit alterum claritate.

53. Ex natura sua) Duplici ratione unum natura sua dicitur praecedere alterum: \(1)/xxi primo, quia clarius est seu cognitu facilius, \(2)/xxii secundo, quia alterius cognitio inde pendet.

Natura in se notum, hoc est respectu mentis bene dispositae. Notissimum id nobis videtur circa quod quotidie versamur, et de quo frequenter cogitamus. Quid ipsis magis familiare Peripateticis quam de luce disserere, hinc proverbium luce meridiana clarius, at contra dicere liceret obscurius. Non cogitationis frequentia <{…}> sed evidentia facit bonam cognitionem, atque haec est illa facilitas, quam author supra postulat. Criterium enim philosophiae Scholasticae quod in initio facilis, postea magis reddatur difficilis. At nostra contraria est: ex. gr. res mathematicae initio quidem difficiles videntur, sed postea iucundam adferunt facilitatem. [21] In aliis scientis ubi iuvenes ad academiam venerint, primum professores sunt, mox doctores, hinc magistri, dein’ studiosi, ultimo pueri, at longe aliter sese res cum hac nostra philosophia habet, ibi enim primum pueri erimus. Ita quoque in theologicis ea esse debent suspecta quae facilia habent principia, nam desinunt plerumque in {arduis}. Ratio est quia incipiunt ab iis quae familiaria sunt, quae non esse possunt bona, quia imperitus non habet bonam scientiam.


Continuatio analysis

Pag. 12

Longae illae) Magna spes affulgens de utilitate huius methodi in veritatis investigatione, idque ab insigni progressu quem geometrae faciunt in sua scientia. Nec mihi) Ordo investigandi et hanc methodum applicandi, ex regula tertia elucescens. Utilitatem exspectarem) Fructus generalis ex applicatione huius methodi ad res mathematicas. \^/ \Pag. 13./ Ac revera) Fructus specialis in ipso studio mathematico. Atque haec) Unde utilitatem huius methodi in regenda ratione agnoscens. Cumque illam) Spem novam concipit de applicatione illius ad alias etiam scientias. Pag. 14. Quanquam non idcirco) Quod priusquam aggrediatur, 1. praemittendam censet principiorum in philosophia investigationem. Ac praeterea quia) 2. Expectandam maturiorem aetatem. Nec priusquam) 3. Praemittendam triplicem ingenii praeparationem.

[22]

Nullis utebatur Cartesius instrumentis mathematicis nisi circino et regula chartacea.

54. Existimandi) Pulchre Verulamius, magis laudandum, ait in Alexandro Magno quod Darium ausus fuerit aggredi, quam quod ipsum devicerit.xxiii29 Ita quoque maxime hoc laudandum in Cartesio, quod {haec} ausus fuerit sperare.

55. Ea omnia, quae) Loquitur de cognitione quae pendet a lumine naturae, non de iis quae per \(1)/ revelationem vel \(2)/ experientiam cognosci debent, qualia sunt pleraque eorum, quae ad theologiam revelatam et iurisprudentiam spectant, item historica et philosophica. Interim revera procul dubio etiam in talibus veritatum aliquis nexus reperitur, maxime in theologicis, quae ab aeterna et immutabili Dei sapientia pendent. Sed quis sit ille nexus difficulter vel nullo modo in hac vita investigari potest, atque hinc ratio petenda est cur theologi non tam systema aliquod theologicum, quam locos communes scribant. In philosophia omnium maxime locum habet hic veritatum nexus, sed ante Cartesium nemo illum vidit, sed nexus talis inscriptus scriptis philosophorum [23] fuit hactenus, qualis est in sceleto, cuius ossa non vivis vinculis, sed artificialibus tantum filis vi externa cohaerent. Et hinc tanta in methodo est varietas, cum methodus hactenus nulla vera fuerit. Vera autem methodus haud secus atque veritas unica tantum est, quam expressit author in Meditationibus atque Principiis suis.

56. Primas omnium) Duplici de causa unum ante aliud considerandum et examinandum est: primo, quia prius et facilius cognosci potest, ex. gr. literae prius quam syllabae; secundo, quia alterius cognitio inde pendet.

57. Certas et evidentes rationes) Ex communi scilicet consensu, etsi enim in aliis scientiis procul dubio certae et evidentes aliquae conclusiones dentur, illae tamen haud ita communi consensu receptae sunt. Estque illius diversitatis in opinionibus, et ortae hinc incertitudinis causa, partim quod non ab omnibus bene intelligantur, partim quod multi praeiudiciis circa talia impediantur, at avocentur a veritatis cognitione. Haec autem non ita locum habent in rebus mathematicis.

[24]

Rem omnium facillimam)xxiv In quo consistat illa facilitas expositum fuit ad regulam tertiam methodi. Causa autem huius facilitatis in eo consistit quod ineunte aetate praeiudicia ac perversas notiones non habeamus de rebus mathematicis: uti de \(1)/ mente, \(3)/ Deo, et \(3)/ rebus corporeis, quae sunt obiectum philosophiae aliarumque omnium scientiarum. Meditationum pag. 165 et 167.30 Vide totum § 10 Sextarum Responsionum.

Quare res mathematicae faciliores sint aliis, ratio est quia hae intellectu cognoscuntur et percipiuntur, res autem physicae sensu. Iam contra logicos affirmamus quod intellectu res evidentius percipiantur, idque probamus 1. ex inductione, 2. ex ratione. Primo, ea quae sensu percipiuntur obscura esse, videmus in medicina, quae obscurissima habet definitiones, idque quia versatur circa res sensibiles. Contra theologia et iurisprud\entia/ res intellectu percipiunt, atque perfectissimas habent definitiones. Secundo, ratio etiam dari potest philosophica, quia sensus nobis non proponunt ideas puras quales in se sunt, sed quales interventu organos nostros existunt. Confirmatio etiam hoc ex mathesi, quae pura scilicet, quando versatur circa numeros, certior est quam impura, quae versatur circa res sensibiles ut sunt dioptrica, musica, etc. Obiectatur: res mathematicae etiam sensibus percipiuntur, qualia sunt triangulum, circulus. Respondetur: non autem omnia. Dein’ quanquam et sub sensum et sub intellectum cadant, tamen non quatenus sensu, sed quatenus intellectu percipiuntur facillimae et verissimae sunt. Absurdum ergo est dicere ea quae non cadunt in sensum non posse definiri.

[25]

59. Paulatim assuefacerem) Uti ineunte aetate sensim et sine sensu ingenium assuefit erroribus, praeiudiciis, confusis et obscuris perceptionibus: quae mala consuetudo per philosophiam praecipue emendari debet, tanquam remedium illius universale. Philosophia autem Peripatetica et Scholastica malam illam consuetudinem confirmat, et errores figit, quia non emendare sed multiplicare docet conceptus quibus assueti sumus.

Habitus est facultas agendi cum facilitate. Facilitas haec oritur ex frequenti operatione. Veritatem ergo saepius contemplando, ingenium veritati assuefit, ita faciunt mathematici, contra sophistae assuefaciunt ingenium erroribus et falsitatibus.

xxv


Pag. 13

61. Intra duos aut tres menses) Obiter notari hic potest eorum quae intellectu percipiuntur, quaeque in se sunt evidentissima, etsi nobis prima specie obscura appareant. Hoc privilegium esse prae aliis, quae prima specie clara videntur et valde arrident, quod longe plus per illa proficiamus, quam proficere nobis videmur, quod notum est in authoris nostri mathesi et philosophia.

xxvi31

[26]

63. Uti ratione) Ratione uti hoc loco aliud nihil est, quam ex propria perceptione, et evidenti cognitione iudicare de rebus omnibus. Hoc autem optime fit, si caveamus nobis ab omni praecipitantia et anticipatione, adeoque distincte et ordine cognoscere laboremus quicquid nobis cognoscendum proponitur. Quae omnia praescribunt regulae methodi, constantia tantum opus est et exercitatione. Verum quidem est vix ullum hominem esse alicuius eruditionis, qui non sciat iudicandum non esse de rebus incognitis, adeoque distincte et ordine esse veritatem investigandam, sed non advertunt quanti momenti sint illae regulae, et quam generaliter ab omnibus {negantur}, et quantum universus rectae rationis usus ab iis solis pendeat. Idem hic locum habet quod monet author initio Responsionum Quintarum plurimum quidem verbotenus fateri praeiudicia vitanda esse, sed studium et laborem in eo non impendere. Idem enim dici potest de regulis huius methodi.

Quid sit ratione uti, pauci intelligunt, plurimi ratiocinari id esse putant, et syllogismos facere ad notum ex ignoto deducendum, cum nihil minus, sed {…}.

[27]

64. Perfecte) Perfecte ratione uti possumus in aliquibus, quod non pugnat cum naturae nostrae infirmitate, ut patet ex paragrapho praecedente. Imperfectio autem nostra in eo consistit, quod haud ita ratione uti possimus in omnibus cum multa nos omnino lateant, et de rebus multis magna cum inconsiderantia iudicemus, et necessitate impulsi iudicare saepe debeamus. Rationis ergo nostrae usus intensive, ut sic loquar, et in aliquibus, non autem extensive, et in omnibus perfectus est.

Ingenii mei tenebras) Per ingenii tenebras varia intelligi possunt 1. ignorantia, 2. obscura et confusa perceptio, 3. errores, 4. praeiudicia.


Pag. 14

65. Praescribit) Sc. ut initium faciamus a facillimis. Res naturales in pondere, numero et mensura consistunt.

[28]

66. A principiis quibusdam) Si ea foret intellectus nostri perceptio, ut omnia simul et uno quasi intuitu perspiceremus, opus non haberemus ullis principiis: et talis est scientia divina et forte etiam angelica. Intellectus autem noster per gradus promovet cognitionem suam, atque iis quae nota sunt ante alia, tanquam principiis et fundamentis utitur ad aliorum cognitionem. Ubi notandum, primo, talibus principiis circa res philosophicas non uti vulgus, quae praecipua cognitionis popularis a philosophica differentia est. Secundo, matheseos principia pleraque obvia esse et communiter nota, \╤/xxvii sic ut verae notiones communes dicantur, cum philosophiae principia magno labore primum investiganda sint, \╧/xxviii ex. gr. physicae principium est ex nihilo nihil fieri, nil quicquam in nihilo relabi, quod semel movetur, quantum in se est, semper moveri, quod quiescit ad motum propria facultate se non accingere, etc. Quotusquisque {autem} de iis cogitat? Quis non ea vel neget vel in dubio revocat, vel male intelligit? Et ita ad philosophiae studium nemo accedere debet sine maturo [29] iudicio et praeparatione quadam, quae potissimum dubitando perficitur, et postea multum iuvatur per cognitionem variorum experimentorum, et historicam naturae cognitionem. Et hac de causa author methodum suam statim non applicuit quaestionibus philosophicis.

67. Fuisse inventa)xxix32 Nam vix quaesita fuerunt aut desiderata sed secure retenta atque assumpta primae aetatis praeiudicia loco principiorum. Ex. gr. omne corpus naturale internum principium motus habere,33 ut in homine sic in rebus aliis formas substantiales dari, corpora naturalia ab invicem distingui infinitis qualitatibus realibus quas patibiles vocant, et infinita huiusmodi alia quibus omnium sectarum philosophiae, sed praecipue Peripatetica et Scholastica corrupta est.

Nullus homo eruere potest lumen intellectus, interdum verior cognitio per illam scintillat, et depellit tenebras prioris cognitionis: hinc tam perpetuae lites.

[30]

68. Quaerendis) Quaerenda, quia non tam obvia sunt philosophiae principia, ut matheseos. Et si vel obvia istae sunt, non tamen pro principiis agnoscuntur. {Sic} Peripatetici norunt turbinem moveri, sed hoc pro principio non habent.

69. Quammaximi esse momenti) Hic enim maxime valet regula Aristotelis, dato absurdo uno infinita consequuntur.34 Ideoque non possumus nimis circumspecti esse in assumendis aliquibus principiis. Ea enim, si male posita et assumta fuerint, duplex malum creant, primo, errores et falsas conclusiones innumeras, secundo, avertunt nos a veritatis cognitione, et cogunt abstinere ab iis quae ex clarioribus principiis innotescunt.

70. Maturiorem aetatem)xxx Nam iuvenes multum obnoxii sunt 1. praecipitantiae, idque quia praecipites spiritus habent, contra senes tardis in omnibus: hic senes dandis, iuvenes vero exequendis consiliis idonei sunt, media autem aetas inter haec duo extrema medium ponit. 2. Anticipationi, et praeiudiciis, idque quia non sunt assueti attentioni, dein’ quia nimis creduli sunt: tales Galli iuvenes, at maturae aetatis anno quadragesimo, quinquagesimo, omnes excellunt.

[31]

71. Viginti tres annos) Novem adhuc impendit, aggressus igitur illud est anno trigesimosecundo aetatis.

72. Multum temporis) Quod fuit novem annorum. Pag. 18.

73. Ipsimet se in architectura) Si debeant ipsimet aedificii sui architecti esse, quemadmodum author aedifici sui philosophici, cuius instaurationem meditabatur, author esse debebat.

74. Tribus aut quatuor regulis) Quae non minus necessariae erant ad regendas actiones vitae, et gubernandam voluntatem, quam regulae praecedentes methodi ad recte utendum ratione, et veritatem investigandi in scientiis, quae intellectum spectant, cuius perfectio maxime pendet a philosophia theoretica, h. e. a mentis, Dei, et rerum materialium cognitione. \╤/xxxi

Philosophia practica theoreticae superstrui debet.

[32]

75. Prima erat) Haec regula respondent primae regulae methodi, ut enim illa iudicii in veritatis investigatione, sic haec voluntatis et actionum vitae normam continet. Revera autem una eademque norma est voluntatis, seu actionum moralium, nec non iudicii, evidens scilicet cognitio, secundum quam non tantum iudicare, sed etiam actiones vitae instituere nos debere ipsa conscientia dictat, seu illa evidens cognitio ex natura ipsa seu ex revelatione habeatur. Sed qui nondum habent illam evidentem cognitionem, aut illius capaces non sunt, {tenentur{ sequi alios qui authoritate et cognitione ipsos antecellunt Meditationum p. 145. Hinc sequitur corollarium aliquod magni momenti in philosophia morali et theologia, hominem nimirum opus non habere praeceptis, legibus, institutione, vel exemplis aliorum ad vitam suam recte instituendam, sed dictamen propriae conscientiae, et intrinsecum naturae lumen ad haec omnia sufficere, si modo sufficienti [33] cognitione et sapientia praeditus sit. Et talis sunt status primi hominis ante lapsum, qui idcirco dicitur naturae status. Quo quis autem est sapientior eo proprius ad hanc perfectionem accedit, et sibi ipsi lex est, et tales etiam sunt qui in Sacra Scriptura Θεοδίδακτοι vocantur.35 Et author noster ante philosophiae suae investigationem tanta cognitionis evidentia destitutus, aliunde extra se petere debuit vitae normam et regulas. Et hoc est fundamentum regulae huius primae moralis, ubi actionum moralium et honestatis civilis normam petit a legibus et institutis patriae, et quantum ad actiones religiosas, de iis non multum disputandum, sed pio affectu religionem in qua educatus erat retinendam censet, quae sequuntur in hac regula spectant actiones adiaphoras.

Tranquillitas maxima est in casibus religionis nos non nimis macerare, sed pio affectu sequi eam in qua sumus educati.

[34]

\╤/xxxii Religionem) Religioni opponitur vaga licentia, alias dicta libertinismus, est autem illa duplex: 1. universalis, qui nulli se adstringit religioni: huius sectatores erant Seneca, Plato, Socrates, alii, qui ne quidem ethnicismum sequebantur; 2. specialis, qui se certae sectae non adstringit.

Religio quam author sequebatur, erat Romana Catholica. Obiectio impudentis cuiusdam sunt: debuisse Cartesium examinare religionem suam an optima esset, scilicet unusquisque tenentur omnes religionis Christianae articulos excutere, sufficit credere in Christum.

xxxiii


Pag. 15

78. Nihil melius) Melius quidem fuisset (ut constat ex dictis) ex iudicio proprio et evidenti cognitione vitae actiones instituere, quam aliorum exempla et iudicia sequi. Sed cum a primis fundamentis instaurare vellet iudicia et opiniones suas, iis fidere non poterat. Hoc fundamento nititur regula Aristotelis, discentem oportet credere.36 Discimus autem duobus modis, vel proprio Marte investigando scientiam, vel eam hauriendo ab aliis.

Discentem oportet quidem credere, sed non absolute ut firmum et fixum, sed per suppositionem ad tempus: ut si proponatur Lunam montes habere, credendum est, sed ut quicquam consideratu dignum, in quo ipsi postea speculamur, eiusque veritatem inquiramus. At quae per revelationem \^/ \ipsis/ discentibus obveniunt, haec absolute credenda. Non autem doctori suam revelationem iactanti credendum.

[35]

79. Actiones imitarer) Aliud est actiones imitari, et aliud est opiniones et sententias in animo suo sequi et pro ratis ac firmis habere. Imitamur multorum actiones quorum opiniones haut ita probamus. Uno verbo, quoad actiones quidem, haut ita vero quoad intimam animi sententiam et conscientiam obligare nos possunt prudentum exempla.

Solus Deus conscientiam obligat.

80. Quae agebant) Ratio, cur ex actionibus et factis hominum, magis cognosci possunt, quam ex verbis, quid sentiant, haec est, quod sermo et loquela magis in arbitrio eorum posita sit, quam reliquae actiones.

81. Iudicasse agnoscimus) Quid iudicemus et cogitemus in animo nostro omnium certissime exprimimus per actiones aliquas, et affectus, unde saepe ex oculis et vultu legere licet hominum cogitationes. Ratio huius rei est, quia motus aliqui corporei per consuetudinem (quam vix amplius in potestate nostra habemus), alligati et proxime iuncti sunt cum iudiciis, maxime si affectus aliquis animi adsit. Loquela quidem etiam inter illos motus corporeos est, unde etiam in iis qui callidi et subtiles non sunt utplurimum [36] sequitur animi cogitationes. Sed in hominibus versatis et exercitatis loquela maxime pendet a voluntate, atque alienae voluntatis scientiam habere nemo potest, nisi solus Deus, et voluntas etiam maxime variabilis est, unde perspicue sequitur ex eo quod homines dicunt raro colligi posse quid in animo sentiant.

Hoc axioma politicorum est: non ex oculis sed actionibus hominum colligere quid sentiant, quia nonnulli cogere linguam possunt, ut nunquam sit conformis {aii} cogitationibus, et tales sunt impostores. Sed pueri, foeminae, et ebrii quod sentiunt loquuntur, quia in iis motus linguae automatice sequitur intimas animi cogitationes.

82. Vitiosum) Vel apparens tantum virtus, ex. gr. audacia vulgo pro fortitudine habetur. Vide epistolam dedicatoriam Principiorum.

83. Constans et tenax) Immotum et certissimum argumentum constantiae in iudiciis et actionibus in eo consistit, quod omni ex parte evidens sit cognitio nostra quae iudicandi et agendi norma est. Nam ut veritas sic etiam veritatis cognitio semper sibi similis est. Distinguenda haec constantia est a pertinacia quae \1./ praeiudicio vel \2./ affectu niti potest. Haec constantia authoris nec primi nec se[37]cundi generis fuit, verum ex prudentia et necessitate quadam petita. Praescribit autem sibi hanc constantiam et tenacitatem propositi, quia metuebat ne a proposito deflecteret, cum prima regula sibi praescripsisset tales vitae suae normas, quae forte in dubium revocari possent, in aliquibus, et inde sequeretur fluctuatio quaedam et inconstantia.


Pag. 16

84. In vita) Quam vivimus vel ut animalia ratione corporis quod multis indiget, vel ut homines ratione animi. Idque diverso modo, et sub diversis personis quasi \(1)/ in societate aliorum hominum, sub magistratu, in ecclesia Christiana, aut etiam particulari aliqua, \(2)/ vel denique tanquam privati respectu nostri. Quorum omnium respectu homo partim ob honestatem et conscientiam, partim ob utilitatem ad multa obligatus est, quorum etsi certam rationem non noverit, ea tamen idcirco differre non licet. Huc ergo spectant fides, pietas, et boni mores, omneque decorum in humana [38] vita, et quicquid ad vitam vel simpliciter vel commodius degendam necessarium est. Ut paucis omnia complectar, duplex in universum est fundamentum obligationis: utile, et honestum, quae duo ab invicem sic nunquam separanda sunt, ut pugnent, Septimarum Responsionum par. T pag. 93, et par. {T} pag. 83.37

Quaeritur: utrum omne bonum sit obligatorium? Negatur de bono iucundo, sed de utili et honesto affirmatur. Magis ad bonum quam ad verum obligatus homo est. Obligamur ad usum pilae, et aliarum rerum, quatenus ad morbi curationem utiles sunt. Honestum obligat conscientiam, sic obligati sumus ad edendum et bibendum, 1. propter necessitatem, 2. propter honestatem.

86. Plane non) Vel propter utilitatem et necessitatem, vel propter honestatem. Bonum enim quidem triplex est, utile, iucundum, honestum, sed quod observatu dignissimum est, iucundum, quatenus tale, non est obligatorium, sed quatenus induit rationem utilitatis. \╤/xxxiv

xxxv

87. Ad praxin)xxxvi Vide sect. 5, Secundarum Responsionum pag. 78. In veritatis contemplatione dubitare quidem licet, atque se opponenti respondere nescio, sed in rebus agendis, necessario aliquid ex dubiis eligendum. Istud autem nescio non valet in rebus agendis ubi urget necessitas decorum, honestum, pietas, atque periculum in mora est. Contra nihil {me} urget ad affirmandum an montes in Luna sint, nec ne. Distinguendum igitur adhuc inter contemplationes veritatis, et vitae actiones: de his non dubitare licet, at de illis. Haec ergo regula methodi non ad actiones vitae spectat.

Atque consideratur ita res duobus modis, vel in praxi vel extra praxin, ut rhabarbarum purgat bilem: quaedam solum in praxi, ut legibus obedire, quaedam solum extra praxin, ut rhabarbarum etc.

[39]

88. Infirmiores animae) Quae non utuntur armis suis, quae praescribit in Passionibus animae, art. 48. Arma enim {anima} propria, suppeditat ratio et bene fundata scientia. \╤/xxxvii38

89. Fortunam) Hoc nomine intelligitur concursu causarum et rerum, quae omnino extra nos, et extra nostram potestatem sunt, maxime quatenus ab aliorum hominum potestate aliqui modo pendent. Talia sunt bellorum eventus, divitiae, opinio aliorum hominum de nobis, similaque, quae vulgo appellantur fortuna et casus. His quoque additur necessitas ad mundum corporeum spectantia, quae fiunt necessario. Huc quoque spectant mores gentium, quibus neque reluctandum est, quia non sunt in nostra potestate.

xxxviii

91. Nihil) Hoc est, nec corpus nostrum nec corpora alia, ubi notari possunt diversi gradus potestatis, quas mens nostra habet in res alias. \1./ Proxima nobis est potestas in animales spiritus, quatenus illi imperio animale subsunt. \╤/xxxix \2./ Per illos gubernamus corpus, illudque varie movemus. \/xl \3./ Per motum corporis res alias redigimus in potestatem nostram, et sic habemus dominium in creaturas et homines quoque alios, idque dupliciter, morali aut physica potestate. \4./ Potestas moralis consistit in suadendo, imperando vel permovendo per authoritatem suam, ideoque ad hanc potestatem praecipue spectat loquela et eloquentia. \5./ Potestatem physicam [40] voco, quae res alias absolute nobis subiicimus, et homines cogimus, ex. gr. vi armorum, iure belli, robore corporis. \╤/xli Iam vero evidens est nihil horum absolute in nostra potestate esse, sed motum corporis praesupponere motum spirituum, et motum spirituum praesupponere spiritus vividos et per se ad motum incitatos. Quorum si quid desit, potestas nostra in res alias nulla est. Omnium autem prima et facillima potestas nobis est in cogitationes nostras, quae nullo impedimento externo tolli potest quamdiu nobis est mens sana in corpore sano, ita ut per hanc regum opes et potentiam aequare possit homo pauperrimus. Et hoc est fundamentum omnis philosophiae Stoicae. Hinc dictum Epicteti: quae supra nos nihil ad nos.39

xlii

93. Extra nos) H. e., extra voluntatem et cogitationem nostram, quam solam in potestate nostra esse diximus.

Hinc dictum philosophi: omnia mea mecum porto.40

Male igitur faciunt qui hominem definiunt animal rationale. Nonne enim domino Paulo contrariatur, qui cupio inquit dissolvi,41 quis autem est qui hic loquitur, et hoc exoptat, sane non corpus est, sed mens anima. [41] Melius autem loquuti Platonici, qui hominem definiunt per mentem incarceratam corpori.42

94. Quae natalibus nostris) Vel virtutibus aut meritis nostris, vel etiam potentiae, nam propter talia homines sibi aliquid deberi censet. Est autem praeceptum moralis philosophiae, nec aegre ferre, nec dolere, si quid eorum nobis desit, quia in potestate nostra non sunt. Potest tamen circa talia locum aliqua ratione habere iusta indignatio, sed talis idea animum nostrum non torquet.

Non dolendum, nisi ipse in culpa fueris quod abusus his tua voluntate, ex. gr. in morbo ex crapula, etc.

95. Necessitati)xliii Tanquam necessaria respectu nostri hic considerantur quae extra voluntatem nostram habent adaequatas suas causas, quibus positis non possunt non poni. Sunt autem haec causae vel alii homines, vel res corporeae, et denique divina providentia, cui haec omnia subiecta sunt.


Pag. 17

96. Longissima exercitatione) \┌/xliv Hinc intelligi potest qua ratione Aristoteles dicat quod iuvenis non sit bonus auditor ethicae, quia tam sublimis cogitationis capax non est.43 Cui accedit ratio alia, quod in iuventute nimium dominentur animi affectus, quae ea fere ratione impedimentum virtutis sunt, ac mores corrumpunt, ac praeiudicia impediunt veritatis cognitionem in scientiis.

[42]

97. Felicitate) Quam alii ponebant in recto usu liberi arbitrii, alii in contemplatione. Sed ut Paulus ait, etiamsi haberemus scientiam universi, et caritatem (nam libertatem hanc) non haberemus, nihil esset.44

98. Liberos) Sibi ipsis solum subiectos. Sic animus liberrimus est cum sequitur propriae rationis dictamen. Sed cum sequitur vel quae intra se sunt praeiudicia, affectus, voluptates, vel quae extra se divitias, authoritatem, honores, etc., tum servitutem servit.

99. Naturam faventem) Habemus in iis, quae ad corpus spectant. Fortunam) In iis quae extra nos sunt.

100. Optimam) Respectu mei. Melius) H. e. honestius et iucundius. Nam bonum utile respectu sui ipsius author aliud non respiciebat. Nullum enim lucrum inde exspectare poterant, sed damnum potius.

101. Nec suaviores ullos) Hinc Aristoteles summam felicitatem et beatitudinem quam naturae viribus assequi licet, in veritatis contemplatione ponit.45 Author autem noster ponit felicitatem in recto usu liberi arbitrii, qui magis in nostra [43] potestate est, quam veritatis contemplatio. Foelicitas hominis optimus et perfectissimus animi humani status est, ideoque foelicitas summa et perfectissima intellectus et voluntatis perfectionem simul comprehendit, ideoque componitur ex veritatis contemplatione, et virtutibus amore.

102. Innocuos) Quia vix ullam viam sternit ad vitia et peccata, uti faciunt omnes aliae vitae vocationes. \╤/xlv

Sic concionatores plerumque sunt proclives ad superbiam spiritualem, mercatores ad mendacia, medici ad invidiam. Contra philosophi uti et mathematici in eorum contemplationibus sunt plane innocui. At eorum professionem quod spectat in publico, similes sunt personae Midam in comoedia, qui si principem semper agit, sensim fastum {quendam} induit, si plebeium, rusticitatem. Sic et hi personam talem publicam agentes, non possunt quin aliquam contrahant {talem}.

103. Tanta delectatione) Exemplum habemus in studio mathematico, cuius asseclae veri contemnunt alia studia, et omnia bona huius mundi, quia eorum animus pure degustat veritatem: in aliis autem scientiis amara dulcibus sunt immixta. Ne quidem in futura vita alia erit felicitas, quam veritatis contemplatio, quamvis sublimiori modo.

[44]

Quanto peccatum aliquod mentem propius attingit tanto gravius est, et quanto magis corpus spectat, tanto levius. Huius generis sunt, illa quae ab ebriis, amentibus, etc. committuntur. Istius autem generis praeter alia minora maximum est abnegatio veritatis.

104. Ad verum a falso) Et vitae actiones regendas, ita ut lumen rationis in unoquoque homine omnium iudiciorum et actionum norma sit et regula, nec quisquam teneatur aliena placita sequi, nisi quatenus id rationi propriae consentaneum esse iudicat. \╤/xlvi

Fide implicita sequi antecessores debemus in iis rebus, ubi proprium nostrum iudicium deficit.

105. Tradere debere) Iuxta decretum regulae primae ethices.


Pag. 18

106. Satis parassem) Nam tum temporis non satis erat paratus, quemadmodum pueris catechismus proponitur, scilicet quia controversias religionis proprio iudicio examinare non possunt.

107. Sequebar) Tanta constantia et tenacitate propositi, ut regula secunda iubet.

108. Contentus) Ut regula tertia iubet.

109. Verorum bonorum) Sc. virtutem et veritatem, et omnia animi bona.

110. Recte iudicemus) Ut recte faciamus, hinc omne peccatum cum ignorantia aut errore coniungitur, et si nullus homo erraret, nullus etiam peccaret. Epistola ad Principem Elisabeth.46

[45]

Analysis

Postquam vero) Praeparationem ingenii triplicem pag. 14 praescriptam hic aggreditur.

Cumque praecipue) Primo, erroneas opiniones evellendo.

Et sicut veterem domum) Secundo, experimenta seu materiam instaurandae philosophiae colligendo.

Ac praeterea) Tertio, ingenium per methodum suam excolendo.

Veruntamen) Tandem rationibus aliquibus impulsus philosophiam a primis fundamentis instaurare, et certiora illius principia investigare incipit ex praescripto regulae istius generali, quam p. 8 proponit.

111. Potissimae fuerunt) Septimarum Responsionum par. {T}.

Nam praecedentes regulae bonos moros et pietatem praecipue concernunt.

112. Ad reliqua) In se adiaphora quae nec vitii nec virtutibus rationem involvunt, nec ulla alia necessitate obligare nos possunt. Qualia esse solent ea quae disputantur inter philosophos, talia autem quandoque quidem ad praxin referri atque usum vitae revocari possunt, sed eatenus etiam ad ea non spectat examen quod author instituit. Declaratur hoc exemplo medicorum. Vide quae dicta ad regulam secundam moralem.

xlvii

113. Ex animo meo delere) Primo, iuxta decretum regulae istius generalissimae, quae praecipuum huius philosophiae fundamentum est, et proposita fuit parte 2, sect. 2. Secundo, ex praescripto regulae [46] primae methodi, quae non tantum inconsiderantiam et praecipitantiam, sed ante omnia anticipationem, h. e. praeiudicia cavere iubet, quae alia ratione caveri non possunt, quam assentionem ab iis cohibendo et omnia revocando ad naturae rationis examen. Tertio, ex proposito illo ante applicationem methodi ad philosophiam, ingenii praeparationem praemittere, cuius praeparationis praecipua pars consistit in eradicandis praeiudiciis. Quod quia animadversum non fuit a philosophis aliis, et neglecta etiam duplex praeparatio alia ad philosophiam a primis fundamentis instaurandam necessaria, vel hac sola de causa philosophia hactenus plane imperfecta et corrupta fuit.

Nam si omnia omnium seculorum ingenia convenirent et labores transmitterent, nihil tamen in philosophia efficerent, quamdiu nova veteribus superstruerent. Verulamius in Instauratione magna.47

114. Inter homines conversando) Part. ultimae sect. 2.

115. In quam eram) Vide supra pag. 7.

[47]

116. Accinxi) Anno scilicet 1620.

Nam anno 160948 militiae in Germania operam dare incoepit, noster miles.

117. Spectatorem)xlviii Alludit hic ad dictum Pythagorae philosophi, qui mundum nihil aliud esse ait, quam ludum olympicum, quo spectandi gratia quidam, {alii} personam agendi causa conveniunt. {Ea} hoc effato tota vulgaris philosophiae natura patet, quae nihil aliud est quam studium in vasto mundi volumine, ubi solum tanquam perpetui sunt spectatores, dum exempla quaedam colligunt et experimenta, nullum usum habentia, nisi verae causae investigentur, et personam agunt, mercatores, {politi}, concionatores, etc. quam Pythagorae historiam vide apud Ciceronem in Tusculanis.49 Et dicere hinc quoque possumus sic peregrinando et studendo in vasto mundi volumine, atque adeo spectatorem agendo, non acquiri scientiam illam quae philosophia dicitur, ut ostendimus ad initium § ultimi sect. 1 p. 6.

118. Circa res singulas) Post novennalem peregrinationem in meditationibus suis non amplius singulas veteris scientiae opiniones, sed earum omnium fundamenta ad examen revocavit, et sic eas simul et semel delevit e mente sua. Quemadmodum eo tempore quo novi aedificii a primis fundamentis instauratio inchoanda est, omnes parietes ipsaque fundamenta evertimus, sed uti ante illam instaurationem, dum vetus aedificum adhuc inhabitandum est ad tempus, partes illius aliquas ruinam et periculum minantes destruimus, [48] sic etiam author se gessit tempore novennalis peregrinationibus circa scientiam suam. Vide annotationem ad pag. 5 Meditationum.50

Debet enim domus philosophica esse 1. bene fundata, 2. bene ordinata, quid diligenter notandum.

Singulas) Illa autem singularis dubitatio serie erat. U<{…}>niversalis autem haec, quam post novennale peregrinationem aggreditur ficta est et hyperbolica.

119. Male iudicandi) Male iudicamus duobus modis: primo, cum erramus, secundo, cum absque sufficienti cognitione per praecipitantiam aut anticipationem temere aliquid pronunciamus, quod pronunciatum nostrum etiam cum verum est in philosophia malum est, sive quia nullo, sive quia malo fundamento nititur, ea ratione qua theologi docent quicquid ex fide non est, peccatum esse. Atque haec vitia spectant opiniones singulas, addi potest tertio vitium aliud humanae cognitionis spectans scientiae alicuius systema, in qui ordo requiritur et certa methodis, qua singulae conclusiones non praemittuntur clarioribus. Aedificium enim philosophiae debet esse omni ex parte bene fundatum et bene ordinatum.

[49]

Ultimus scopus philosophiae vulgaris est triumphus disputationis, non veritas.

Omnia erunt instauranda et renovanda; nihil non verum est nisi quod superstructum veris rationibus.

Qui dicit Solem rotundum esse verum dicit, et tamen male iudicat in philosophia.

120. Erroneas) Incertas, dubias, falsas, male fundatas.

121. Scepticos)xlix Tres sunt sectae philosophorum. Sceptici, hi dicunt veritatem se semper quaerere, sed nunquam invenire \^/ \et assensionem suam cohibere/. Academici, qui desperant de veritate, et quorum signum est incomprehensibilitas. Hinc Dogmatici, hi veritatem inventam esse dicunt, ex horum numero Aristoteles, alii. Qui Sceptici et Academici sunt illi pro fine habent tranquillitatem animi, in qua, scilicet destituti vera religione, summum bonum ponebant. Atque in hoc maximam tranquillitatem animi esse putabant quod nihil pro vero et centro haberent.

Sceptici rogati anne hoc ipsum, se dubitare, pro vero habeant, negant et hoc: idque probare nituntur exemplo purgationis, quae etiam se ipsam expurgat.

122. Totus in eo eram) Ex decreto adolescentiae, pag. [sic] proposito,51 ita ut valde ineptum sit hanc philosophiam accusare scepticismi. Nam ut medicus ad curandum pertinaces alvi fluxus, prudenter a medicamento purgante initium curationis {capit}, et tamen propositum sibi non habet purgare continuo, sed potius sistere hu[50]morum fluxum, quod fieri nequit nisi pravi humores primum expellantur, sic etiam iudicandum est de instituto authoris nostri, uti in sequentibus clarius intelligemus.

l


Pag. 19

124. Experimenta) Praecipue obvia, et facile occurrentia, quae ad philosophiae prima fundamenta {iaciunda} maioris plerumque usus esse solent, quam rara et abstrusa. Sect. 6, parag. 3 Methodi. \╒/li

Errarunt multi in experimentis colligendis, etiam Verulamius, qui multitudine et congerie experimentorum philosophiam instaurare satagebat.

125. Determinate iudicare) Iuxta praescriptum regulae primae methodi, ita ut pro firmis et ratis haberet illa iudicia. Interim multas probabiles coniecturas et opiniones, aliorum philosophia {forte} meliores, tum temporis habuit. Eaque de causa iam vulgo credebatur ab authore inventam esse hanc philosophiam, antequam illius investigationem [51] inchoasset. Vulgo enim etiam pro optimo philosophiae genere habetur popularis illa scientia, quam peregrinando ac studendo in vasto mundi volumine nobis comparamus. Atque ita hanc scientiam confundunt, cum profundiore ac solida illa scientia, quam philosophia nobis exhibet.

126. Perfecisse) H. e. philosophiam quam quaerebam iam invenisse, qui error ex oriebatur quod homines nesciant quid sit philosophia, ut paulo ante ostendimus.


Pag. 20

127. Ante octo annos) Vigesimo nono huius seculi, et aetatis 33.

Ut omnibus me avocationibus) Notetur p. 53 Epistolae ad Voëtium.


Analysis

128. Qua re impulsus) Tandem rationibus aliquibus instigatus certiora philosophiae principia quaerit, adeoque executioni mandat propositum regulae generalissimae, secundum quam philosophiam a primis fundamentis instaurare decreverat. Sect. 2, part. 2.

129. Hic) Hoc est in tractatu Gallico,52 et passim ab omnibus legendo, ut author se ipsum interpretatur in praefationem Meditationum.

[52]

132. Cogitationes) Gallice vocat meditationes,53 quibus nempe in se ipso {studuit}, ad instaurandam a primis fundamentis philosophiam. Quo titulo etiam postea usus est, cuius dat rationem Meditationum pag. 83 circa finem.

131. A communi usu remotae) Hoc est a communi hominum sensu ac rationis illius corruptae ac imperfectae, qua omnes utimur ante philosophiae studium iudicio. \*/ Praecipue autem in duobus \tribus/ haec consistunt. \1./ Primo, in eo quod author philosophandi initium capiat ab universali praeiudiciorum depositione, \╤/lii quod valde arduum, insolens, et vulgo omnino absurdum ac ridiculum videtur. \2./ Secundo, quod in instauranda sua scientia ita per gradus procedat author, et unamquamque conclusionem suo loco assumat, cum scientia vulgaris tantum sit rudis et indigesta opinionum nullo modo cohaerentium, et in plerisque iudiciis tantum nitentium moles. \3./ \╤ 3./liii54

Nomine vulgi nobis veniunt omnes, qui nunquam sunt philosophati, hoc est qui ratione non excoluerunt, neque excipitur princeps, vel theologus, vel philosophus vulgaris. Character vulgaris philosophiae in duobus consistit: [53] primo, quod maxime superstruatur praeconceptis opinionibus, {haec} incipiat ab universali examine cogitationum; secundo, quod fiat sine ullo ordine, eo modo solum qui occurrit accumulata. Utrumque vitium haec nostra philosophia corrigit.

liv55

133. Sequi debemus) Propter honestatem vel utilitatem, quam involvunt.

134. Dictum est) Parag. 3 regulae secundae ethices.

lv

136. Totum me tradere) Hoc est ex professo libere et serio veritatis investigationi vacare, quod non excludit omnes actiones vitae, ad quas sequens regula applicari nullo modo potest.

Ratio est quia, primo, vitae humanae infirmitas, secundo, rerum agendarum necessitas id non permittit.

137. Contrarium esse faciendum) Quia circa veritatis contemplationem haud ita nos urget rerum agendarum necessitas, ideoque satis temporis possumus ac debemus impendere ad circumspecte iudicandum de omnibus. Hoc enim nisi faciamus aberramus a proposito ac scopo nostro, quem supponimus esse veritatis inventionem, adeoque haec regula locum [54] non habet ubi ad usum vitae transferri debet veritas aut opinio aliqua.

Quaeritur: quare Peripatetici eandem regulam quae ad vitae actiones pertinet, intrepide veritatis investigationi etiam applicant? Respondetur: quia vix unquam contemplantur veritatem propter veritatem, sed propter actiones vitae, scilicet pugnas academicas et disputationes ad quas omnia dirigunt.

Quaeritur: quare Peripatetici non contemplantur veritatem propter se ipsam? Respondetur: quia vel nullum habent gustum veritatis, vel exiguum et obscurum.

Leges respondentis dicuntur esse: affirmare, negare, vel distinguere, scilicet non datur tertium! Nescio.

Vel minimam) Appendicis pag. 135.

Quaeritur: quare vulgus ita abhorret a dubitatione Cartesiana? Respondetur: quia nunquam fuit assuetum veritatis investigationi propter veritatem, et in tali philosophia quae omnia ad actiones vitae refert, periculosa est.

lvi

139. Tanquam aperte falsa) Hoc est, haud secus ac si falsa deprehensa essent, et si forte vera esse possint, quia veritas nobis nondum satis perspecta supponitur. Atqui ut ad bonum sic etiam ad verum incognitum nemo obligatur, imo male agit qui bonum vel <{…}>verum in[55]cognitum amplectitur, etsi hoc melius sit quam amplecti malum et falsum. Hinc sequitur evidentissime ab eo quod vel minimam dubitationem vel obscuritatem habet in veritatis investigatione abstinendum esse.

\╤/lvii 140. Reiicienda) Haec reiectio non notat absolutam et seriam abnegationem, sed sepositionem tantum, et ad summum suppositionem et fictionem falsitatis, ut cogitatio nostra magis avocetur, et intellectus noster non impediatur in veritatis investigatione. Quae omnia latius exposita, vide Septimarum Responsionum parag. E, G, H, Z, Ss.

lviii

141. Plane non possem) Propter summam evidentiam quam in eo {invenirem} instituto tali maturae rationis examine, quale examen antehac nullum institutum fuit, ideoque omnes nostrae opiniones, vel falsae, vel male fundatae sunt.

[56]

142. Quicquid unquam) Qua ratione ex eo quod sensus nos saepe fallant, iis nunquam sit fidendum, ubi de fundamentis, seu conclusionibus philosophicis quaestio est, explicabimus art. quarto part. 1 Principiorum. Uno verbo, nunquam est fidendum sensibus, nisi quis ostendere possit certum criterium veri et falsi, certumque iudicium discretionis, quod doceat, quando quibus in casibus, et quare in uno potius quam in alio sensu fallant aut non fallant. Observatu digna hic est regula Verulamii, standum non esse iudicio eius qui ipse in iudicium vocatur.56

Fidem ante non merentur, quam demonstraverit suam innocentiam.

143. Et quia videram) Prior dubitandi ratio adversus sensuum, haec adversus intellectus seu rationis certitudinem allegatur. Utriusque enim iudicia infirma, et infinitis modis corrupta, ideoque ad examen revocanda sunt. Minor autem fallacia est in intel[57]lectu quam in sensu, ideoque quam in sensu, ideoque ea quae ad intellectum spectant, et maxime demonstrationes geometricae, haberi possunt pro pomis illis bonis, quae simul cum putridis ex corbe reiicienda sunt, iuxta parag. Z Septimarum Responsionum. Duplici fine: primo, ut bonitas et veritas illa penitus perspecta nobis reddatur, et demonstretur causa illius veritatis; secundo, ut verissimae et evidentissimae conclusiones suo loco assumantur ante alias, ea ratione qua inter poma bona, ea quae optima sunt seligimus, iisque peculiarem locum damus, et aestimamus ea ante omnia poma alia, talis enim delectus summe necessarius est ad ordinem philosophandum.

Rident Peripatetici quod nos similitudinibus, non syllogismis utamur ad veritatem illustrandam: ac Christus ipse usus est parabolis. Qui sine {Scipionibus} incedere potest, perfectior {enim claudo}. Sic sine syllogismis.

Et denique) Haec ratio confirmat duas praecedentes et maxime primam. \╤/lix In Meditationibus addit confirmationem alteram petitam a divina omnipotentia, et imperfectione naturae nostrae quae spectat ad secundam rationem disputandi de incertitudine intellectus.

Quaeritur: quare ratio et intellectus pluribus erroribus videntur esse obnoxii, quam sensus? Respondetur: quia ratio facilius se advertit errare, quam sensus.

Peripateticorum sententia est, sensum nunquam errare circa proprium suum obiectum,57 idque quia non detegit errores suos. At nos contrarium hinc statuimus.


Analysis

Statim postea) Hactenus propositum fuit argumentum Meditationis Primae, sequitur Secundae.


145. Statim) Hoc verbo insinuat author brevem et facillimum transitum esse a dubitatione ad scientiam, si modo bene et circumspecte dubitaveris. Id autem maxime evidens est in detegendo hoc primo philosophiae fundamento, quod non longe petendum, nec anxie quaerendum, sed sponte obvium est, tanquam saxum et argilla in quam fodiendo incidimus.

lx

[59]

Pag. 21

147. A qua illa non eximatur) Hinc Sceptici contra hanc conclusionem rationes dubitandi non proposuerunt, sed impugnant magno conatu veritatem rerum extra nos positarum. Imo fatentur a parte se nec tollere, nec negare, nec in dubium revocare apparentias, hoc est ideas et perceptiones, item affectus, iudicia et opiniones, quatenus modi quidam cogitandi sunt ad mentem spectantes, sed contendunt tantum res eas quas percipere nobis videmur, et de quibus aliquid opinamur (quae certe non sunt ipsae perceptiones et opiniones nostrae) tales non esse quales perceptionibus nostris apparent, et opinione nostra censetur. Ex. gr. an illa dulcedo quae in melle apparet, gustu reipsa melli insit.

148. Fundamentum) Alibi vocat initium et principium, potest etiam radix dici, uti in praefatione Principiorum tota metaphysica pro radice reliquae philosophiae, physica autem pro illius trunco habetur. Fundamentum [60] autem plus notat quam principium, et radix plus quam fundamentum. Fundamento aliquid nititur, ex radice praeterea {puluat} ac augmentum capit reliqua moles. Quae omnia dici possunt de hac prima conclusione: ut autem ex radice alimentum venit duplex, unum insitum, alterum adventitium ex terra, sic etiam ex cogitatione nostra, quae tanquam fundamentum ante alia apprehenditur, procedit omnis scientia. Qui progressum aliquem in hac philosophia fecerunt, sciunt plurimas ideas ac notiones menti nostrae innatas esse, ex quibus {ceo} insito alimento multiplex procedit scientia, mathematica, metaphysica, et physica. Per sensus et experientiam, conversationem cum hominibus, institutionem, lectionem librorum, cogitatio nostra accipit alimentum extrinsecum, quod etiam in propriam suam substantiam convertit, quia haec omnia nihil aliud sunt quam modi cogitandi. Ex quibus evidens est hanc primam conclusionem valde foecundam esse, [61] debere, et eminenter in se continere omnem cognitionem cuius capax est mens nostra.

Haec conclusio, punctum Archimedis, vel potius sphaera Archimedea merito vocatur, quippe haec vitrea et pellucida totum representabat mundum in ista, mens in se ipsa videt, omnia cogitationum repraesentamina.

Corpus meum nihil esse) Hoc est, in mente mea tantum esse modos illos cogitandi, h. e. ideas quibus et meum corpus et corpora quaelibet alia repraesentantur. Sed cum corpus nostrum nec ullum corpus aliud sit illa ipsa idea, quatenus est modus quidam cogitandi tantum, seu repraesentamen in intellectu, mens nostra cum ratione dubitare ac supponere potest, corpora quae cogitantur non existere extra cogitationem nostram qualia cogitantur. Id inquam sic dubitare et supponere licet, quia hoc ipso quod cogito de corpore aliquo, seu illius ideam habeo, illud continuo tale non est et existit, sed demonstrandum [62] est, cur illud necessario tale sit reipsa, quale mente concipitur. Talis autem dubitatio circa mentis nostrae <{…}> subsistentiam et realitatem locum non habet, cum per se evidens sit cogitationem quae sibi conscia est sui ipsius, non posse non esse id ipsum cuius sibi conscia est, quodque apud se experitur de se ipsa, cum illa conscientia et experientia immediate sint, imo unum et idem sint cum ipsa cogitatione. Idem autem a se ipso diversum non est et unumquodque quod est, hoc ipso quod est necessario est. Cogitatio autem dum in nobis est, et dum eam in nobis experimur, hoc ipso certe est, ideoque necessario est. Corpus autem hoc ipso quod cogitatur (supple identice), nondum est, ergo nihil esse potest. Ergo id esse probandum est ulterius, {et} sic mens notior est corpore.

Ratio quare videamur corpora tam facile cognoscere, est quia nos sumimus signum pro signato, ut cum dicimus nos videre parietem, cuius ideam solum habemus in nobis.

Videmus picturas, quas vulgo perspective vocamus, nos decipere posse dum res nobis tanquam veras repraesentat.

[63]

150. Me esse) Qui illud fingo, hoc est concipio per modum cogitandi, qui quasi imago est, et iudico per modum cogitandi, qui aliam praeterea formam habet, diciturque affirmatio, negatio, suppositio. Ubi cavendum ne putemus eum qui advertit se esse{<,>} ex eo quod talia fingat, h. e. concipiat et persuadeat sibi esse quid diversum ab illis fictionibus, suppositionibus, et cogitationibus. Sed est ipse ille actus fingendi et talia cogitandi, qui quatenus diverso modo se habere, atque in diversas formas se vertere potest facultate propria, et subiectum et causa suorum actuum concipitur. Ea fere ratione qua materia mota subiectum et causa est variarum extensionum quas induere potest.

lxi

152. Cognitu facilior) Ratione experientiae, quod sit et quid sit. Obiectatur: proximus egomet mihi. Respondetur: at mens sibi adhuc proximior, quam corpus: nam hoc per unionem istud per identitatem, quae magna differentia est. Ex. gr. ferrum candens, hic duo sunt, ignis et ferrum. Ista per identitatem, haec per unionem adiuncta. Conferantur part. 1 Principiorum § 11, et Meditationum pag. 14.

[64]

Mens non apprehendit ullam rem antequam sui ipsius ideam.

153. Post haec inquisivi) Transit author ad Meditationem Tertiam.

Haec continet alteram columnam cognitionis humanae, prima erat mentis, haec Dei.

Nemo hominem cognoscere potest nisi spiritus qui in eo est. Hinc absolute affirmare non possumus homines hic vel ibi esse, sola loquela indicat ipsos homines esse, quamvis multi psittacorum more nesciunt, quid dicunt.

154. Vera et certa) Talis reipsa in se, qualis cogitationi meae repraesentatur: tales sunt res simplices de quibus dubitare nemo potest.

Duae solum fundamentales quaestiones sunt in philosophia, prima de criterio veri et falsi, secunda de summo bono, in his cardo omnium controversiarum versatur.

155. Inde) tanquam ab exemplo et experimento particulari, ut solet author pleraque demonstrationes suas desumere ab uno particulari exemplo, quae methodus est mathematicis usitata, longe certiorem et distinctiorem [65] reddens scientiam quam si tantum circa universalia versemur. Nec mirum hoc videri debet, quia universale non differt a particularibus.

156. Me certum redderet) Adeoque quod criterium esset et certum signum veritatis, quod dari posse negant Sceptici. Peripatetici autem ne quidem inquirunt illum certum criterium veritatis, sed satis esse putant si dixerint veram esse enunciationem quae rebus conformis est,58 seu, ut Ramus loquitur, pronunciat uti res est,59 quod plane ineptum est et ridiculum, cum nemo de eo dubitet, sed questio sit unde scire possemus, quod pronunciemus uti rest est, adeoque iudicium nostrum rebus conforme sit. Nec quicquam iuvat dicere res esse mensuram nostrae cognitionis, adeoque ex rebus ipsis sciri debere quando veritatem dicamus. Id enim ut verum sit deberemus obiecta, ex. gr. Solem extra nos [66] positum transferre posse in cerebrum et nostram cogitationem, adeoque applicare iudiciis et perceptionibus nostris, ut mensuram et normam applicamus rebus mensurandis. Sed haec omnia adhuc magis absurda sunt et ridicula, adeoque res respectu nostri inepte dicuntur mensura proxima veritatis. Ut enim aliquid mensura sit debet cognosci, et quidem proxime a mente nostra. Mens autem proxime nihil percipit praeter ideas et opiniones suas, atque ex iis tanquam signis et mensuris discere debet quid verum et falsum sit. Sed distinguendum hic est inter mensuras quae tantum signa, et eas quae simul causae sunt. Dicimusque quod intellectus divinus non tantum signum sed etiam causa sit veritatis, intellectus autem humanus tantum in genere signi mensura veritatis est, quoties clara et distincta est illius perceptio. Et haec perceptio respectu iudicii etiam norma et regula est. Meditationum pag. 145.

[67]

157. Regula generali) Quae hic proponitur regula generalis, regula tantum est quam unusquisque apud se debet sequi, ita ut non liceat argumentari: ego aliquid clare et distincte percipio, ergo id tibi verum esse debet. Sed uniusquisque perceptio propria ipsi debet esse norma et regula veritatis. Meditationum pag. 144.

158. Verum esse) Hoc est, tale reipsa quale obiective repraesentantur meae cogitationi. \╤/lxii Vulgo enim res ipsas tales censemus in ordine ad veritatem, quales sunt in ordine ad nostra perceptionem. Nam cognitio est repraesentamen rei in intellectu, notum nobis faciens quid de rebus extra nos positis iudicandum sit.

159. Difficultatem esse nonnullam) Difficultatis huius causa est \1./ \(1.)/ quod ab ineunte aetate assueti simus obscuris et confusis multis perceptionibus, \2./ \(2.)/ quas facile pro claris et distinctis habemus. Ideoque \1./ \(1.)/ assuescendum est perceptionibus claris et distinctis, \2./ \(2.)/ et confusae illae quibus assueti sumus, <d>seponendae vel corrigendae sunt. In quibus duobus consistit methodus distinguendi ea quae revera [68] percipimus, ab iis quae percipere nobis tantum videmur, qui authoris scopus est, in parte prima Principiorum.

A bis mille annis hoc in dubium non est revocatum a quopiam, antequam ante duos annos a quibusdam theologorum Leydensium.60 Tolle hoc criterium veritatis, actum erit de omni humani scientia. Non hanc regulam aperte impugnare ausus est Voëtius, tamen Socinianis eam favere propugnabat.61 Sed, an enim veritas neganda, quod a quibus male applicetur? Ne quidem in gratiam Dei mentiendum est. Ipsa plebs provocat ad rei evidentiam. Obiiciunt alii multos dicere se rem clare et distincte percipere, eos tamen falli. Respondetur: Sacra Scriptura vera est, iam si quis ea non recte utatur, an illa ergo reiicienda. Aliud est videri, aliud esse.

160. Quod distincte percipimus) Advertimus id facilius vel difficilius, prout certitudinis et evidentiae diversi gradus sunt. \*/ Gradus primus evidentiae ad ea spectat quae mens humana de se ipsa percipit, quatenus conscia sibi est, et intime in se experitur ea quae ad se spectant, et hoc pacto scimus nos cogitare, velle, affirmare, negare, et liberos esse in actionibus [69] nostris, et huc etiam spectat cognitio existentiae nostrae quatenus sumus res cogitantes tantum. Gradus secundus evidentiae, consistit in iis quae haud ita quidem mentis nostrae propria sunt, sed in ea tamen fundamentum et exemplum quoddam habent, ita ut in nobis possint vera deprehendi, ex. gr. si dicam quicquid agit, est. Idem non potest simul esse et non esse, factum infectum reddi nequit, 2 et 3 faciunt 5, haec omnia aliaque plura axiomata metaphysica mens deprehendere potest in se ipsa. Ex. gr. videns se esse simul videt se non posse non esse, addens duas cogitationes tribus aliis, intelligit inde 5 resultare. Atque hinc intelligi potest quo sensu author dixerit propositionem hanc: cogito, ergo sum, aliasque ad mentem nostram spectantes notitias priores esse istiusmodi axiomatibus metaphysicis. Tertius, et minimus gradus evidentiae consistit in iis quorum haud ita experimentum vel exemplum invenire potest mens nostra in se ipsa, quia spectant ad res plane a natura nostra [70] diversas, corporeas nempe. Ex. gr. omnes corpus extensum ideoque divisibile et impenetrabile esse, caeteraque axiomata et theoremata geometrica. Et horum omnium certitudo et evidentia ad intellectum seu lumen naturae spectat, quo si recte utamur non minor est, quam ipsius divinae revelationis. Addi his posset gradus quartus evidentiae et certitudinis, petitus a perceptionibus sensuum. Sed si sensuum notitia separetur ab intellectu, tam obscurum et consensum est quicquid iis cognoscitur, ut caeteris gradibus accenseri non mereatur in philosophia. Et ea tamen Peripateticorum imperitia est, ut hanc evidentia quae minima est, habeant pro summa.

Observavi me de multis) Accedit author ad notitiam rerum quae a mente nostra diversae sunt, adeoque ad evidentiae, scientiae et certitudinis tertium gradum spectant. Quicquid autem a mente nostra diversum est, vel [71] nullam cum ea habet \1./ similitudinem ut corpus, vel \2./ simile est menti nostrae. Iam vero evidens est difficiliorem intellectui humano esse dissimilium quam similium cognitionem. Similes autem menti nostrae sunt res cogitantes aliae, corporibus immersae, uti est mens nostra, vel a corporibus liberae.lxiii Et mentes illae vel iuxta nos positae, et eiusdem cum nostra ordinis, vel supra nos positae et perfectiores sunt. Iam autem uti alienae cogitationis nos conscii non sumus, ita directe et immediate scire non possumus mentes alias iuxta nostram existere. Id angelicis quidem, haud ita vero humanis mentibus concessum est, quae nimis altae in corpus demersae sunt, sic ut tantum per sensus percipiam singularium rerum subsistentiam (nisi in ipsa rei natura involvatur subsistentia), sed alia via duplex est cognoscendi naturam et existentiam mentis perfectissimae quae supra nostram posita est, primo per effectus aliquos quos in nobis experimur, quosque a nobis ipsis non habemus, qui effectus duo tantum sunt, supra li[72]mitatam naturae nostrae potestatem positi. Primo, quod non tantum de natura nostra, deque limitatis ipsius perfectionibus, sed etiam de natura perfectissima, quae nomine Dei venit cogitemus. Quam cogitationem mens humana non haberet, nisi revera a Deo illo facta esset. Secundo, quod revera subsistamus, etsi per nosmet ipsos subsistendi viam non habeamus, quia nemo sibi vel unius momenti subsistentiam promittere potest, post momentum illud quo subsistit. Altera via perveniendi ad notitiam Dei, consistit in attenta consideratione naturae divinae, quae talis est, ut non possit non subsistere, sicuti mens nostra subsistit contingenter. Si autem intellectus humanus a sensibus non turbaretur, nec avocaretur a sui ipsius et rerum sibi similium contemplatione, talis Dei notitia maxime familiaris illi foret ac facillima, ut proculdubio fuit Adamo.

[73]

162. Omnino perfectam) \╤/lxiv In natura nostra quatenus sumus res cogitantes tantum tria consideranda veniunt: intellectus, voluntas, et potentia.lxv Et voluntas praecise considerata in indivisibili consistit, quia tantum notat spontaneitatem. \+/lxvi In intellectu autem et potentia infinitos perfectionum gradus intelligamus, qui gradus etsi continuo augeantur in nobis, nunquam tamen re ipsa infiniti fiunt, sed semper iis aliquid addi potest, quia independens et summum ens non sumus. Summa autem illorum perfectio, proprietas summi entis est. Quod quia a se et necessario habere debet, quicquid possidet, non potest non habere omnem perfectionem possibilem: quia si quid non haberet illud, hoc ipso foret impossibile, cum a nullo accipere id posset.

Potentia est spontanea et intrinseca id quod lubet faciendi potestas. In hac potentia dominium hominum in creaturas consistit. Haec nos Deo facit similes; dixit Deus fiat lux, etc., et factum est.62 Sic mens nostra dicit: fiat extensio brachii, complicatio manus, etc., et statim fit.

[74]

lxvii

164. Natura perfectiore) Author tanquam per se notum supponit, eum {quis} cogitat de imperfectione aliqua sua hoc ipso respicere ad aliquid perfectius cuius privationem significat imperfectio.

165. Nisi ab eo) Hoc est, non a me ipso, quatenus meae entitatis seu perfectionis certam mensuram ac limites agnosco. Nam, ut a nihil nihil fit, ita ab eo quod minus perfectum est peti nequit idea amplioris perfectionis. Et sic homo se solum considerans absque Deo, se ipsum pro Deo haberet, ut id factum etiam aliqua ratione est a gentibus iis qui divinos honores affectabant.


Pag. 22

166. Supra me) Hoc est, supra limitatam meam entitatem et perfectionem, quae cum nihil non fit, necessario aliquid habet ad se pertinens, quod suum dicere possit. Et sic vult author dicere ad naturam mentis nostrae quatenus ens finitum est, pertinere posse finitas de rebus finitis cogitationes. Sed haud ita ad <{D}>mentem nostram pertinent cogitatio de ente infinito. [75] Hoc autem fieret si ex consideratione naturae suae imperfectae eliceret ideam rei perfectioris.

167. Idea) Conferantur Responsiones Primae.

168. Addebam etiam) Constat ex dictis in mente nostra duo consideranda venire, quae ex qualicunque illius essentia non sequuntur necessario: primo, peculiarem illum modum cogitandi, quae dicitur \x/lxviii idea Dei, Secundo, mentis subsistentiam. Huc usque author consideravit prius, iam agit de posteriori. Quae praeterea ad mentem nostram pertinent, ex illius natura fluunt, ideoque peculiari modo non arguunt causam efficientem Deum, ex. gr. cogitationum nostrorum celeritas, voluntatis libertas, vis imaginationis, qua res absentes praesentes nobis sistimus, similiaque mirabilia quidem sunt, et praedicant creatoris nostri potentiam et sapientiam, non tamen proxime concludunt, authorem originis nostrae, quia ex natura nostra quam habemus, sequuntur necessario. Par ratio est rerum corporearum, [76] ex iis enim necessario sequitur quod sint divisibiles, aliaque infinita, haud \+/ ita vero \x/lxix subsistentia et \*/lxx motus ex earum natura deduci possunt, quae omnia insuat Apostolus Paolus in concione sua ad philosophos Athenienses, Actorum 17, cum inquit: Deus vel palpando inveniri quatenus sumus ipsius progenies, adeoque in ipso vivimus, movemur et sumus.63 Nam vita mentis nostrae immediate a Deo dependet, et par ratio est subsistentiae ac motus. Adeoque in universum quatuor in creaturis sunt effectus Dei existentiam proxime et necessario arguentes: duo in mente, duo in rebus corporeis.

Omnia quidem a Deo sunt, sed non aeque immediate. Sic quaedam a principe pendent interventu subditorum, quaedam autem immediate, ut subsistentia, et feuda hoc est possessiones. Sic quoque mundus corporeus a Deo motum et subsistentiam immediate habet. Distinguenda enim sunt, inter illa quae Dei sapientiam, et ea quae eius potentiam demonstrant: quod mundus moveatur, quod aestas et hyems vices alternent, et talia sapientiae eius, non potentiae erunt adscribenda. Ut nulla materia in mundo est sine motu, sic nulla mens sine idea Dei.

[77]

169. Per me acquirere) \╤/lxxi Quia quod potest maius id potest minus. Hinc summus princeps, qui nulli homini acceptum refert suum principatum, sed iure nativitatis illum possidet, absolute, vel actu possidet quicquid in regno est, vel possidere illud potest si modo iure suo uti velit. Et adeo notum est rem eam quae ex instrinseca naturae suae necessitate per se subsistit, summi perfectam esse, ut a philosophis et theologis id hactenus habitum fuerit pro notione communi, ita ut existentiam Dei probare nihil aliud sit quam invenire ens quod a se est. A se autem non esse ea quae mutationi obnoxia, et multis modis imperfecta sunt, et in Scriptura, et in philosophia, et in theologia tanquam per se notum supponitur. Meditationum p. 132.

[78]

170. Imperfectionem aliquam) Imperfectio duplex est, separabilis, et inseparabilis. Imperfectio separabilis reperitur in iis rebus, quae ex natura sua summae perfectionis capaces sunt. Et summa perfectio, summaque inde fluens beatitudo, non nisi in rem intelligentem, volentem, et potentem cadit, illique naturalis et essentialis est, sic ut quasi praeter naturam {sit} si aliter se habeat, hinc creaturae quae intellectu voluntate et potentia praeditae sunt, vel ad divinam illam perfectionem adspirant, quod aliqui in lapsu angelorum et hominum factum esse censent, vel cum Deo coniungi desiderant, quae summa earum beatitudo est. Imperfectio inseparabilis ex adverso reperitur in rebus omnibus corporeis, et homine, quatenus ex unione mentis cum corpore constat. Sic quantacunque sit extensio, quam pulchra sit figura, quantacunque vis movendi, edendi, bibendi, aliaque quae homines maxime admirari solent, quatenus vera bona ignorant, ea sem[79]per imperfecta sunt, et infelicitatem arguunt in natura humana, ex. gr. robur corporis, membrorum agilitas, et motus pernicitas habentur pro magno bono. Sed evidens est perfectiorem fore nostram naturam, si absque corporis robore, solo voluntatis nutu omnia exequi, et sine motu de loco in locum, locis omnibus simul praesentes esse possemus. Atque ita nihil eorum in quibus imperfectio huiusmodi inseparabilis involvitur, tribui potest ente perfectissimo ac summe beato. Hinc oritur etiam distinctio attributorum Dei incommunicabilium et communicabilium. Priora sunt ea quae sic summe perfecta sunt, ut imperfectionem aliquam coniunctam sibi habere non possint, ut omnipraesentia, independentia. Posterioris generis in Deo quidem summe perfecta, in creaturis autem imperfecta sunt, ut intelligere, velle et posse.

Quaedam continentur non formaliter sed eminenter in Deo, ut sunt visus, auditus, tactus, etc.

171. In mente existere) Quatenus modi quidam cogitandi, et rerum extra nos positarum repraesentamina sunt. Exemplum habemus in insomniis, ubi ideas multas et conceptis formamus de rebus quae non sunt.

[80]

Pag. 23

172. Compositas) Vera compositione, qualis est in natura humana, nam tum esset toti mundo permixta, ut veteres philosophi putabant.

Christi divina et humana natura non est compositio, sed assumptio in unitatem personae.

Compositus) Uti homo, qui idcirco inferior angelis est, quia corpus menti adfert multiplicem imperfectionem.

173. Ita pendere) \*/lxxii64 Adeoque argumentum suppeditare ad Dei existentiam probandam, quo utitur Sacra Scriptura author vero eo uti non potuit, quia ordine philosophatur, et solam mentem suam hactenus novit. Ipsum autem hoc negasse sine manifesta calumnia dici non potest.

174. Cumque deinde) Incipit Meditationis Quintae compendium, Sextam hic non describit.

175. Ad alias) Quarum notitia spectat ad gradum evidentiae tertium, et quidem minimum rerum earum quibuscum mens nostra nullam similitudinem habet, quales sunt res geometricae et physicae.

[81]

176. Valde clare et distincte) Quia illae veritates intellectu percipiuntur, iisque nulla repugnant praeiudicia ut contingit in multis veritatibus metaphysicis, quae quidem non minus simplices et evidentes sunt geometricis, difficilius tamen cognoscuntur, quia iis repugnant multa praeiudicia. Meditationum pag. 83.

177. In mundo esse) Adeoque duplex circa ea quae sub cognitionem nostram cadunt, dari potest notitia: 1. quid sint res, 2. quod sint. Quid sint intellectus cognoscit ex rerum ideis, quae exhibent nobis, et quasi in speculo repraesentant rerum essentiam, et proprietates inde consequentes. Sic intellectus noster habet ideam corporis quatenus res extensa est, et divisibilis, et impenetrabilis, et quicquid sic repraesentative continentur in notione corporis id de eo affirmamus. In singulari [82] autem hanc vel istam rem existere immediate non cognoscit intellectus humanus, verum circa res corporeas sensibus utitur, et ex sensuum perceptionibus iudica corpora existere, quia corporum ideas citra voluntatis consensum, et absque fictione voluntaria in se experitur: at vero res insensibiles existere haud ita cognoscere possumus. Ideoque duplex alia via ibi occurrit: primo, ex effectibus, qui causae suae existentiam arguunt, secundo, ex ipsa natura rei, quae talis est ut non possit non existere. Quod posterius in solo Deo locum obtinet, qui idcirco in Sacra Scriptura nomina a subsistendo sibi indidit (sc. יְהֹוָה‎ et אֶהְיֶה)65 quia ut intellectus voluntas et potentia, sic etiam subsistentia primario et perfectissimo modo Deo competunt, nobis autem tantum secundario et ob qualemcumque participationem naturae illius divinae tribui possunt. Si autem mens humana per lapsum primi hominis, creaturarum contemplationi et amori minus dedita non esset, nullam creaturam ad subsistendum sibi sufficere, adeoque Deum ex adverso [83] solum subsistere necessario et omnibus aliis rebus subsistentiae causam esse cognosceret facillime. Et sic notitia Dei rerum aliarum cognitione, non tantum re ipsa sed etiam quoad nos prior esset et facilior, qualis proculdubio fuit in Adamo, qui etiam familiaritatem quandam cum Deo habuit, quod gradum cognitionis perfectissimum arguit. Tam perfecta autem et familiaris cognitio in aliis hominibus impeditur variis de causis, inter quas hae sunt praecipuae: primo, quod sensuum perceptiones perpetuo distrahant attentionem animi, quae requiritur circa res intelligibiles tantum; secundo, obstant multa praeiudicia, ab ineunte aetate sensibus hausta; tertio, amor et nimia aestimatio rerum creatarum ac nostri ipsius, cui opponitur aversio quaedam a Deo, quae omnibus hominibus aliquo modo indita est. His tamen non obstantibus utile est ac licet in ordine revocare notitiam humanam, et ostendere quidnam revera evidentius et cognitu prius sit, si modo uti par est omnia consideremus. Revera enim notiora non esse, quae notiora vulgo [84] apparent, et ex adverso ea quae videntur obscurissima cognitu omnium facillima esse antea demonstravimus.

Intellectus immediate non cognoscit rei ullius subsistentiam.

178. A sensibus abducant) Hoc est nunquam permittant intellectui ut se sola utatur, et ad inditum sibi a natura lumen, quod apparentem claritatem sensuum longe superat, attendere possit. Et ideo homines plerique ea quae sensum fugiunt, nullo modo cognosci posse putant, quae una ex causis est infinitorum errorum et crassissimae ignorantiae. Part. 1 Principiorum art. 73.

Enim iurisconsulti et theologi nihil intelligerent, sed medici, cuius contrarium est verum. Nullam aliam cognitionem habent {medicini}, quam vulgi et {anicularum}, quamvis ista sit in summo gradu. Utraque pars sua ex sensibus et relatione aliorum habet. Nam non sapientem facit remedia praescribere, etc. quae medico practico incumbunt. Nullo alio modo differt medicus a plebe, quam iurisconsulti a Kabala, nempe quid maiori sit in dignitate etc.

[85]

Obscurissimam esse medicorum scientiam quippe qui in sensibus haustam. Testantur tot disputationes, et tot inter eos discrepantes sententiae.

179. Tam assueti) Part. 1 Principiorum artic. 73.


Pag. 24

180. Intelligi etiam) Nec esse. \*/lxxiii66 Unde pleraque quae sensum fugiunt etiam negantur, quae causa infinitorum errorum est.

Contra hoc remedium est cogitare quid obstet, et familiarem sibi reddere sui ipsius cognitionem.

Mens habet experientiam divinitatis, qualiter rex unus alterum regem novit, ad hoc nullo sensu opus est, sed tantum immediata conscientia.

Quaecunque in sensus cadunt, fiunt vel directe, vel per compositionem, vel per similitudinem.

Obiectatur: ex visibilibus Dei operibus cognoscitur eius potentia? Respondetur: aliud est habere cognitionem simplicem alicuius rei, aliud de ea iudicare, et rationes ad probandum velle adferre: aliud est concipiere ideam purgatorii, aliud credere.

Diabolus habet cognitionem Dei apprehensivam, sed ei non assentit. Non enim Paolus de apprehensiva Dei potentia loquitur.

Ratiocinando concludimus aliquid de Deo, quia eius Deum aliunde habemus. Sed barbarus qui nullam regis ideam habet, si huc terrarum veniret, de nullo rege cogitaret, vel iudicaret.

Primo igitur idea rei erit habenda, secundo, de ea concludendum nobis erit, tertio, natura eius investiganda. [86] Sic homo maturae aetatis ideam illam Dei primum habens, non iudicat, dein’ {inquirit} de Dei potentia, maiestate. Inquirendum ergo primo, quid sit? Secundo, quod sit? Tertio, quale sit? Impediatur autem sensus cognitionem Dei non {iuvant}, dant quidem occasionem menti concludendi de Deo quem antea novit.

181. Nunquam fuisse) Primo, quia ea quae ad Deum et mentem spectant, directe in sensum non incurrunt. Secundo, quia per partes non possunt sensu observari, uti mechanici notant machinarum suarum partes ex quibus componunt machinas alias. Tertio, quia nequicquam quidem simile iis quae ad Deum et mentem spectant reperitur in rebus corporeis, iuxta illud Apostoli: in auro et argento nihil simile esse divino, antea autem dixerat nos esse Dei progeniem, quae certe similis est suo parenti.67 Multi hic errant quia non distinguunt cognitionem simplicem, quae est repraesentamen rei in intellectu, a com[87]plexa quae iudicium et ratiocinationem involvit, et haberi atque iuvari potest a contemplatione rerum sensibilium, quatenus inde argumenta novis suppetunt ad concludendum aliquid de Deo, cuius notitiam aliunde habemus, uti de subiecto quaestionis praesupponitur cognitio quid sit, quae idcirco a termino medio hauriri nequit.

182. Oculis uti) Meditationum pag. 72.

lxxiv

184. Res revera existentes) Figura, motus, subtilitas, similiaque absque materia spectata non sunt res revera existentes, sed tantum modi, idque ne quidem concipi possunt sine materia, et sic putabat olim Democritus et postea Epicurus, id quod in nobis animae et mentis nomine venit, esse valde subtilem et volubilem materiam, quam ex globulis contextam esse fingebant.

[88]

In mente non est rotunditas, quia magnorum aedificiorum ideam nobis repraesentare possumus. Si globuli isti ibi essent, tollerentur libertas.

185. Multo magis esse incerta) Nam, primo, corpora illa esse in mundo ex eo tantum concludimus, quod eorum ideas in nobis experiamur per sensus, quas ideas causam aliquam habere oportet, cum ipsimet eas non effingamus, et hanc causam iudicamus esse ipsa corpora revera existentia et sensum moventia, quia realitas obiectiva quae continetur in nostris ideis, causam suam habere debet in obiecto, iuxta axioma quintum. Secundo, quia rerum corporearum scientia ob sensuum obscuritatem et fallaciam adhuc peculiari modo incerta est, ita ut Sceptici contra veritatem eorum quae sensibus apparent, dubitationum suarum aciem praecipue instruxerint.

[89]

Deliret) Delirat qui non in potestate habet suas cogitationes, sed in transversum agitur a corporeis sensibus. Fit hoc in ira, ebrietate, phrenisi, {insominio}, et similibus. Contra in sana mente est usus rectus rationis, et eorum quae ad sensus pertinent.

187. Dubitare posse) Serio nempe etsi illa ut dubia considerari possint. Ratio autem cur serio de iis dubitare non possimus duplex est: primo, propter unionem animae cum corpore natura ipsa docet nos habere corpora et in rerum natura esse multa corpora alia, secundo, quia id nobis clare intelligere videmur.

188. Certitudine metaphysica) Certitudo alia est moralis alia metaphysica. Certitudo moralis nititur authoritate humana, ut cum credimus Romam esse, vel instinctu quodam naturae nostrae quo ferimur ad aliquid affirmandum. Qui instinctus tam potens est, et ita necessario cohaeret, cum sana mente [90] ut nemo nisi demens illi serio possit repugnare. Et ex tali instinctu credimus nos habere corpora aliaque quae recensentur Meditatione Sexta, ubi author proponit ea quae a natura docemur. Certitudo metaphysica nititur evidentiae nostrae perceptionis, quae si clara et distincta fuerit, ita certos nos reddit de veritate, ut id quod intelligimus aliter se habere nullo modo possit, quod haud ita dici potest de certitudine morali, nisi resolvatur in certitudinem metaphysicam, quod author fecit Meditatione Sexta. Etsi enim fieri non possit, quin Roma existat, et quanquam id tot seculorum ac hominum testimonio sit certissimum in se respectu nostri, certum id dici nequit metaphysice, quamdiu rationem evidentem dare non possumus, hominum illa testimonia necessario vera esse, et par ratio est omnium eorum quae sensu cognoscimus.

Aliud est rem nude scire, aliud eius demonstrationem habere. Ex certitudine morali argumenta solum probabilia desumuntur.

[91]

189. Quaestio est) Uti de ea quaestio esse debet, ubi veritas propter veritatem quaeritur, qui scopus philosophiae est. At circa actiones vitae sufficit certitudo moralis.

Potest quidem aliquid in se certum esse, non autem ergo etiam in nobis.

190. Eodem plane modo) Ex eodem fundamento, et pari evidentia. Etsi enim vigilans aliud fundamentum habere possit, quamdiu id non advertit, utrobique idem gradus evidentiae et certitudinis est.

191. Nisi existentiam Dei) Omnis enim demonstratio peti debet vel ab interna vel ab externa causa. At vero interna causa in nobis ipsis nulla est, qua demonstremus intellectum aut sensus nostros etiam cum [92] iis recte utimur errare non posse. Sed causa veracitatis in sensuum et intellectus testimoniis peti debet ab authore originis nostrae. Illustrari hoc potest exemplo principis et vasalli quo saepe usi sumus.

192. Non aliam ob causam) Non enim interna apud nosmetipsos, qui naturae nostrae et veritatis authores non sumus, sed externa tantum datur causa in ipso ente, qui author originis nostrae est.

193. Entia quaedam sint) (Explicatur hoc in Responsionibus Primis). Quatenus ideae nostrae sunt ipsae res cogitatae, prout esse quoddam obiectivum habent in intellectu, ex. gr. idea Solis vel trianguli, vel aedificii struendi. \╤/lxxv


Pag. 25

194. Obscurum et confusum) Atque hinc materialiter falsae dicuntur tales ideae, quatenus nobis praebent occasionem errandi, Meditationum pag. 127. Quo in loco author docet talem confusionem et obscuritatem praecipue reperiri in perceptionibus seu ideis sensuum, quae idcirco tam frequentem errandi materiam praebent.

[93]

195. Quia nobis aliquid deest) Hinc author Meditationum pag. 78 eleganter dicit nullum conceptum esse obscurum vel confusum nisi quatenus in eo continetur aliquid ignotum, h. e. nisi quatenus non attingit et repraesentat per omnia realitatem ac naturam sui obiecti, quod evidens est exemplo picturae.

(Quaedam difficilia sunt propter amplitudinem, quaedam propter subtilitatem. Haec, si {seme} apprehenderis firmiter teneas; ista, quae capere non potes saltem attingenda).

196. Nulla ratio) Licet ita facti simus a natura, ut eo ipso momento quo menti praesentem habemus claram distinctamque perceptionem, non possimus dubitare de illius veritate, ut unusquisque apud se experiri potest. Sed ubi avocamus attentionem ab illa evidenti perceptione, dubitari potest de idearum nostrarum veritate. \Si nesciamus eas ab ipso Deo, qui author originis nostrae est, tanquam rerum et veritatum repraesentamina inditas nobis esse./

197. Iudicia nostra) Loquitur de iis quae ad philosophiam spectant, extra quem casum multa alia iudiciorum nostrorum fundamenta esse possunt: ut testimonia sensuum, authoritas divina aut humana, naturae nostrae instinctus, et magna ad aliquid credendum proclivitas. Igitur nec in theologia, nec in iurisprudentia, nec in medicina, nec in quotidiana vita id locum habet. Nam istis omnibus in casibus magna cognitionis pars vel ab aliena authoritate, vel a sensuum experimentis pendet.

[94]

lxxvi

200. Aliquid in se veritatis) Quaedam notiones omni ex parte verae sunt, quaedam solum aliqua ex parte, id quod author explicuit Meditatione Sexta.


Pag. 26

201. Ex his primis deduxi) Loquitur de veritatibus physicis, quae spectant res materiales. Harum autem notitia deducitur in hac philosophia ex notitia mentis et Dei, quatenus mens ut sui et Dei sic etiam rerum materialium ideas habet sic sibi a natura inditas, ut ad eas attendendo veritatem assequamur. Ex notitia Dei autem deducitur rerum materialium scientia, quatenus Deus earum causa est, hinc enim demonstrantur leges motus. Praeter haec duo principia incomplexa aliud adhuc est complexum. Regula nimirum illa generalis: quicquid clare et distincte intelligimus verum est. Physici hactenus ad nihil horum attenderunt, sed omnis eorum scientia tantum rudis et indigesta moles est, ex infantiae praeiudiciis notionibus popularibus, et ad sum[95]mum sensuum experimentis coacervata.

202. Inter doctos controversis) Quaestiones de mente et Deo etiam controversae fuerunt inter gentiles. Christiani non ita advent de iis disputare, quia obstat authoritas ecclesiae, et Sacra Scriptura. De quaestionibus autem physicis disputatum omnibus seculis est, et disputaretur in aeternum, quamdiu methodo et principiis illis uterentur philosophi, quibus usi fuissent hactenus. Consideratu autem digna est vera tantarum dissentionum causa, quae duplex iam nobis occurrit. Primo, corruptio rationis illius, qua utimur, seu intellectus sibi permissi, nam rectum et verum, unicum, et semper sibi simile, curvum et falsum multiplex, infinitum, sibique per omnia dissimile est. Secundo, propter mixturam quandam scintillarum rationis [96] bonae (haec enim in nullo homine penitus extingui potest) cum ratione corrupta. Quae vera causa infinitarum disputationum inter subtilissima ingenia Scholasticorum. Quae latius non deduco, quia argumentum integri tractatus continent.

203. Leges observasse) Loquitur de legibus, illis naturae et motus, quae proponuntur part. 2 Principiorum artic. 37 et sequ.

204. Accurate observentur) \*/lxxvii Physici alii causas eorum quae in mundo sunt et fiunt, particulares et privatas tantum solent considerare, haud secus atque singula corpora, hominum instar ratione uterentur, et si ipsis leges praescriberent agendi, aut eas saltem intelligerent. Sic fingunt philosophi caelestia corpora instrinseco conatu in orbem moveri. Elementa habere motus rectos a centro et ad centrum, eosque motus, ut in hominibus videtur<,> fieri, sponte cessare ubi ad loca naturalia perventum est. Cur vero ita agant corpora, et cur singula naturam illam habeant, quam in iis experimur, nec intelligunt, nec [97] intelligi posse putant: ultimum refugium est ad Deum, vel coelum, ceu causas universales, et non cogitant Deus esse Deum ordinis, qui omnia pondere, numero, et mensura creavit, nec minus res corporeas quam intelligentes subiecit aeternae sapientiae legibus. Quas leges cognoscere, et ex iis eorum quae in mundo sunt et fiunt rationes detegere vera et unica sapientia est, de qua ante Cartesium cogitavit nemo.

Sic gravia non privata facultate descendunt deorsum, sed dum legi cuidam universali {parent}. Leges ergo naturae contemplari haec clavis et haec {sera} est nostrae philosophiae.

205. Peculiari tractatu) Qui fuit De lumine, ex quo haec Principia desumpta sunt. Author noster duplici usus est methodo: primo rudes conceptus delineavit, secundo, eos in ordinem redegit.68

i [3] Nostrarum opinionum) Atque etiam scientiae qua unus homo sura alium excellit, quamque philosophia speciatim profitetur prae omnibus artibus et scientiis aliis.

ii [4] Peripatetica philosophia in tribus consistit: 1. in fastigio empietatis, 2. in dogmata quaedam egregia, 3. in populares conceptus. Priora duo extrema reiecerunt hodierni philosophi, ultimum solum receperunt. Unde colligi potest eos nihil minus quam Peripateticos vocari posse.

iii [5]

Pag. 2

{…}. Inciderim) Et ad ea quoque attenderim. Maximi haec res momenti est. Ex. gr. quis non novit, de rebus non bene perceptis iudicium non esse ferendum. Interim quotusquisque est qui regulam illam observat tam utilem, politicis, medicis, omnibus.

Non difficile fuit) Appendicis pag. 15.

iv [6] 3. Vias) Duplices nimirum: 1. in vias quibus ad veritatis cognitionem<,> nunquam perveniri deprehendit, 2. per vias quas sequutus fuit ab eo tempore quo cogitare coepti de methodo sua recte utendi ratione.

v [8] {…}. Literarum studia) Quem igitur usum praestant literarum studia? Respondetur: acuunt mentem, exercent iudicium: speciatim autem authori nostri utilitas redundabat ex studio mathematico, quod soliditatem ingenio dedit.

vi Desiderio discendi) Scientia ille propter se ipsam amabat. Non, quod multi faciunt, ut inde lucraretur panem.

vii [10]

Pag. 6

{…}. In me ipso) In nobis ipsis dicimur scientiam invenire duobus modis: primo, eam quam actum iam habemus, ex. gr. si quis mathematicus vel iurisconsultus sit, invenit apud se iuris et matheseos scientiam. Sed illa inventio huc non spectat, quia author loquitur de ea scientia, quae detegenda adhuc erat studio et labore. Secundo, scientiam dicimur in nobis invenire, quatenus meditando, circumspiciendo et perpendendo notiones cogitationum nostrarum, novam aliquam veritatem id quam non attendebamus antea, detegimus. Sic autem scientia inveniri potest duplici ratione. Primo, quidem omnino proprio Marte, quod valde difficile et rarum est, et in nullo magis obtinuit, quam in authore nostro. Secundo, praeunte alio viva voce, vel scripto, quod in prima aetate aliquo modo necessarium est, ut cogitatio inveniat apud se circa quod occupetur.

[11]

Vix quicquam certi) H. e. certam et evidentem illam, atque adeo sublimiorem scientiam, quam philosophia promittit. Et quod dicit author de conversatione cum hominibus, intelligi etiam debet de caeteris instrumentis, hoc est altero naturae folio. Et obiter hoc loco notari potest, antehac et quidem optimos vix aliam habuisse et excoluisse scientiam praeter hanc quam author colligit ex mundi volumine. Demonstratur autem in praefationem Principiorum in philosophica aliud cognitionis genus desiderari quod longe altius sit.

Exemplum vel consuetudo) Quae duo considerantur in moralibus et actionibus vitae, et maximam vim habent apud vulgus, in scientiis autem sic plerique homines ex praeiudicio, praeconcepta opinione, et authoritate potius, quam propriae cogitationis evidentia iudicant.

viii Meditationibus) Quibus studebat in se ipso, hoc enim aliud nihil est quam meditari. Qui autem meditatur animi sui attentionem a rebus extra se positis et libris quoque scriptis avocat ad se ipsum, atque adeo studet in libro suarum cogitationum, qui studendi modus cum omni alio studio coniungi debet, et postquam alia studia tractavimus, seorsim etiam tractari potest.

ix [12] {…}. Illa opera) Intelligendum hoc est de operibus, quae non in rudi et indigesta mole consistunt acervus lapidum, sed veram proportionem et concatenationem aliquam requirunt. Sic acervus lapidum magis accumulari potest a multis hominibus, quam ab uno. Sed alia ratio aedifici est. Eodem modo lexica et dictionaria, ut sunt Scapulae et Calepini, multum perfici possunt a diversis autoribus. Sed alia ratio aliarum scientiarum, maxime philosophiae.

x 25. Metator aliquis) Cum quo comparatur in applicatione homo aliquis, sola ratione utens et nullo praeiudicio laborans.

26. Singula earum aedificia) His respondent scientiarum partes aliquae, prae caeteris valde elaboratae, ex. gr. historiae plantarum in physicis, inanes multae speculationes de abstractis notionibus in metaphysicis et logicis.

27. Aediles) Quibus respondent circa scientias curatores academiarum, magistratus, principes.

Philosophia non male dividitur in V periodos. Quarum prima incidit in seculum Democriti, Thaletis Milesii, Leucippi, Anaxagorae, Hippocratis, etc., qui nec scholas habebant, nec discipulos quaerebant, sed generose philosophabantur, scientiam tantum propter se ipsam quaerentes. Secunda eorum qui scholas erigebant, discipulos quaerebant, sectas faciebant, tales Socrates, Plato, Aristoteles; hinc Stoici, Epicuraei, etc. Exinde, ut est Graeca gens garrula, studium logices ortu, atque hinc Sophistae, quorum scopus erat disputare. Tertia est circa tempus Patrum, horum scopus fuit tueri religionem Christianam, ad id cum physica ipsis nihil videretur conferre, pars haec philosophiae neglecta est. Quarta est philosophiae Scholasticae, in tenebris sc. papatus, cuius scopus erat religionem suam et praecipue missam defendere, duravit haec ad annum Christi 1500, ad periodum sc. quintam, quae fuit tempus Reformationis cum Lutherus, Calvinus, alii, tenebras pontificias coeperunt depellere, atque huius scopus erat Reformatam religionem defendere: atque haec periodus extendit se ad Cartesium.

xi [13] 29. Recta et firma) Firmitas iudicii certitudinem. Rectitudo duo alia significat. Nam, primo, ut quis recte iudicasse dicatur, requiritur in iudicio veritas, et hanc incredibili cum socordia philosophia hactenus sufficere putaverunt ad rectitudinem iudicii. Sed, secundo, insuper requiritur ut quod verum est etiam bene fundatum, seu sufficienti cognitioni superstructum sit, quia ut in theologia peccatum est quicquid ex fide non est. Sic in philosophia malum iudicium est quicquid ex evidenti cognitione non procedit. Triplex ergo vitium est scientiae illius quam ab initio vitae nostrae absque philosophico studio nobis praeparamus: primo, error et multiplex falsitas; secundo, dubitatio et incertitudo; tertio, inconsiderantia et praeiudicium.

xii 32. Alias meliores) H. e. veriores, certiores, et magis fundatas, seu sufficienti cognitione superstructas. Nam ut opinio aliqua bona sit in philosophia requirit tres opiniones, veritatem, certitudinem, et intellectus perceptionem.

33. Maturae rationis examen) Cui soli se regendum tradere proposuit.

34. Aggrediatur) Hoc est a primis fundamentis instaurare conetur scientiam.

xiii 36. Valde paucis expediat imitari) Intelligit imitationem talem, qua quis per omnia vellet premere vestigia authoris nostri, et iisdem prorsus viis quaerere scientiam proprio Marte, primo scientias vulgatas perdiscendo, deinde litterarum studia deserendo, peregrinando, in vasto mundi volumine et in se ipso studendo. Atque adeo iuxta praecedentem regulam scientiam suam a primis fundamentis instaurando, quod perabsurdum imo impossibile esset. Sed dantur duo modi alii utiles et liciti imitandi authorem nostrum. Primus et quidem difficillimus, qui in cursu studii academici vix admitti potest, in eo consistit, ut quis iuxta authoris praeceptum in praefatione Principiorum proprio Marte exerceat se in hac philosophia, accurate ipsius regulas observando. Alter modus imitandi longe facilior est, et in eo consistit, ut quis hanc philosophiam more in studiis academicis recepto leviter percurrat, atque adeo laborat summa eius capita percipere, praeeunte viva voce docentis.

xiv

Pag. 11

42. Ad meum institutum) Nempe iuxta generalem regulam antea propositam, a primis fundamentis scientiam suam instaurandi, atque adeo ratione recte utendi, et veritatem investigandi in scientiis. Quod vulgaris logica promittit quidem, sed nihil praestat, quia cum in finem non scripta est a primis inventoribus. Cum ergo author hic de usu et abusu logicae loquitur, respiciendum est ad hoc eius institutum.

xv [15] 44. Omnia eius praecepta) Puta de definitione, divisione, syllogismo et methodo, item de enuciatione: quae omnia, manifestum est, tantum valere ad ea exponenda quae novimus. Quantum ad ea quae tractantur in libro primo Logicae, puta de praedicamentis, praedicabilibus, aliisque notionibus simplicibus, de iis observandum est, quod non tam novam scientiam, nec viam eam inveniendi contineant, sed solummodo index et catalogus sint vulgarium conceptum, quos absque profunda scientia habere possumus, de rebus et rerum affectionibus, atque hinc Ramus logicam definit artem disserendi. Conferatur Epistolae ad Voët. 26 in fine, ubi author iudicium suum exponit de vero usu dialectices.

xvi [15]

Verulamii Novi Organi p. 30, § XII

Logica, quae in abusu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis, ut magis damnosa sit quam utilis.

xvii [16] 44. Quicquid boni est in istis tribus) Nempe respectu instituti et scopi mei, in eo positi, quod quaerenda esset methodus brevissima via mentem ducens ad investigandam veritatem in scientiis. Ergo fatemur multa alia bona reperiri in logica et aliis artibus ab authore recensitis, sed illa non faciebant ad authoris institutum.

45. Legum multitudo) Hinc generalis regula colligi potest, quod nempe in artibus et omnibus iis doctrinis, quae in praxi consistunt, quaerenda sit brevitas in regulis et laborandum tantum, ut eas bene exequamur. In scientiis contrarium obtinet, ibi late et ex primis fundamentis omnia sunt deducenda.

Toto vitae tempore) Inter philosophandum nempe.

xviii [17] In anticipatione causa erroris est non tam in praesenti iudicio, quam in praeterito. Ex. gr. si iudicium lauturus de iusticia armorum Sueciae contra Danos, alterutri partium faveam, propter praeconceptas antea de ea opiniones, tum error fieri potest ex anticipatione. Sin autem ab omnibus praeiudiciis immunis fuero, error committi potest per praecipitantiam.

xix [18]

Verulamii Novi Organi pag. 36, § XXX

Non si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientias per anticipationes, quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur. Vide plura § sequ.

xx [19] Fundamentum hic habet regula philosophorum, qui bene distinguit, bene docet. Distinctio autem illa non consistit in entibus rationis, sed in ipsis rebus distinguendis. Illustre exemplum vide Meditatione 2.

xxi [20] (1) Uti facilius est intelligere numerum ternarium quam novenarium, propter simplicitatem.

xxii (2) Sic nemo cognoscit distincte binarium, nisi qui noverit duas unitates; sic, nemo novit distincte corpus humanum, nisi qui noverit istius partes.

xxiii [22]

Iustiniani l. 11, c. 6

Hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum sit admirabilius vicerit an aggredi ausus fuerit, incertum est.

xxiv [24] Facilitatem intelligit respectu mentis repurgatae, seu sanae rationis.

xxv [25] 60. Veritati agnoscendae) Quod in duobus consistit: 1. quidem intellectu quatenus ille faciliorem ac facile sibi reddit veritatis apprehensionem; 2. in iudicio et voluntatis assensu, quem hoc pacto et tantum ad vera applicare dicimus. Contrarium locum habet, si quis versetur circa imaginaria, falsa et sophistica, quibus eodem modo ingenium sic assuefacere possumus et corrumpere, ut bonos mores corrumpunt commercia prava. Exempla habemus in mathematicis, qui valde circumspecti et sophistis, qui audaces et in circumspecti in iudiciis suis redduntur et talis usus qualis <sit> hic proponitur studii mathematici etiam est verae philosophiae.

Matheseos usus alius est communis, sc. cavere 1. praecipitantiam; ratio est quia cogit redintegrare calculum si prior operatio falsa fuerint. 2. anticipationem; quia praesenti perceptione rerum utitur: alius privatus qui fit in arithmeticis, astronomia, fortificatione, etc. Consimili modo philosophia quoque habet eosdem usus communes qui eo tendunt ut assuefaciat ingenium cognoscendae veritati. Privatos vero usus habet metaphysica in theologia, physica in medicina, etc.

xxvi 62. Quibus postea utebar) Ut fit in lucro et victoriis, vide infra, sect. VI, pag. 41, § sed ab, etc.

xxvii [28] ╤ In studio mathematico non opus est laboriose investigare principia, quia illorum notitia, sic a natura indita est hominum mentibus, ut vel actu et reipsa illa cognoscant, antequam ad illud studium accedant, vel facillime cognoscere illa possint.

xxviii ╧ Quia perversissimi errores hominum animis impressi sunt ea primae aetatis praeiudiciis, vide Meditationum pag. 83.

xxix [29]

Verulamii Novi Organi p. 32, § XVIII

Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea huiusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subiaceant: ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.

Inventa) In mathematicis pleraque obvia sunt et per se nota: philosophi sic putantes obvia quoque esse sua principia, absurda, praeiudicia et errores infantiae saepissime assumunt pro principiis, ipsa autem principia quae studio et labore investigari debent, fugiunt sensum et cogitationem vulgi, ex. gr. physicae principium est, quicquid movetur ab alio moveri, hoc vel penitus latet, vel negatur per assumptionem principii contrarii, ex vulgi et infantiae erroribus, dicendo omnia corpora naturalia internum habere principium motus.

xxx [30] Maturiorem aetatem) Nam aetas iuvenilis maxime obnoxia est praecipitantiae propter inconsiderantiam et festinationem in iudiciis, cuius physica causa peit potest a mobilitate spirituum et temperamento calido: imo iuvenilis aetas etiam obnoxia est anticipationibus, quatenus libentius ex praeconcepta opinione quam praesenti perceptione iudicat, iuxta art. 73 part. 1 Principiorum. Haec autem vitia non quidem omnino, sed ex parte tamen emendatur, ubi ad maturiorem aetatem accedimus. Nihil autem est quod illa vitia tam potenter eradicare possit, quam matheseos et philosophiae studium.

xxxi [31] ╤ Hominis etiam in hac vita duplex est perfectio: una intellectus, altera voluntatis. Intellectum scientia, voluntatem virtus perficit.

xxxii [34] ╤ Observandum hoc loco nomen religionis, quatenus sic obligationem quandam significat, ad peculiarem doctrinam et cultum, hoc loco restringi ad peculiarem inter Christianos sectam qualis est in Ecclesia Romano Catholica. Alias per religionem etiam intelligitur fides Christiana vere catholica.

xxxiii Caeteris omnibus) Intelligit actiones magis indifferentes, in quibus neque ob religionem neque ob leges patriae tanta reperitur obligatio. Et in his tanquam normam sibi proponit exempla prudentum et opiniones maxime moderatas.

xxxiv [38] ╤ Honestum autem duplex est, unum proprissime sic dictum quod intrinsece rationem virtutis involvit, alterum minus proprie dictum quod in externa tantum specie consistit et proprie dicitur decorum.

xxxv [38] 85. Optimum) Hoc est, maxime utile aut honestum.

xxxvi Ad praxin) Nam potest etiam aliquid considerari extra praxin, atque tum diligentius circumspiciendum est, et tam diu attendendum ad omnia donec penitus exploratum atque perspectum fuerit quod proponitur, iuxta regulam 1 methodi.

xxxvii [39] ╤ Debiles ergo animae sunt, quae non ratione, sed affectibus authoritate et opinionibus reguntur, in quibus omnibus quia facile contingit mutatio aliqua, hinc ita mutabile est illorum hominum iudicium. Et nullum certius indicium est sapientia ac verae prudentiae, quam constantia. Nam nil semper idem placet, nisi {…}ctum, quod semel cognitum semper placet.

90. Me ipsum) Quatenus nempe in me ipsum potestatem aliquam habebam respectu voluntatis, et dicitur homo vincere se ipsum quatenus tamdiu repugnat affectibus aliisque inclinationibus, rectae rationi adversantibus, donec ratio superior evaserit, atque illi soli subiecerit rationem suam. Ergo si in homine non foret contrarietas affectuum et inclinationum animi, quemadmodum non fuit in Adamo ante lapsum, nec lucta in ipso esset, nec opus ulla victoria qua devinceret se ipsum. Christiana religio talem hominis victoriam pulchre appellat mortificationem veteris et vivificationem novi hominis, quae in naturae potestate non est. Philosophia his analogum tantum aliquid docet ac promittit.

xxxviii Mundi) Tum hominum tum rerum aliarum.

xxxix ╤ Atque hae sunt illae quae vocantur actiones illicitae.

xl ╧ Haes sunt actiones imperatae.

xli [40] ╤ Ubi manifestum est minus in potestate nostra esse homines qui eodem nobiscum iure gaudent, quam res alias, puta nummos, agros, bestias. Omnium autem minime in nostra potestate sunt, quae non nisi interventu alienae voluntatis assequi licet, ut honores, munia, dignitates, inter homines alios.

xlii 92. In nostra potestate) Eorum quae sub nostra potestate sunt, talis ordo concipi potest (1) cogitationes ipsae maximae liberae sunt, quamdiu habemus mentem sanam in corpore sano, ideoque ad eas primo pertinet laus, vituperium omnisque virtutis et vitii ratio, nec non foelicitas nostra aut infoelicitas. (2) Proxime a cogitationibus procedit imperium in animalis spiritus, quibus corpus nostrum movemus et gubernamus. Atqui isti spiritus non sunt simpliciter in nostra potestate, sed tum tantum ubi vegeti sunt ac bene dispositi. (3) Interventu illorum spirituum moventur musculi, variae corporis partes, ac totum corpus, quod proinde per spiritus in potestate habemus. (4) Interventum motuum totius corporis aut partium illius, in potestate redigimus aut possidemus res corporeas alias, et ipsos quoque homines. Quia ergo corpus nostrum vim suam in multa exserere nequit, multa quoque sub illius potestate non sunt, et idcirco propter ea nec laude nec vituperium mereri, vel dolorem aut voluptatem concipere non debemus.

xliii [41] Necessitas est eventus eorum quae non in nostra potestate sunt.

xliv ┌ Nec non profundiori natura scientia, qua docemur quid vere in potestate nostra sit, vel non sit, item quid nocere vel prodesse nobis possit.

xlv ╤ Nam contemplatio veritatis in se quidem, bonum morale non involvit, sed omnium proxime mentem disponit ad illa, et efficacissime hominem avoca a turpitudine vitiorum.

xlvi ╤ Contra illud lumen aliquid facere peccatum maximum est, sine illo lumine agere, maxime contemnenda negligentia est, brutis et infantibus relinquenda. Vide Meditationum pag. 144.

xlvii [45] Imbutus) A praeceptoribus, authoritate, aut etiam per propriam inconsiderantiam.

Liceret) Utpote nec ob honestatem seu bonitatem moralem, nec ob necessitatem aliquam obligatus.

xlviii [47] Spectatorem) Adeoque comparare sibi poterat illud genus scientiae, quod sic studendo in vasto mundi volumine comparari potest. Quam cognitionem multum distare ab ea quam philosophia promittit, alibi diximus.

xlix [49] Scepticos) Apud antiquos tres primariae philosophorum sectae fuerunt: 1. Dogmatici, qui veritatem non tantum inveniri posse, sed inventam quoque a se esse profitebantur; 2. iis maxime adversi Academici, qui dicebant se hoc unum scire nihil sciri posse, ideoque profitebantur incomprehensibilitatem […] dicebantur idcirco sapientem nihil affirmare debere, ne quidem probabiliter. 3. Sceptici media via incedebant, dicebantur se ne hoc quidem scire quod nihil sciri possit, ideoque veritatem semper quaerebant, et probabiliter multa affirmabant, maxime quoad usum vitae, nec negabant unquam sensuum apparentias […] ex. gr. mel apparere dulce, Solem lucidum. Sed de rebus illis extra se positis nihil audebat affirmare. Scopus et finis Scepticae huius philosophiae, teste Sexto Empirico, erat tranquillitas animi, quam putabant optime acquiri posse, si homo nihil serio opinetur de vero et falso, bono et malo, rebusque a quibus bonum aut malum imminere nobis videtur: ut necessitatem hanc ipsis imposuerit ignorantia verae religionis quae sola hominem vere tranquillum reddere potest.

l [50] 123. Et sicut veterem domum) Comparationem ab architectura desumptam author pulcherrime exposuit in Septimis Responsionibus, praecipue pag. 129.

li ╒ Haec observatio locum habet in omnibus studiis et facultatibus, ex. gr. in iurisprudentia, theologia, medicina, dantur rari quidam casus, et rarae observationes, quae si de iuris, theologiae, vel medicinae scientia quaestio sit, cum exiguo vel nullo damno ignorari possunt, etsi ornamento sint, accedentia ad notitiam eorum quae minus rara sunt.

lii [52] ╤ 1. Atque ideo hic ad examen revocantur ipsa scientiae humanae fundamenta, quae vulgo secure supponi, et sine probatione assumi solent…

2. Continuo author procedit, nunquam saltum faciendo, uti in colloquiis, disputationibus, et philosophorum libris saepissime fiunt transitus ab uno ad aliud, quod ut varietatem, sic et delectationem adfert. Author autem more recepto inter mathematicos, magno cum rigore ordinem servat, urgetque easdem cogitationes, donec omnia habeant perspecta.

liii Tertio. A communi usu remotae possunt dici hae cogitationes, ratione obiecti et argumenti, quia tractant de iis de quibus vulgo non cogitant homines, nisi magna cum difficultate et defatigatione.

liv 132. Coactus) Quia revera omnia huius philosophiae fundamenta et praecipua arcana pendent ab his metaphysicis cogitationibus, quas icci<d>rco saltem ruditer percipere necesse est, ut quis veram huius philosophiae clavem habeat.

lv [53] 135. Veritati quaerendae) In veritatis inquisitione duplicem scopum habere possumus: vel enim veritatem quaerimus propter veritatem, quatenus illa ut virtus ipsa sibi pretium est. Et sic evidens est nihil nos affirmare debere, in quo vel minima dubitandi occasio occurrit. Vel veritatem quaerimus propter usum aliquem alium in vita humana, ut faciunt medici, theologi, iurisconsulti, et praecipue artifices et mechanici, et quia hoc in casu ultimus finis non veritatis inventio, sed aliud quid est, opus quoque non est tam rigide procedere in veritatis inquisitionem et propagationem quae docendo fit. Et quanquam non minus rigide in docenda quam in inquirenda veritate esset procedendum, id tamen tum docentis, tum discentis imbecillitas non permittit. Et quia hactenus philosophi vix aliud quid propositum sibi habuere, quam disputare in utramque partem, et philosophiam non propter se ipsam, sed docendi tantum causa aut in usum superioris facultatis excoluere, hinc factum est, ut non contemplandi sed agendi regulam sequantur, et ut author monuit constanter et intrepide sequantur multas opiniones, quae valde dubiae sunt et incertae. Atque hinc ipsi aegre ferunt authoris nostri dubitationem.

lvi [54] 138. Dubitandi rationem) Quia author hic dubitandi rationes proponit, ne putemus ipsum per levitatem et inconsiderantiam dubitasse, atque adeo authoris praeiudicium fuisse quod apud se statuerit sic ad examen revocare omnem anteactae vitae suae scientiam. Meditatio 1. Rationes illae plenius aliqua perpendi, ut recte videamus quam infirma sint scientiae nostrae fundamenta, quod ad recte philosophandum summe necessarium est.

lvii [55] ╤ Reiicere aliquid possumus diversis modis: 1. seria abnegatione et positione contrarii, ut si quid diu antea crediderit Terram quiescere, dicat Terram moveri; 2. seria dubitatione, ut si quis dubitet, ut si quis dubitet an in Luna montes sint, et maria, eo quod rationem nullam alterutrum oppositorum sibi persuadendi apud se inveniat, nec etiam ita a natura proclivis sit ad alterutrum affirmandum, quin assentionem facile cohibeat. Iam vero neutro modo reiecta ab authore dicit tanquam aperte falsa, quia id non cadit in hominem sanae mentis, ut est evidens ex locis antea allegatis, maxime ex synopsi Sextae Meditationis, et § 5 Septimarum Responsionum 3.

lviii Nihil praeterea superesset) Vel ex veteri scientia, quemadmodum in destructione veteris aedificii, et fossione fundamentorum saepe aliquid invenitur quod retineri potest, et partem novi aedificii facit; vel ex nova animadversione detecta, quemadmodum in struendis aedificiis multi lapides novi adhibentur.

lix [57] ╤ Quas rationes author proponit non ut eas persuadeat, nam persuaderi non possunt, sed ut postea eas refutet, et scientiam nostram plane in tuto collocet, et maxime ut impetret ab animo suo decretum nihil affirmandi vel negandi in philosophia quod non ad examen revocatum fuerit, cuius decreti [58] alias facile obliviscimur, quodque etiam tanquam iniquum reiici posset. Meditationum p. 143 et 92.

lx 146. Quin ego interim essem) Eodem modo uti remota arena, aliisque, tam alte fodimus donec ad argillam vel saxum perveniamus. Sic enim revera quaecunque humanae menti superadditur rerum sensibilium cognitio, ut mobilis arena debet considerari, quam removere licet. Mens autem ipsa considerans se ipsam, ut hic facimus, haud ita quid diversum a se est, nec quicquam sibi superadditum, atque hinc subsistentiam propriam apprehendens, non potest de ea dubitare, quia id quod apprehendit et apprehenditur nihil est diversum.

lxi [63] 151. Ab ulla re materiali dependet) Ut modus vel accidens dependet a suo subiecto, ut figura vel modus a corpore, quae dependentia tam intrinseca et necessaria est, ut ne concipi quidem possint tales modi, quin simul concipiantur subiecta, nec proinde subiecta negari possunt vel supponi non esse, et interea tamen eorum accidentia et modi admitti. Ex. gr. non possum dicere corpus quod figurae subiectum est non esse, et interea admittere figuram eius. At vero in cogitatione nostra nullam talem a subiecto corporeo dependentiam deprehendimus, quin ex adverso concipi nullo modo potest cogitationem sic aliquid commercii habere cum extensione, uti figura cum corpore. Nam clare intelligimus nullum corpus in particulari existere, quin hoc ipso sit aliquo modo figuratum, non vero sic ex natura corporis sequitur, quod ideas habet, hoc est, rerum extra se positarum repraesentamina intime sibi praesentia. Affirmationis et negationis et omnis voluntatis par ratio est.

lxii [67] ╤ Ex. gr. propositio haec, duo et tria faciunt quinque, est vera quatenus cogitatio mentis de binario et ternario inter se iunctis et efficientibus numerum quinarium, conformis est numeris illis re ipsa existentibus. Haec autem conformitas perceptionis cum rebus non in qualibet, sed in clara tantum ac distincta perceptione est, eodem modo ut in picturis non quaelibet imago conformis rebus est, sed ea tantum quae clare et distincte realitatem obiecti exprimit.

lxiii [71] Cognosci autem res aliae possunt, vel quoad existentiam, vel quoad naturam. Existere extra nos mentes humanas alias vel angelicas scire non potest mens nostra immediate, sed tantum sensu per effectus aliquos id colligimus, ut cum hominem video dico ibi mentem humanam esse, et quia pariter {non} videmus effectus angelorum bonorum et malorum, hinc tam dubia est illorum existentia, sed quo<i>d sint mentes huiusmodi angelicae vel humanae aliae, haut difficulter cognoscimus exemplo mentis nostrae. Quantum ad cognitionem Dei, qui similitudinem etiam aliquam cum mente nostra habet, quanquam cum summa eminentia, ea proxime sequitur cognitionem mentis: non quidem respectu effetcuum aliquorum sensibilium per quos Dei existentiam probari posse non negamus, sed id non fit ordine philosophando, quia mens se solam cognoscens ignorare etiam se, supponit effectus sensibiles. Sed per ea tantum quae mens ex se ipsa depromere potest, quatenus deprehendit 1. subsistentiam suam nulla fore nisi Deus existat in quo vivimus, movemur, et sumus. Quod dici non potest de angelis vel rebus corporeis. 2. Contemplantes naturam mentis illius perfectissimae, quae Deus appellatur, subsistentia illi necessaria esse deprehenditur.

lxiv [73] ╤ Ratione potentiae et intelligentiae potissimum.

lxv Scire, velle, posse, quae sunt tria privilegia spiritualis substantiae, prorsus incommunicabilia.

lxvi + Quod demonstravit author Meditatione IV.

lxvii [74] 163. Quam cognitionem) haec ergo \^/\im/perfectio pertinet ad scientiam sive intellectum nostrum, et connotat imperfectionem quandam in voluntate seu iudicio, cuius fluctuationem quandam notat dubitatio. De imperfectionibus in potentia nostra author non loquitur, quia solummodo actus mentis immanentes considerat hoc loco, nec attendit ad res extra se positas, in quas mens exercere debet potentiam suam.

lxviii [75] x Quae est, ut author loquitur, nota artificis operi suo impressa, qualem notam divinitatis impressam esse debere mentibus nostris, uberius demonstrant doctiores theologi contra Socinianos.

lxix [76] x 1. Nam si quaeramus unde hoc universum habeat suam subsistentiam, nihil invenimus in ipso per quod subsistat, ergo haec immediate pendet a divina potentia.

lxx * 2. Posita materiae subsistentia nondum habes motum, nec quicquam invenis in materia per quod inveniatur. Motus ergo alterum est, quod sic immediate acceptum referri debeat Deo. Per motum autem duo intelligimus, tum impetum movendi, tum determinationem ipsius, a qua pendet mundi ordo et pulchritudo, ut iccirco non repugnemus illa speciatim considerari in hoc argumento, sed ea lege ut attendamus praecipue ad primam ordinis institutionem. His duobus positis reliqua omnia quae in mundo sunt inde consequuntur necessario, exceptis miraculis, et iis quae pendent ab humana vel angelica potestate.

lxxi [77] ╤ Hoc est, haberem et possiderem ex me ipso necessario omnem perfectionem possibile.

lxxii [80] * Quam dependentiam egregie exprimit Sacra Scriptura, quando res omnes dicit in Deo subsistere. Quantae dependentiae vix ullum exemplum habemus in rebus creatis, nisi aliquo modo in lumine Solis, quod sic a Sole pendet, ut ne momento quidem sine Sole subsistat. Ratio talis dependentiae ex eo petenda est. Quod in talibus requiratur continuatio illius influxus quo causa effectum producit. Ergo quia ab existentia effectus, argumenta licet ad existentiam causae necessariae, ex. gr. a lumine ad Solem, etiam a subsistentia rerum quarumcunque aliarum, adeoque totius mundi, recte procedimus ad existentiam Dei.

lxxiii [85] * Nam quicquid intelligi nequit subsistere non posse iudicamus. Hoc autem perabsurdum esse maxime probant theologia et iurisprudentia, quae disciplinae tractant de iis rebus quarum nullam imaginem tanquam rei corporeae in phantasia fingere licet. Ex. gr. cum iustitia definitur constans et perpetua voluntas suum cuique tribuendi.

lxxiv [87] 183. Nos certos reddere) Nec ullam rem nobis notam facere in idea per cognitionem apprehensivam, ex. gr. quid calor sit numquam scimus, quamdiu solo sensu utimur. Sed cum ratio et intellectus sensui suppetias ferunt, animadvertimus caloris naturam positam esse in celerrima minutissimorum corpusculorum agitatione. Par ratio omnium qualitatum caeterarum est, quas vulgo patibiles vocant, et male pro manifestis habent. Sic cum figuram sensu percipimus, intellectus statim concurrit et format ideam istius figurae.

lxxv [92] ╤ Quicquid ergo secundum obiectivam realitatem sic clare et distincte in ideis nostris exprimitur verum est, eo modo quo pictura et omnis imago, quatenus realitatem rerum attingit. Necesse igitur tantum est ad praecavendos errores, ut iudicium non extendamus ultra ea quae hoc pacto per claras distinctasque ideas expressa sunt in intellectu.

lxxvi [94] 198. Evidentia rationis) Ratio quatenus hic imaginationi et sensui opponitur significat eam cognitionem seu cognoscendi facultatem, quam mens a se sola habet propter ideas et notiones sibi a natura inditas, quae rerum veritatem et naturam qualis revera est nude exhibent. Imaginatio autem et sensum fiunt per ideas et notiones quas mens accipit a corpore quatenus obiecta in corpus nostrum agere possunt. Et quia agens (ut loquuntur Scholastici) agit pro receptivitate patientis, quae multis modis variat, hinc non eodem modo, nec necessario conformiter rerum naturis, sensuum organis imprimuntur species corporeae, imo ut figura sigilli non omni ex parte exprimitur in cera, imo ne quidem in lacca. Sic quoque multa sunt in obiectis quae sensus non attingunt, atque hinc non potest non sequi infinita ignorantia et multiplex error in sensuum cognitione. Et ab ignorantia illa ac erroribus multo magis immunis est intellectus, si modo se solo uti, et ad lumen sibi a natura inditum attendere asuescat.

199. Videmus vel imaginamur) Quia eorum ideae proxime a corpore veniunt, ad quod mens se convertit, dum sentit vel imaginatur. Corpus ergo specie sensibili aut phantasmate imaginabili imbutum instar tabulae pictoris est, quae multas continere potest imagines rerum, quae non sunt. Aut saltem non sequitur necessario res eas esse quas in tabula depictas videmus, sed probandum id aliunde est. Ideae autem intellectui a natura inditae, quasi totidem imagines sunt quas author naturae nostrae ipsemet exculpsit et tanquam rerum ac veritatum infallibilia signa nobis indidit. Ut iccirco vim testimonii divini habeant istae notiones.

lxxvii [96] * Non quod ipsa corpora tanquam res cogitantes leges illas cognoscant, et ex voluntatis affectu observare studeant, sed quod necessitas quaedam sit in natura, ob quam leges illae observari debeant, idque adeo accurate ut aliter observari non possent, etiamsi corpora summa cum sapientia agerent. Imo adhuc accuratius observantur naturae corporeae leges. Quia corpora ut nullam legum habent scientiam, sic quoque etiam non laborant ignorantia, et ut non habent ullam voluntatem bonam, sic quoque non laborant affectu malo. Quae duae causae sunt infinitorum errorum et peccatorum in hominibus. Natura ergo corporea etsi indocta sit, agit tamen doctissime, materialiter scilicet, h. e. quatenus ea facit, quae si intellectus accederet, revera doctissima essent.

1The Latin edition of reference of Descartes’s Discours de la méthode and Essais (or Specimina philosophiae, seu Dissertatio de methodo recte regendae rationis, et veritatis in scientiis investigandae, Dioptrice et Meteora) is the one of 1656 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir). The references to the page numbers of the Discours is consistent with this edition, edited by De Raey himself, but not with the one of 1644 and the two of 1650 (Amsterdam, Louis Elzevir). Other editions appeared from 1664 onwards.

2Aristotle, Analytica posteriora, book 1, chapter 13. Cf. Franco Burgersdijk, Institutionum logicarum libri duo ex Aristotelis, Keckermanni, aliorum praecipuorum logicorum praeceptis recensitis, Leiden, Apud Abraham Commelinum, 1626, 329.

3The edition of reference of Descartes’s Appendix, continens Obiectiones Quintas et Septimas in […] Meditationes de prima philosophia, cum […] Responsionibus. Et duabus epistolis, una ad Patrem Dinet […] altera ad […] Gisbertum Voetium could be the one of 1649 or 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir). The edition of 1657 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) has a different pagination, not matching the references given in these dictations. Other editions appeared from 1663 onwards. In all these editions the page numbering re-starts with the Epistola ad Voetium. The references to the Epistola ad Voetium are compatible with those to the mentioned editions of the Appendix.

4Probably referring to Jacob Revius’s Methodi cartesianae consideratio theologica (1647), taking Descartes’ method into account in a broad sense.

5Augustinus, De Trinitate, book 15.

6Francis Bacon, Cogitationes de scientia humana, Cogitatio 10.

7 Luke 16, 8.

8 Cicero, Tusculanae disputationes, book 5, paragraphs 8–10.

9De usu librorum et Voetii doctrina.

10Hans Walther, Proverbia sententiaeque latinitatis medii aevi, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht, 1963–1969, proverb 4983.

11Read: “1619.”

12Namely Johannes Scapula’s Lexicon graeco-latinum (1579) and Ambrogio Calepio’s Dictionarium latinum (1502).

13Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorisms 30, 31, 68.

14Addixerat” comes after “arduum.”

15The source could not be retraced.

16Johannes Kepler, Harmonices mundi, book 4, chapter 7.

17Job 9, 6; Psalm 75, 4.

18Ramus 1640, 1. This addition is positioned after the next one. De Raey refers to the paragraph beginning at the end of page 26.

19Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorism 12. The edition of reference could be that of 1650 (Leiden, Adriaen Wijngaerden) or 1660 (Amsterdam, Johannes Ravenstein), where article 12 is at page 30. The editions of 1620 and 1645 are not compatible with this numbering.

20Aristotle, De sophisticis elenchis, chapter 11; Rhetorica, book 1, chapter 1; Cicero, De oratore, book 2, chapter 38; cf. Burgersdijk 1626, 2.

21Bartholomäus Keckermann, Systema systematum, Hannover, Apud Guilielmum Antonium, 1613, volume 1, 67; Burgersdijk 1626, 1.

22Petrus Ramus, Dialecticae libri duo, Cambridge, Ex officina Rogeri Danielis, 1640, 1.

23Namely the paragraph beginning at the end of page 26.

24Probably referring to the Second Northern War.

25Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorism 30, at pages 35–36 of the editions of 1650 and 1660.

26Hippocrates, Aphorismi, book 2, aphorism 10.

27Romans 14, 23.

28[…] que ce qui se présenterait si clairement et si distinctement à mon esprit, AT VI, 18.

29Marcus Iunianius Iustinus, Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi, book 11, chapter 6.

30The edition of reference of Descartes’s Meditationes could be the one of 1650 or 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir). Other editions appeared from 1663 onwards. The editions of 1641 (Paris, Michael Soli), 1642 (Amsterdam, Louis Elzevir) 1644 (Amsterdam, Johannes Blaev) and 1658 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) have different paginations and contents.

31“Sed ab” is at page 40 of the 1656 edition (and at page 59 and 55 of the editions of 1644 and 1650).

32Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorism 18. The edition of reference could be that of 1650 (Leiden, Adriaen Wijngaerden) or 1660 (Amsterdam, Johannes Ravenstein), where article 12 is at page 32.

33Aristotle, Physica, book 2, chapter 1, 192b 20–23, 193a 28–31; cf. Burgersdijk 1652, 15-16

34Aristotle, Physica, book 1, chapter 2, 185a 11–12.

35Barnabas 21, 6; 1 Thessalonians 4, 9.

36Aristotle, De sophisticis elenchis, book 1, chapter 2, 165b 3.

37There is a paragraph T at page 93 of the Appendix, but no numbered paragraph at page 83. Moreover, such ideas are not dealt with there. The edition of 1657 is even more incompatible.

38Cf. Ephesians 4, 22–24; Colossians 3, 9–10.

39Xenophon, Memorabilia, book 1; Lactantius, Divinae institutiones, book 3, chapter 19.

40Cicero, Paradoxa stoicorum, paradox 1, 8.

41Philippians 1, 23–24.

42Plato, Gorgias, 493a; Cratylus, 400c.

43Aristotle, Ethica Nicomachea, book 1, chapter 1, 1095a 2–3.

441 Corinthians 13, 2.

45Aristotle, Ethica Nicomachea, book 10, chapter 7, 1177a 17.

46Namely the letter opening his Principia.

47Maybe book 1, aphorism 84.

48Read “1619.”

49Cicero, Tusculanae disputationes, book 5, paragraph 9.

50Apparently De Raey dictated upon Descartes’s Meditationes to the same students.

51Probably referring to paragraph 2 of section 2 of Descartes’s Discours.

52Namely the French edition of Descartes’s Discours.

53“[…] premieres meditations,” AT VI, 31.

54The addition is without a reference symbol.

55This addition is at page 52.

56Bacon, Novum Organum, book 1, aphorism 33.

57Aristotle, De anima, book 2, chapter 6, 418a 11–12.

58Burgersdijk 1626, 161.

59Ramus 1640, 157.

60The reference might be to Jacob Revius, author of several anti-Cartesian treatises in 1640s and 1650s. See in particular Jacob Revius, Methodi cartesianae consideratio theologica, Leiden, Apud Hieronymum de Vogel, 1648, 108.

61The reference might be to Voetius’s criticism of the ‘rational’ character of Socinianism.

62Genesis 1, 3.

63Acts 17, 27–28.

64Acts 17, 28; Colossians 1, 17.

65Genesis 3, 14; Exodus 3, 14

66Digestum, 1.1.10.1.

67Acts 17, 29.

68Descartes’s Le monde was published only in 1664.