Johannes de Raey, academic commentary on René Descartes’s Discours de la méthode, dictated at Leiden University (1659 ca.).1 Transcription from Cod. phil. 323 W. 28, Hamburg, Staats- und Universitätsbibliothek Carl von Ossietzky. The text and the punctuation have been normalized to contemporary standards.

Conventions adopted in the transcription:

1) The text deleted in the manuscript has been put between brackets < >.

2) Interlinear additions are put between symbols \ /,

3) Marginal addition have been put in footnotes.

4) Dubious text is put between brackets { }. Whenever possible, I have provided the deleted or dubious text, otherwise, I have used dots … instead of the illegible letters.

5) My additions are put between brackets [ ].

Andrea Strazzoni, 2021.

[1c]

[…]

[1g]

Dictata

Clarissimi atque acutissimi

Domini Johannis de Raey illustris Leidensium Academiae Professoris dignissimi in Dissertationem de methodo Renati des Cartes


Nostrarum opinionum)i2 Atque et scientiae, qua unus homo supra alium excellit, quamque philosophia speciatim profitetur prae omnibus artibus et scientiis aliis. Illa autem insignis differentia, quae hic consideranda venit, inter cognitionem philosophiae propriam et ad alios homines spectantur praecipue pendet a duobus.

i. Rerum philosophicarum cognitio extra philosophiam acquiritur vaga et confusa sine certa methodo. ii. Illa cognitio non diducitur ex primis causis et principiis suis, quae valde pauca sunt et a vulgo non attenduntur. Ex. gr. in physica omnia pendent a cognitione naturae, motus, legumque secundum quas motus fit, item magnitudinum et figurarum ex materiae motu resultantium quae si comparentur cum infinitis hominum de natura conceptibus valde pauca sunt. Et de talibus non cogitant vulgo nec docti nec indocti, atque eatenus non sunt philosophi.

Ingenium praestantius)ii Ingenium significat rationem humanam, non quatenus ea solius mentis propria est, sed prout nullum impedimenti vel adiumenti accipit a dispositione corporis: v. gr. cogitandi celeritas pendet ab agilitate et promptitudine spirituum, memoriae capacitas potissimum procedit a dispositione cerebri [2] quia ergo hae corporis dispositiones infinitis modis variant, hinc infinita ingeniorum diversitas: et quod de ingenio diximus et in moribus locum habet nam et mores animi sequuntur temperamentum corporis.

In eas cogitandi vias) Quas author enumerare incipit in fine huius paginae usque ad finem paginae tertiae.

Inciderim) Inciderim et ad ea quoque attuderim.

Non difficile fuit) Vide Appendicem pag. 15.3

Sed in hoc libello) Propositio seu argumentum earum, quae in hoc libro tractanda sunt.

Quales vias) Duplices nimirum: i. in via quibus ad veritatis cognitionem nunquam perveniri deprehendit; ii. per vias, quas sequutus fuit ab eo tempore, quo cogitari cepit de methodo sua recte utendi ratione.

Aliquam methodum)iii Qualem methodum praetendunt se scribere logici, quam minime dare potuerunt ut suo loco demonstrabitur.

Illi parem)iv Hoc est certam illam et evidentem rerum divinarum et humanarum notitia, quae qua ratione nulla hactenus reperta fuit inter philosophos intelligi potest ex praefatione Principiorum.

In me ips<{…}>o)v4 In nobis ipsis dicimur scientiam invenire duobus modis. Primo, eam quam actu iam habemus: v. gr. si quis mathematicus vel iurisconsultus sit, invenit apud se iuris et mathematices scientiam, sed illa inventio hic non spectat, quia author loquitur de ea scientia, quae detegenda adhuc erat studio et labore. Secundo, dicimur in nobis invenire, quatenus meditando, circumspiciendo [3] et perpendendo rationis cognitionum nostrarum novam aliquam veritatem, ad quam non attendebamus, antea detegimus. Sic <a>autem scientia inveniri potest duplici ratione. i. Quidem omnino proprio Marte, quod valde difficile et rarum est, et in \n/ullo magis obtinuit quam in authore nostro. ii. Praeeunte alio, viva voce vel scripto quod in prima aetate aliquo modo necessarium est, ut cogitatio inveniat apud se, circa quod occupetur.

Experimenta colligendo)vi Non tantum ex conversatione hominibus, qui alterum faciunt folium in mundi volumine, sed et, ex animadversione earum quae in rebus corporeis inveniuntur, experimenta colligi possunt, atque haec experimentalis cognitio optime acquiritur peregrinando. Ratio est, quia tunc datur occasio multas partes in vasto mundi volumine perlustrandi.

Ac semper scientiam)vii Ex decreto primae adolescentiae cogitatione secunda propositio, in quo adhuc persistit. <Vix quicquid certi didicisse>

Vix quicquam certi didicisse) Hoc est certam et evidentem illam atque adeo sublimiorem scientiam, quam philosophus promittit. Et quod dicit author de conversatione cum hominibus, intelligi etiam debet de caeteris instrumentis i. e. altero naturae folio et obiter hoc loco notari potest antehac et quidem optimos vix aliam habuisse et excoluisse {…} praeter hanc, quam author colligit ex mundi volumine. Demonstratur autem in praefatione Principiorum, in philosophia aliud cognitionis genus considerari, quod longe altius sit, de quo diximus in principio huius collegii.

Exemplum vel consuetudo)viii Quae duo considerantur in moralibus et actionibus vitae, et maximam [4] vim habent apud vulgus. In scientiis autem sic plaerique homines ex praeiudicio, praeconcepta opinione et auctoritate potius, quam propriae cogitationis evidentiae iudicant.

Variis meditationibus) Quibus nempe studebat in se ipso, prout sibi proposuerat articulo praecedenti.

Illa opera)ix Intelligendum hoc est de operibus quae non in rudi et indigesta mole consistunt acervus lapidum, sed veram proportionem et concatenationem aliquam requirunt. Sic acervus lapidum magis accumulari potest a multis hominibus, quam ab uno. Sed alia ratio est aedifici, eodem modo lexica et dictionaria, ut sunt Scapulae et Calepini,5 multum perfici possunt a diversis autoribus. Sed alia ratio est aliarum scientiarum maxime philosophiae.

Non consentientes)x In scopo et intentione {nec} omnino operis curiositate.

Metator aliquis) Cum quo comparatur in applicatione homo aliquis, sola ratione utens et nullo praeiudicio laborans.

Singula earum aedificia) His respondent scientiarum partes aliquae, prae caeteris valde elaboratae v. gr. hystoriae plantarum in physicis inanes multae speculationes de abstractis notionibus in metaphysicis et logicis.

Aediles aliquos) Aedilibus respondent circa scientias academiarum, curatores, magistratus, principes.

Praeiudicio laborans)xi Ex doctrina et literarum studiis hausto {…} nullus homo simpliciter caret omni praeiudicio.

Quoniam infantes) Tum in rebus agendis sc. circa virtutes et vitia, tam in rebus iudicandis circa verum et falsum. In utroque erramus prima aetate, tum quia integrum [5] rationis usum non habemus, unde multa praeiudicia, tum quia affectibus et cupiditatibus abripimur, quibus ratio in transversum agitur.

E mente mea delerem)xii Evidens fit haec assertio, si modo perpendamus bene sequentes propositiones:

i. Infantes nati sumus.

ii. Infantes non habent integrum rationis usum.

iii. Infantes tamen iudicant de multis rebus.

iv. Et cum non possunt bene, iudicant illi plerumque male, hoc est, vel false, vel incerte vel saltem sine ratione.

v. Se male iudicare non advertunt, ac tamen memoriae imprimunt iudicia sua, haud secus, ac si bene fundata essent.

vi. Maturiore aetate illa iudicia tanquam praecognita quadam ut scientiae nostrae recognita repetimus et pleraque assumimus sine ratione.

Quibus positis evidens est, talem scientiam non posse non infinitis modis esse imperfectam. Prudenter autem observandum est, <talem scientiam non> haec omnia locum praecipue habere circa scientiam philosophicam. Nam de rebus mathematicis et ad iurisprudentiam spectantibus, item de linguis non iudicant infantes nec bene nec male, et ideo harum rerum scientia minus corrupta est.

Vel alias meliores) Quod aggressus fuit post novennalem demum peregrinationem in Meditatione 1, tempore autem novennalis suae peregrinationis. Non simul et semel seposuit ante actae vitae suae opiniones, sed in singulis examinavit, quid falsum quid incertum, quid ratione distinctum esset, et falsa tantum negavit, incerta in dubium revocavit, et ratione destituta etiamsi forte verissima maturae aetatis ratione examinanda et perpendenda seposuit, et hanc esse unicam viam instaurandi philosophiam a primis fundamentis, etiam ante hac vidit Verulamius Novi Organi aphorismum 30, 31, 69 et alibi et § 95.6

[6]

Vel alias meliores) Hoc est veriores, <&> certiores, et magis fundatas seu sufficienti cognitioni superstructas. Nam ut opinio aliqua bona sit in philosophia requirit tres opiniones: veritatem, certitudinem, et intellectus perceptionem.

Veritati congruerent)xiii Verum i. de caeco naturae nostrae impulsu, prout ferimur caeco impetu ad iudicandum Lunam planam esse instar orbis, ii. ex praecipitantia, iii. ex consuetudine, exemplis et aliena authoritate.

Valde paucis expediat)xiv Intelligit imitationem talem, qui quis per omnia vellet premere vestigia authoris nostri, et iisdem prorsus viis, quaerere scientiam proprio Marte suo scientias vulgatas perdiscendo, deinde literarum studia deserendo peregrinando, in vasto mundi volumine, et in se ipso studendo, atque adeo iuxta praecedentem regulam scientiam suam a primis fundamentis instaurando, quod {… … …} impossibile esset, sed dantur duo modi alii utiles et liciti imitandi auctorem nostrum. Primus et quidem difficillimus, quis in cursu studii academici vix admitti potest, in eo consistit, ut quis iuxta auctoris praeceptum in praefatione Principiorum proprio Marte exerceat se in hac philosophia, accurate ipsius regulas observando. Alter modus imitandi longe facilior est, et in eo consistit, ut quis hanc philosophiam more in studiis academicis recepto leviter percurrat, atque adeo labore summa eius capita percipere, praeeunte viva voce docentis.

Ad meum institutum)xv Nempe iuxta generalem regulam antea propositam, a primis fundamentis scientiam suam instaurandi, atque adeo ratione recta utendi, et veritatem investigandi in scientiis. Quod vulgaris logica promittit quidem sed nihil praestat, quia cum in fine non scripta [7] est a primis inventoribus.

Omnia eius praecepta) Puta definitione, divisione, syllogismo et methodo, item de enutiatione, quae omnia, manifestum est, tantum valere ad ea exponenda quae novimus. Quantum ad ea quae tractantur in libro i Logicae puta de praedicamentis, praedicabilibus, aliisque notionibus simplicibus, de iis observandum est, quod non tam novam scientiam, nec viam eam inveniendi contineant, sed solum modo index et catalogus sint vulgarium conceptorum, quos absque profunda scientia habere possumus, de rebus et rerum affectionibus, atque hinc Ramus definit logicam artem disserendi.7 Conferre Epistolae ad Voetium 26 in fine, ubi author iudicium suum exponit de vero usu dialectices.8

Aliis exponenda) Prout nempe ea scimus, hoc est, bene si recte sciamus, male si<{a}> male. Nam quod bene notandum est, logica non emendat rationem humanam, sed eam sibi relinquit, et docet uti intellectum sibi permisso.

Quicquid boni est in istis tribus) Nempe respectu instituti et scopi mei, in eo positi, quod quaerenda esset, methodus, brevissima via mentem ducens ad investigandam veritatem in scientiis. Ergo fatemur multa alia bona reperiri in logica et aliis artibus ab authore recensitis, sed illa non faciebant ad auctoris institutum.

Legum multi<d>tudo) Hinc generalis regula colligi potest, quod nempe in artibus et omnibus iis doctrinis, quae in praxi consistunt, quaerenda sit brevitas in regulis et laborandum tantum, ut eas bene exequamur. In scientiis contrarium obtinet, ibi exacte et ex primis fundamentis omnia sunt deducenda.

Verum esse cognoscerem)xvi Confirmata maturae aetatis ratione, cui se totum regendum tradere statuit. Nihil ergo admittere voluit, quin [8] admissum et creditum fuerat antea, nec ulla praehabita cognitione acquiescere nisi illam bene fundatam esse animadverterit novo examine. Sic igitur author se ipsum considerare voluit, tanquam iam demum nascentem, et nihil adhuc scientem, sed inquirentem tantum a primis initiis scientiam.

Hoc est ut omnem praecipitantiam) Hic proponitur via perveniendi ad illud propositum, et vera methodus cavendi ne quicquam inter philosophandum pronuntiemus de iis nodum satis perspecta sunt. Fit hoc cavendo a duplici vitio: primum dicitur praecipitantia,xvii quo nomine nihil aliud intelligitur, quam nimia festinatio informandis iudiciis. Hoc est, si praepropere, nimis celeriter, inconsiderate ac temere sententiam feramus prius iudicando quam recte perceperimus. Huius causa est {… … …} impatientia, ut si arithmeticus suum calculum praecipitando errorem committat vel {…} aliqua necessitas, quae saepe occurrit in actionibus vitae, v. gr. in facienda medicina vel concinnando, docendo, disputando.xviii Ergo haec ratio aberrandi ab hac regula locum habet in omnibus iis, de quibus recte quidem iudicare possumus, si modo attenderemus, sed non recte iudicamus quia dictas ab causas nimium festinamus, ergo hanc errorum causam negare nemo potest. Sed addit author ratione alteram, anticipationem nempe, quo nomine intelligit iudicium praeoccupatum seu obsessum in praeiudiciis, atque ita excaecatum et impeditum, ut etiamsi attendere et circumspicere diligenter laborat, veritatem tamen non inveniat si prius animum non liberaverit illo praeiudicio. Atque hac causa aberrandi ab haec regula omnium potissima est, de qua ante Cartesium vir nullus cogitavit propter Verulamium, et habet haec causa praecipuum locum in philosophia.xix9

Difficultates) Hac potissimum intelligitur de obiectis sive rebus circa quas versatur [9] intellectus noster, quia nam intellectus noster finitus est, non potest omnia simul comprehendere, verum per partes id facit commodius, hinc ea quae sunt composita etiam necessario secundum partes considerari debent hinc iste {…}: quod per {…} nequis, per partes discere debes. Praxis huius regulae et exemplum illustre inter alia occurrit Meditatione 2.xx <ad illis commodis resolvend>

Ad illas commodius resolvendas) Ne iudicium extenderetur ultra perceptionem. Nam ut e cibo non bene masticato facile aliquid crudum distribuitur in corpus, si intellectus facile aliquid, non bene perceptum abstrudit iudicio, ubi multa simul conatus comprehendere, quod maxime familiare est hominibus prima aetatis.

Ordine promoverem)xxi Inventionis non doctrinae ordinem intelligit, scopus enim unicus auctoris fuit, investigare et invenire veritatem in scientiis, quam aliis docendam reliquit.

Cognitu facillimis) Facilia et priora cognitu aliqua dicuntur duobus modis. i. Quo ad nos h. e. respectu opinionis humanae, quando tantum utitur sensibus suis et intellectu vulgari sensili permisso. ii. In se et natura sua, h. e. ut Aristoteles pulchre hoc explicat respectu mentis bene dispositae,10 et recte notant philosophica quae notiora videntur, quo ad nos natura sua et respectu sanae rationis esse obscurissima, v. c. quicquid homo sit, quid ignis, vel aqua, vel calor, vel lumen et similia homines vulgo putant notissimum esse, quibus tamen nil fere difficilius cognitu est, siquidem de vera et genuina cognitione loquamur. E contra quae mathematici tractant videntur esse valde abstrusa et incognita quia haud ita sensibus abversantur, [10] {quod} tamen revera esse evidentissima artium mathematicarum prae aliis scientiis evidentia et certitudo demonstrat.

In aliquem ordinem) Arbitrarium scilicet.

Ex natura sua) Duplici rationis natura sua unum dicitur praecedere alterum: i. quatenus clarius est seu cognitu facilius, uti facilius intelligitur numerus ternarius, quam novenarius propter simplicitatem. ii. Quia aliorum cognitio inde pendet, uti nemo cognoscit distincte corpus humanum, nisi qui noverit ipsius partes.

Ea omnia quae in hominis cognitionem)xxii Loquitur de naturali cognitione, quae nec a revelatione divina ut theologia, nec traditione humana, ut ius civile, gentium mores, linguae similiaque pendent.

Rem omnium facillimam) Intelligit facilitatem respectu mentis repurgatae seu sanae rationis. Causa huius facilitatis atque eius difficultatis in disciplinis aliis, maxime philosophia intelligi debet ex Meditationum p. 167 et 165.11

Assuefacerem ingenium) Quod in duobus consistit: i. quidem intellectu quatenus ille faciliorem a facile sibi reddit veritatis apprehensionem; ii. in iudicio et voluntatis assensu, quem hoc pacto et tantum ad vera applicare dicimus. Exemplum contrarium locum habet, si quis versetur circa imaginaria, falsa et sophistica, quibus eodem modo ingenium assuefacere possumus et sic corrumpere, ut bonos mores corrumpunt commertia prava, exempla habemus in mathematicis, qui valde circumspecti et sophistis, qui audaces et in circumspecti in iudiciis suis redduntur et talis usos qualis <sit> sic proponitur studii mathematici {…} est verae philosophiae.

[11]

Singulae veritates)xxiii Ut fit in lucro et victoriis.

Ingenii mei tenebras) Hoc est obscuros et confusos conceptus, nec non inconsiderata iudicia.

Principiis quibusdam)xxiv In studio mathematico non opus est laboriose investigare principia, quia illorum notitia sic a natura indita est hominum mentibus, ut vel re ipsa actu cognoscant illa, antequam ad illud studium accedat, vel facillime cognoscere ea possint. In philosophia {…} prorsus contrarium locum habet, {… …} loco verorum principiorum perversissim<e>i errores hominum animis impressi sunt ex primae aetatis praeiudiciis. Vide Meditationum pag. 83.

Satis certa principia) Praecipua causa fuit, quia putaverunt philosophiae principia haud secus ac matheseos hactenus philosophi intellectui humano esse insita, ut facile obvia cuilibet esse possint. Atque huic errori maximam occasionem dedit Aristoteles, quando inquit, omnem scientiam dianoeticam ratiocinativam petendam esse ex praecognitis seu praehabita cognitione. Hinc enim factum est, ut Peripatetici praeiudicia infantiae ac perversas primae aetatis in philosophia quae infinitorum errorum causa est: demonstrabitur hoc satis § 71, part. i Principiorum.

Quam ad maturiorem) Nam aetas iuvenilis maxime obnoxia est praecipitantiae propter inconsiderantiam et festinationem in iudiciis, cuius physica causa peti potest a mobilitate spirituum, et temperamento calido. Imo [12] iuvenilis aetas etiam obnoxia est anticipationibus quatenus libentius et praeconcepta opinione quam praesenti perceptione iudicat iuxta articulum 73, p. i Principiorum. Haec autem vitia non quidem omnino, sed ex parte tamen emendantur ubi ad maturiorem aetatem accedimus. Nihil autem est quod illa vitia tam potenter eradicare possit, quam matheseos et philosophiae studium.

Multum temporis) Quod fuit novem annorum.

In praeparando) Triplici praeparatione quae etiam describitur loco allegato.

Tribus tantum aut quatuor)xxv Quae non minus necessariae {erant} ad gubernandam voluntatem, regendasque actiones vitae, quam regulae methodi ad regendum intellectum. Hominis enim in hac vita duplex est perfectio. Una intellectus, altera voluntatis. Intellectum scientiam, voluntatem virtus perficit.

Prima erat) Haec regula moralis respondet primae regulae. Ut enim in ea iudicandi norma quaedam praescribitur, ita hic agendi: quae quidem norma utrobique eadem esse deberet, evidens nimirum perceptio intellectus, quam sequi tenemur non tantum in iudiciis de vero et falso, sed etiam in persecutione boni et fuga mali, adeoque in omnibus vitae actionibus. Sed quando quis non habet intellectum sufficienti cognitionem instructum, sequi tenetur scientiam et iudicium aliorum, quos antecellere novit quod quidem in investigatione veritatis faciendum non est, sed in actionibus vitae fieri necessario debet, quia eas differre non licet. Meditationum 145 et praefationis Principiorum p. 3.12

[13]

Illam religionem) Nomen religionis opponitur variae licentiae qua quis in cultu divino nullae certae disciplinae se obligatum putat. Et observandum hoc loco nomen religionis, quatenus sic obligationem quandam significat ad peculiarem doctrinam et cultum, hoc loco restringi ad peculiarem <ibidem> inter Christianos factam, qualis est in ecclesia Romana Catholica, alias per religionem etiam intelligitur fides Christiana vere catholica. Author neutram religionem statuit examinare, uti ex multis hominum millibus vix unus eam examinat.

Atque me in caeteris omnibus) Intelligit actiones magis differenter, in quibus neque ob religionem neque ob leges patriae tanta reperitur obligatio, et in his tanquam normam sibi proponit exempla {…} et opiniones maxime moderatas.

Nihil melius facere) Absolute melius quidem fuisset omnes vitae actiones instituere ex propria scientia et suo iudicio, verum id fieri non poterat, quia tali scientia animum suum nondum instruxerat.

Omne quippe nimium vitiosum) Vel apparens tantum virtus v. gr. audacia vulgo pro fortitudine habetur. De virtutibus apparentibus egregie loquitur Cartesius noster in epistola dedicatoria Principiorum per virtutes apparentes, inquit, intelligo vitia quaedam non valde frequentia, vitiis aliis notioribus opposita, quae quia ab iis magis distant, quam intermediae virtutes, idcirco magis solent celebrari. Sic quia plures inveniuntur, qui pericula timide refugiunt, quam qui se [14] inconsiderate in ipsa coniiciant, vitio timiditatis temeritas tanquam virtus opponitur, et magis quam vera fortitudo vulgo aestimatur, sic saepe prodigi pluris fiunt quam liberales, sicque nulli facilius ad magnam pietatis famam perveniunt, quam superstitiosi vel hypocritae, etc.

Quia multa in vita)xxvi Nos vivimus vel ut animalia, quod multis indigent, et non sine multiplici actione subsistunt, vel ut homines ratione mentis potissimum, vel ut privati inter homines alios, vel sub aliorum regimine, quibus subiecti esse tenemur, puta sub magistratu in Christianismo, et sub particulari aliqua ecclesia, vel ut brevius, dicamus, vita hominum, quae nulla agere nos iubet, et vel animalis seu naturalis, vel ethica seu moralis quae ut diximus consideratur in multiplici statu. Atque ex his sicut fontibus derivari debent omnia vitae humani officia, omnesque leges, omniaque fundamenta obligationis. Ad actiones animales pertinent leges naturae, in quibus nulla quidem honestas sed necessitas ceu utilitas tantum involvitur. Ad actiones caeteras pertinent omnia illa quae honestatem involvunt, ac perinde obligant conscientiam.

Quae differre plane non licet) Vel propter utilitatem et necessitatem, vel propter honestatem, bonum nam quidem triplex vulgo dicitur, utilem, iucundum, honestum, sed quod observatu dignissimum est, iucundum quatenus tale non est obligatorium.

Quoties circa illa) Vide § 5 Secundarum Responsionum.

Me ipsum) Quatenus nempe in me ipsum potestatem aliquam habebam respectu voluntatis. Et dicitur homo vincere se ipsum quatenus tam {dire} [15] repugnat affectibus aliisque inclinationibus recte rationi adversantibus, donec ratio superior {evaserit}, eique soli subiecerit rationem suam. Ergo si in homine non foret contrarietas affectuum et in inclinationum animi, quemadmodum non fuit in Adamo ante lapsum, nec lucta in ipso esset, nec opus ulla victoria, qua vinceret se ipsum: “Christiana religio talem hominis victoriam supra se ipsum pulchre appellat mortificationem veteris et vivificationem novi hominis, quae in nostra potestate non est. NB philosophia his analogum tantum aliquid docet ec promittit.”13

Fortunam ordinem mundi) Per haec vocabula intelliguntur ea, quae non sunt in nostra potestate, et quidem extra nos, quae vulgo appellantur fortuna et casus.xxvii14 Quibus recte additur necessitas quaedam inevitabilis in causarum subordinatione ut quod necessario sit aestas et hyems. Caeteraque ad mundum spectantia corporeum fiant necessario, et tale quid etiam obtinet inter homines. Ex. gr. in vicissitudine rerum publicarum, aliisque mutationibus et evidentibus spectantibus res humanas. Huc etiam spectant mores et consuetudines gentium, quibus etiam reluctandum non est, quia non sunt in nostra potestate.

Nihil extra proprias cogitationes) Supponit mentem sanam in corpore sano, et quidem maturae aetatis, pulchre autem sequens ordo consideratur in iis, quae sunt in nostra potestate.

i. Cogitationes nostrae, et ut vulgo vocantur actiones illicitae.

[16]

ii. Actiones imperatae, quae quatenus, quae fiunt quatenus mens nostra dominium quodam habet in corpus suum per voluntatis imperium; atque hic statim videmus et experimur imbecillitatem nostram, quatenus nulla huiusmodi actio est simpliciter in nostra cogitatione, ut animi cogitationes, quia semper praesupponitur spiritus animalis, qui vim suam non <mutatur> mutuatur a nostra cogitatione, cum vis illa mere corporea sit.

iii. Per huiusmodi actiones corporeas efficimur aliquo modo domini et possessores rerum extra nos positarum, quo spectant divitiae, servii, subditi, etc.: ubi manifestum minus est in potestate nostra esse homines, qui eodem nobiscum iure gaudent quam res alias, puta nummos aegros, bestias, etc.

iv. Omnium minime in nostra potestate sunt quae non nisi interventu alienae voluntatis possidemus, ut honores, munia et dignitates inter homines alios.

Rerum necessitati) Necessaria tanquam necessaria respectu nostri hic considerantur quae extra voluntatem nostram habent {…} aequitas suas causas quibus positis non possunt non poni. Sunt autem illae causae vel res corporeae, vel alii homines, et denique divina providentia, cui haec omnia subiecta sunt.

Pro me ipso)xxviii Hoc est honestius et iucundius, nam boni utile respectu sui ipsius author non respiciebat, multum enim lucrum inde exspectare poterat, sed damnum potius.

[17]

Nec magis innocuos) Hoc est, minus viam sternentes ad vitia et peccata quaedam, nam contemplatio veritatis in se quidem moralem bonitatem non involvit, sed omnium proxime mentem disponit ad illam, et efficacissime hominem avocat a turpitudine vitiorum omnes a vitae vocationis, nulla excepta viam sternunt ad peculiaria quadam vitia quod non sic facit investigatio veritatis.

In hac vita) Imo multi philosophi in veritatis contemplatione non tantum huius, sed etiam futurae vitae beatitudinem collocant.

Lumen largitus ad verum a falso etc.) {… …} bonum a malo, honestum ab inhonesto et illo rationis lumine, uti unusquisque tenetur, tanquam norma omnis iudicii et actionis. Contra illud lumen aliquid facere peccatum maximum est, sine illo lumine agere maxime contemnenda negligentia est, brutis et infantibus relinquenda. Vide Meditationum p. 144 in fine.

Me tradere) Iuxta decretum regulae primae huius ethicae.

Illas sequebar) Tanta cum constantia et tenacitate propositi, ut regula secunda iubet.


Sequitur continuatio analysis

Praeparationem triplicem ingenii propositam in fine sectionis secundae hic aggreditur perioda secunda.

i. Erroneas opiniones evellendas periodo et sicut veterem.

ii. Excrementa et materiam colligendo periodo. Periodo, ac praeterea pergebam.

iii. In methodo recte rationis utendae se exercendo. Eadem periodo [18] hinc progreditur, et in sequenti paragrapho veruntamen etc.

Isti novem anni) Triplici praeparatione novem annorum praemissa tandem rationibus {aliq} <impl> impulsus etiam philosophiae methodum suam applicare, et iuxta illius regulas a primis fundamentis instaurare eam incipit.


Iam incipit commentarius

Rebus fidei etc.)xxix Hoc est veritatibus fidei quatenus illi ad fidem spectant nam praecedentes regulae bonos mores et pietatem praecipue concernunt: Septimarum Responsionum § i p. 93.

Quantum ad reliqua) Loquitur de iis, quae haud ita virtutis {…} vitii rationum involvunt vocanturque vulgo ἀδιαφορα qualia solent esse ea, quae disputant inter philosophos. Talia autem quandoque quidem ad praxin referri atque ad usum vitae revocari possunt, sed eatenus etiam ad eam non spectat examen illud, quod author instituit, ut declarare soleo exemplo medicorum, qui apud aegros suos multa supponunt et assumunt tanquam certa {…} in contemplatione maxime dubia esse sciunt, atque etiam pro dubiis habent. Conferantur ea, quae diximus ad regulam secundam moralem.

Quin mihi liceret) Ut pote nec honestatem seu bonitatem moralem, nec ab necessitatem aliquam ad ea obligatus.

Ex animo meo delere) Non per oblivionem sed per assensionis cohibitionem, ab iis aut dubia aut satis bene explorata non sunt et in quibusdam etiam quae nempe falsa deprehenduntur per negationem. Epistola ad Voetium.

Ad peregrinandum accinxi)xxx Hoc factum anno 1620.

Spectatorem potius) Conferatur cum hoc loco historia Pythagorae: hic interrogatus [19] a Leonte, \num/quam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset, respondit: similem sibi videri vita hominum et mercatum {…}, qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate, nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset {…} quoddam genus eorum idque vel maxime ingenuum, quod nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent, studiose perspicerentur quid ageretur et quando item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua, sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui caeteris omnibus pro nihil habitis, rerum naturam studiose intuerentur: hos se appellare sapientiae studiosos id est enim philosophos, et ut illuc liberalissimum esset spectare, nihil sibi acquirentem. Sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum, cognitionemque praestare Cicero lib. 5 Quaestionum Tusculanarum15 et dicere hinc quoque possumus, sic peregrinando et studendo in vasto mundi volumine, atque adeo spectatorem agendo, non acquiri scientiam illam, quae philosophia dicitur ut ostendimus ab initio paragraphi ultimae sectionis.

Primae pag. 8.

Circa res singulas) Post novennalem peregrinationem universim id fecit, circa veteris scientiae suae fundamenta, atque omnia simul et semel evertit iuxta propositum regulae illius generalissimae, quam de scientiae suae fundamentis instauratione proposuit: sectionis [20] secundae § 2 at in novenali peregrinatione, quia nondum paratus erat, ad scientiam suam a primis fundamentis instaurandam, illam non totam demoliri potuit, sed ut illi qui vetus aedificium ad tempus adhuc habitare debent in antecoessum solummodo removent partes aliquas ruinam minantes, et praecipuas interim parietes et fundamenta suo loco relinquunt, sic etiam fecit author noster atque hinc tempore novenalis peregrinationis nullam deposuit opinionem nisi manifeste falsam per seriam illius abnegationem, aut revera dubiam per seriam negationem. At post novenalem peregrinationem nihil serio negavit, aut in dubium revocavit, quando Meditatione Prima occupatus erat in evertendis veteris suae scientiae fundamentis. Verum illa tanquam dubia et tanquam falsa tantum reposuit. Appendicis p. 57 in fine et in synopsi Meditationis 6.

Male iudicandi) Male iudicare possumus duobus modis errandis et sine sufficiente cognitione aliquid pronunciando, ex. gr. qui dicit Solem rotundum esse, bene dicit, et male tamen iudicat in philosophia, quia ut in theologia: quicquid ex fide non est, peccatum est. Sic in philosophia, quicquid ex sufficiente cognitione non iudicatur, male iudicare censendum est, in universum igitur triplici vitio aut imperfectioni obnoxia sunt humana iudicia: errori, dubitationi et inconsiderantiae seu praeiudicio.

Nec tamen in eo scepticos imitabar) Apud antiquos tres primariae philosophorum sectae fuerunt.

i. Dogmatici, qui veritatem non inveniri {tamen} posse, sed inventum {quoque} a se esse profitebantur.

[21]

ii. His maxime adversi Academici, qui dicebant, se hoc unum sciri quod nihil sciri possit, ideoque veritatem semper quaerebant et probabiliter multa affirmabant maxime quoad usum vitae, nec negabant unquam sensuum apparentias seu phaenomena ex. gr. mel apparere dulce, Solem lucidum etc., sed de rebus iis extra se positis nihil audebant affirmare. Scopus et finis Sceptic<i>ae huius philosophiae, teste Sexto Empirico, erat tranquillitas animi, Graece ἀταραξία, {…} putabant optime acquiri posse, si homo nihil serio opinetur de vero et falso, de bono et malo, rebusque a quibus bonum et malum {innumerae} nobis videtur. Ut necessitatem hanc ipsis imposuerit ignorantia verae religionis, quae sola hominem vere tranquillum reddere potest.

Totus in eo eram) Ex decreto ipsius iuventutis p. 3 cogitationis secundae proposito,16 quod decretum nunquam postea mutavit, perspicue {…} hoc authoris factum intelligitur multis exemplis ut architecturae quo ipse utitur, item medicinae, quae medicamenta purgantia praescribit quibus multi humores et utiles expurgantur et vires ad tempus debilitantur non ut aeger debilis maneat, nec ut in perpetuum privetur alimento ac humoribus sed e contra, ut aptus evadat tales in corpore suo ex utili alimento postea exhibendo conficiendi humores, qui purgationes amplius non indigeant. Tertium exemplum peti potest ex theologia ubi praescribitur mortificatio et abnegatio veteris hominis [22] ante instaurationem novi hominis,17 quae mortificatio aliud nihil est, quam agnitio quaedam nostrae infirmitatis et insufficientiae in omnibus iis, quibus vel in nobis ipsis vel extra nos confundimus. Finis tamen talis mortificationis non est desperatio sed {…} potius excitatio hominis ex naturali morte, cui propter peccatum obnoxius est.

Et quemadmodum fieri solet) Comparatione ab architectura desumptam author pulcherrime exposuit in Septimis Responsionibus praecipue p. 129: testatus sum etc.

Multa experimenta)xxxi De experimentis ad philosophiam necessariis vide pag. 54 quin etiam etc.

Determinate iudicare) Hoc est iuxta praescriptum {…} ἀκρίβειαν regulae primae methodi certo nimirum et absque omni dubitatione, ita ut in philosophia locum invenirent istae conclusiones. {Alias} tempore novennalis istius peregrinationis author studens in vasto mundi volumine, et ut antea dixit, nihil ex quo eruditior fieri posset omittens,18 multos quoque {probabiles} de pluribus rebus habuit opiniones, forte meliores iis, quae optime censetur apud praestantissimos philosophos. Atque hinc pro <neg> magno philosopho iam habebatur, et habitus fuisset etiamnum, si talis mansisset.

Ante octo annos) Ab editione huius libri, qui fuit 29 anni huius seculi et circiter 33 aetatis.

Ut omnibus me avocationibus) Notetur pag. 53 Epistolae ad Voetium.

Non libenter hic refero) Potest hic conferri praefatio ad lectorem Meditationum.

Primas cogitationes) Gallice vocat meditationes,19 quo titulo etiam postea opus est cuius dat rationes Meditationum pag. 83 circa finem.

A communi usu remotae) i. Quia hic ad examen revocantur ipsae scientiae humanae fundamenta, [23] quae vulgo secure supponi et sine probatione assumi solent, quod insolens est et plane remotum a communi usu non tantum vitae sed etiam philosophiae. ii. Quia author continuo procedit lento et suspenso gradu, numquam saltum faciendo, uti in colloquiis discursibus, disputationibus et philosophorum libris saepissime fiunt degressiones et transitus ab uno ad aliud. Author vero more recepto inter mathematicos magno cum rigore ordinem {serviat}, rogetque easdem cogitationes, donec omnia habeat praecepta et perspecta.

iii. A communi usu remotae possunt dici hae cogitationes ratione obiecti et argumenti, quia tractant de iis de quibus vulgo non cogitant homines nisi cum magna difficultate et defatigatione.

Sequi debemus) Propter honestatem vel utilitatem.

Ante dictum est) Regula secunda ethica.

Veritati quaerendae) In veritatis inquisitione duplicem scopum habere possumus: vel nam veritatem quaerimus propter veritatem, quatenus illa ut virtus ipsa sibi praetium est, et sic evidens est nihil affirmare debere, in quo vel minima dubitandi occasio occurrit, vel veritatem quaerimus propter usum aliquem alium in vita humana, ut faciunt medici, theologi, iurisconsulti, et praecipue artifices et mechanici et quia hoc in casu ultimus finis non veritatis inventio, sed aliud quid est opus quoque non est tam rigide procedere in veritatis inquisitione. Distinguendum denique est inter veritatis inquisitionem et propagatione, quae docendo sit et {quanquam} non minus rigide in docenda quam in inquirenda veritate esset procedendum, id tamen tum docentis tum discentis imbecillitas non permittit. Et quia philosophi hactenus vix aliud quid sibi propositum habuerant, quam disputare in utramque partem, [24] et philosophiam non propter se ipsam, sed docendi tantum causa aut in usum superioris facultatis excolere. Hinc factum est ut non contemplandi, sed agendi regulam sequantur, et ut author monuit constanter et intrepide sequantur multas opiniones quae valde dubiae {sunt} atque incertae. Atque hinc ipsi aegre fuerunt authoris nostri dubitationem.

Mihi contrarium esse faciendum)xxxii Quia veritas a nobis inventa esse dici non potest, nisi quatenus penitus perspecta, hoc est intellectum comprehensa <fuit> fuerit, et hoc ex comprehensione resultat certitudo et {firmitas} persuasionis in iudicio, quae duo quia in inquisitione veritatis tantum intenduntur evidens est, quicquid iis adversum est fugere nos debere.

Vel minimam) Notetur Appendicis p. 135.

Tanquam aperte falsa) Hoc est, haud secus ac si falsa esset, quia id non cadit in hominem sanae mentis, imo nullum talis delirii exemplum afferri potest, ut aliquis crediderit serio et affirmaverit falsum esse quicquid credidit ante v. gr. non esse coelum, non esse Terram, non corpus, quae tamen septimus opponens contra propria suam scientiam et conscientiam per iocum et risum nostri {…} theologi, quod dolendum maxime est per incredibilem calumniam Cartesio attribuere ut {exosam} redderent ipsius philosophiam. Vide Septimarum Responsionum § E, G, H et SS et Z.

Esse reiicienda) Reiicere aliquid possumus duobus modis. i. Seria abnegationem et positionem contrarii, ut si quis diu antea crediderit Terram quiescere, dicat Terram moveri.

ii. Seria dubitatione, ut si quis dubitet an in Luna montes sint et maria, eo quod rationem nullam alterutrum oppositorum sibi persuadendi apud se inveniat, nec et ita {…} [25] <nostra> \natura/20 proclivis sit, ad alterutrum <ad> affirmandum, quin assensionem facile cohibeat. Tam vero neutro modo reiecta ab authore intelligi debent, quae sic se reiicere dicit, tanquam aperte falsa, quia id non cadit in hominem sanae mentis, ut est evidens ex locis antea allegatis, maxime ex synopsi Septimarum Meditationum et § {S} Septimarum Responsionum.

iii. Reiici aliquid potest absque seria negatione et dubitatione tanquam dubium quatenus expresse volumus investigandae veritatis gratia assensionem ab eo cohibere et illud seponere, ut rationes videmus et investigemus, quibus nititur nostra persuasio, quae plus satis firma est. iv. Denique quia summe necessarium est, sic tanquam dubium seponere, quod revera in se dubium non est, utile et fingere et supponere illud falsum esse, ut cogitatio nostra plane ab eo avocetur iuxta § 6 Septimarum Responsionum.

Nihil praeterea superesset) Vel ex veteri scientia, quemadmodum in destructione veteris aedificii et {fissione} funda<m>mentorum: saepe aliquid invenitur, quod retineri possit et partem novi aedificii favit, vel ex nova animadversione {detecta} quemadmodum in struendis aedificiis multi lapides novi adhibeatur.

Et denique quia notabam) Ratio prima dubitandi, contra sensum, alter contra intellectas certitudinem proponitur. Tertia confirmat praecipue primam, et sic in Meditatione Prima pag. 7, in medio etiam proponit confirmatio rationis secundae desumpta ab imperfectione nostra et divina omnipotentia. {Quas rationis} author proponitur [26] <tertia> non ut eas persuadeat, <{…}>nam persuaderi non possunt sed ut postea eas <{persuadunt}>, refutet et scientiam nostram plane in tuto, collocet, et maxime ut impetret ab animo suo decreto nihil affirmandi vel negandi in philosophia, quod non ad examen revocatum fuerit, cuius decreti alias facile obliviscimur; quodque etiam tanquam reiici posset. Meditationum pag. 143 et 92.

Quin ego ipse interim) Eodem modo uti remota arena, aliisque tam alte fodimus donec ad argillam vel saxum perveniamus. Sic enim revera quamcunque humanae menti superadditur rerum sensibilium cognitio, ut mobilis arena debet considerari, quam removeri licet mens {…} ipso considerans se ipsam, uti hic facimus, haud ita quid diversum a se est, nec quicquam sibi auditum super {…} atque hinc subsistentiam propriam apprehendens, non potest de ea dubitare, quia id quod apprehendit et apprehenditur nihil est diversum.

A <{quia}> \qua/ illa non eximatur) Hinc Sceptici admittunt phaenomena ut vocant, {…} aliud nihil sunt, quam rerum extra nos positarum repraesentamina {quandam} in cognitione. Sed dicebant se dubitare tantum utrum res prout sunt extra nos tales sint reipsa quales apparent cognitioni, v. g. an illa dulcedo, quae in melle apparet, gustu re ipsa melle insit.

[27]

Meum corpus nihil esse) Hoc est repraesentamini rei corporeae, quod experimur in nostra cogitatione non respondere extra nos ipsam corporis subsistentis realitatem, quemadmodum id notum est de somniantibus atque deliris, iisque qui {…} se videre putant.

Me esse)xxxiii Tanquam subiectum et <s>causam efficientem illarum cognitionum et fictionum. Nostra {…} cogitatione diversum quid esse a rebus cogitatis vel ex eo manifestum est, quod res cogitatae saepe non sint, ubi cogitamus de iis ex. gr. ut in somniis.

Sive corporea dependet) Ut modus vel accidens dependet a suo subiecto ut figura vel modus a corpore, quae dependentia tam intrinseca et necessaria est, ut ne concipi quidem possint tales modi, qui simul concipiantur subiecta, nec perinde subiecta negari possunt vel supponi non esse, et interea tamen eorum accidentia et modi admitti, ex. gr. non possum dicere corpus et figurae subiectum est, non esse, et interea admittere figuram eius, at vero in cogitatione nostra nullam talem a subiecto corporeo dependentiam deprehendimus, <{quin ex}> quin ex adverso nullo modo concipi potest cogitationem sic aliquid commercii habere cum extensione, uti figura cum corpore. Nam clare intelligimus nullum corpus in particulari existere, quin hoc ipso sit aliquo modo figuratum, {non} vere [28] sic {ergo} una corporis sequitur, quod ideas habetur, hoc est, rerum extra se positarum repraesentamina intime sibi praesentia. Affirmationis et negationis et omnis voluntatis paratio est.

Cognitu facilior) Conferatur Principiorum p. i § ii pag. 4 et Meditationum p. 14 intelligi et ratione essentiae et existentiae.

Verum esse) Hoc est, tale re ipsa et formaliter, {…} cogitationi nostrae exhibetur {obiectivae} ex. gr. propositio haec duo et tria faciunt quinque, est vera, quatenus cogitatio mentis de binario et ternario inter se iunctis et afficientibus numerum quinarium conformis est numeris illis re ipsa existentibus. Haec {…} conformitas perceptionis cum rebus non in qualibet, sed in clara tantum ac distincta perceptione est eodem modo ut in picturis non in qualibet imago conformis rebus est, sed ea tantum, quae clare et distincte realitatem obiecti exprimit.

Difficultatem esse) Difficultas haec oritur ex duobus. i. Quod nulla putemus a nobis olim praecepta fuisse, quae revera nunquam bene percepimus. ii. Quod iis quam clarissime et distinctissime percipi possunt a mente humana non sumus assueti. Tollitur ergo haec difficultas duobus modis: i. avocando mentem ab iis quae inani specie nobis imponunt, ac deinde applicando attentionem nostram iis, quae vere percipi possunt. Appendicis p. 63 in medio et 72 numerum 4.

Distincte percipimus) Et notandi hoc loco sunt diversi gradus evidentiae in perceptionibus nostris. Primus ac summus collocari [29] potest in iis, quae per immediata conscientiam mens percipit de se ipsa, ex. gr. nos aliquid velle, nolle, affirmare, negare, etc. Secundus gradus positus est in iis, quae non quidem sic propria mentis esset. Sed tamen exemplum aliquod et fundamentum in ea habent, ut si dicam: quicquid agit est, duo et tria faciunt quinque, factum infectum fieri nequit etc. Potest mens confusa in se ipsa veritatum illarum experimentum {<q>} aliquod capere, quatenus advertit ex. gr. cogitationes duas vel tres sibi invicem additas facere cogitationes quinque. Tertius gradus evidentiae versatur circa ea, quae omino a mente diversa sunt, et quorum nullum in nobis ipsis experimentum vel exemplum invenimus, sed quae cognoscimus, ut loquuntur in Scolis, per speciem. Hunc ergo spectat omnis cognitio rerum corporearum seu sensu seu intellectu comprehendantur: ita cognitio Dei.

Qua re posita observavi me etc.) Transitum hic facit author {…} propriae mentis, quam solam hactenus ordine philosophandi novit, cognitione ad notitiam Dei, quam ad tertium evidentiae gradum spectat. Nam quicquid mentem est, vel omnino dissimile est menti, ut res corporeae et etiam corpus nostrum vel simile, tam {…} facilius simile cognoscitur quam dissimile, quia exemplum illius aliquod in nobis habemus. Cognosci {…} res aliae possunt, vel quoad existentiam, vel quoad naturam. Existere extra nos mentes humanas alias vel angelicas scire non potest mens nostra immediate, sed tantum sensu per effectus [30] aliquos cognoscimus id, ut cum <c>hominem. Video dico ibi mentem humanam esse et quia pariter non videmus effectus angelorum bonorum vel malorum, hinc tam dubia est illorum existentiae: sed quod sint mentes huius modi angelicae vel humanae aliae haud difficulter cognoscimus exemplo mentis nostrae. Quantum ad cognitionem Dei, qui similitudinem et aliquam cum mente nostra habet, quanquam cum summa eminentia ea proxime sequetur cognitionem mentis. Non quidem respectu effectuum aliquorum sensibilium per quos Dei existentiam probari posse non negamus, sed id non <facit> fit ordine philosophando, quia mens se solam cognoscens ignorare etiam se supponit effectus sensibiles: sed per ea tantum quae mens ex se ipsa depromere potest quatenus deprehendit, i. subsistentiam suam nullam fore nisi Deus existat, in quo vivimus, movemur et sumus, quod dici non potest de angelis vel rebus corporeis, ii. contemplantes naturam mentis illius perfectissimae, quae Deus appellatur, subsistentia illi necessaria esse deprehenditur.

Naturam meam non omnino esse perfectam) Ratione potentiae et intelligentiae potissimum. Nam et in nostra et in qualibet alia mente tria tantum consideranda veniunt, scire, velle, et posse. Quae sunt tria privilegia spiritualis substantiae incommunicabilia prorsus et demonstravit author noster Meditatione 4. {…} velle in indivisibili esse propositum, quatenus tantum spontaneitatem quandam {significant} {…} vero magis et minus recipiunt multosque [31] gradus habent intelligere <{est ac hanc}> et posse ut quilibet apud se experitur. Ergo id quod summe potens ac perinde rerum omnium et nostrarum quinque scientiam habet, cum pari potentia coniunctam, usitate vocatur Deus.

Quam cognitionem Deus)21 Haec ergo imperfectio pertinet ad scientiam sive intellectum nostrum et connotat imperfectionem quandam in voluntate sive iudicio, cuius fluctuationem {querendam} notat dubitatio. De imperfectionibus in potentia nostra author non loquitur quia solummodo actus mentis immanentes considerat hoc loco, nec attendit ad res extra se positas, in quas mens exercere debet potentiam suam.

Natura perfectiore) Author tanquam per se notum supponit cum qui cogitat imperfectione aliqua sua hoc ipso respicere ad aliquis perfectius, cuius privationem significat imperfectio, vide Meditationum p. 21, qua enim ratione intelligerem etc.

Nisi ab eo) Hoc est non a me ipso quatenus entitatis et perfectionis meae certam mensuram ac limites a natura accipi. Limitatio nam est negatio ulterioris perfectionis. Ergo ut a nihilo nihil fit, ita perfectione vel entitate limitata peti non potest idea eorum, quae in ipsa desiderantur, ex. gr. pauper Regulus inter barbaros ex ipsismet regni sui Augustii, formare nequit ideo amplioris regni, sed de amplioribus regnis si audiat, {…} etiam videat in aliis maiorem magistratum tum demum cogitare {cepit} de sua imperfectione.

Quod supra me etc.) Hoc est supra meam entitatem, quae hoc ipso quod merum nihil non [32] est, necessario realitatem et perfectionem aliquam possidet tanquam ad se pertinentem, ex qua multa quidem consequuntur non tamen id, quod nullo modo in eius potestate continetur, ex. gr. vel corpus hoc ipso quod extensum est, et divisibile est, et impenetrabile, non tamen hoc ipso in motu est, sed aliunde advenit motus. Sic revera mens nostra hoc ipso quod substantia intellectualis est necessario aliquid intelligit, vult et potest, sed ut super suas vires potest nihil. Hoc {…} faceret si ex consideratione naturae suae imperfectae {eliceret} ideam rei perfectionis.

Addebam etiam) Transitum hic author facit ad alteram partem argumenti Tertiae Meditationis, quae proponit Meditationum pag. 22 paulo post medium. Quod ut distinctius intelligatur, prudenter observandum est, tum in rebus corporeis, tum in mente nostra duo tantum considerari posse, quae necessario <im> et immediate Deum authorem habeant, et quasi ad ius maiestatis divinae pertinet quemadmodum in {… …} talia sunt e. g. materia huius universi quatenus materia est, divisibilis est et impenetrabilis et quatenus in continuo motu est, infinitae rerum formae et qualitates inde consequantur necessario, ex. gr. quod Sol luceat, quod in Terra sit dierum et noctium, aestatis et hyemis, item pluviae et siccitatis, generationis et corruptionis, etc. vicissitudo. At vero si quaeramus unde totum hoc universum habeat suam subsistentiam, nihil invenimus in ipso per quod subsistat. Ergo hac immediate pendet a divina potentia. ii. Posita materiae subsistentia nondum habes motum, nec {…} invenis in materia, per quod inveniatur motus. [33] Ergo alterum est, quod sic immediate acceptum referri debeat Deo. Per motum {…} duo intelligimus, tum impetum movendi, tum determinationem ipsius, a quo pendat mundi ordo et pulchritudo, ut idcirco non repugnemus illa speciatim considerari in hoc argumento, sed ea lege, ut attendamus praecipue ad primam ordinis <isti> institutione. His rebus positis, reliqua omnia, quae in mundo sunt inde consequuntur necessario, exceptis miraculis, et iis quae pendent ab humana vel angelica potestate.

Eodem modo in mente nostra duo et huiusmodi consideranda veniunt, quae mens non potest dici habere a se, primo, subsistentiam suam, ad quam nemo sibi sufficit, quia ne quidem unius horae subsistentiam mentis, ponit hoc ipso quicquid ad intellectum vel voluntatem spectat, e. g. libertatem, celeritatem cogitandi, vim imaginandi, et alia, quae imperiti saepe admirantur, sed vero quia omnis realitas nostra quae ad subsistentiam nostram spectat, valde limitata est, non veniret nobis in mentem cogitatio de ulteriori aliqua perfectione, si ipsimet {soli} existeremus, sed tum nos ipsos consideramus tanquam summus, nisi speciatim nobis indita esset ista idea et tanquam character et imago divinitatis, se ut author loquitur, nota artificis operi suo impressa. Qualem notam divinitatis impressam esse mentibus nostris debere uberius demonstrant doctiores theologi contra Socinianos.

Per me acquirere potuissem) Hoc est haberem et possiderem ex me ipso necessario omnem perfectionem possibilem, eodem modo uti Deus non alia de causa ens summe perfectum est, {…} quia est esse: [34] exemplum habemus in principibus et regibus, idcirco in Scriptura dii vocantur: quatenus nempe independenter ab omnibus subditis suis hoc ipso quicquid in regno est in potestate habent, nec ulla destituuntur perfectione ad regnum illud pertinentem Meditationum 132 pag.

Quae imperfectionem aliquam denotabant)xxxiv Imperfectiones duplices reperiuntur, aliae sunt separabiles, sic intellectus humanus imperfectus quidem est, et angustis limitibus circumscriptis, sed non est de natura omnis intellectus sic est imperfectum. Nam ut intellectus noster perfici potest scientia, ita intellectus dari potest simpliciter perfectus, qui dicitur divinus aliae imperfectiones sunt inseparabiles a rerum naturis. Ex. gr. divisibile esse imperfectio est in corpore, plane inseparabilis a natura corporis, quia fieri nequit ut quod extensum non est, divisibile non sit. Sic in homine imperfectio est, quod cibo et potu indigent, quod ambulando et tarde corpus suum movendo accedere debet ad loca dissita, sed tales imperfectiones a natura hominis in hac vita abesse non possunt. Ergo attributa prioris generis considerata citra suas imperfectiones soli Deo competunt. Cum imperfectionibus suis etiam pertinent ad mentes creatas: atque huc spectant attributa, quae a theologis communicabilia vocantur.

Ideas illas revera in mente mea etc.) Quatenus modi quidam cogitandi, et rerum extra nos positarum repraesentamina sunt, exemplum habemus in somniis, ubi ideas multa et conceptus formamus de rebus quae non sunt.

[35]

Ex istis duabus naturis compositus) Uti homo qui idcirco inferior angelis est, quia corpus menti adfert multiplicem imperfectionem.

Ita pendere) Quam dependentiam egregie exprimit Sacra Scriptura quando res dicit in Deo subsistere,22 quantae dependentiae vix ullum exemplum habemus in rebus creatis, nisi aliquo modo in lumine Solis, quod sic a Sole pendet ut ne momento quidem sine Sole subsistat. Ratio talis dependentiae ex eo petenda est, quod in talibus requiratur continuatio illius influxus, quo causa effectum producit. Ergo quia ab existentia effectus {…} licet ad existentiam causae necessariae ex. gr. ut a lumine ad Solem, et a subsistentia rerum quarumcunque aliarum, adeoque totius mundi recte procedimus ad existentiam Dei. Et non sine manifesta calumnia author potest dici negasse hoc argumentum, quia ordine philosophabatur, cum mentem suam solam consideraret eo usus non fuit.

Alias veritates)xxxv Ab iis quae ad mentem ad Deum spectant diversis, atque adeo ad tertium evidentiae gradum spectantibus, et quidem ad gradum inferiorem, quia veritates de quibus iam {loquitur sunt} de iis rebus, quae nullam cum mente nostra similitudinem habent, quantitate nempe geometrica.

Aliquod triangulum in mundo esse) Vel aliquod corpus quia nec ex trianguli, nec ex corporis natura necessario sequitur illorum existentia. Nihil enim obstat, quo minus non sint. Talia esse ergo tantum sensu cognoscimus. Revera tamen quia nihil esset, si quicquid est possibile tantum esset, et contingens, quid enim potentiam illam in actum deduxisset et contingentiam mutasset cum necessitate {…} <{ad}> evidens est aliquod ens esse debere, quod necessario fit, semperque [36] fuerit ac futurum sit. {…} iis quae ex se {nihil} essent, det subsistentiam. Et hoc est illud ens, cui existentia essentialis est, et prorsus intrinseca, vocaturque Deus, atque hoc est quod author dicit periodo sequenti, ubi proinde proponit argumentum Quintae Meditationis, quod ob simplicitatem suam {aliquid} pro argumento habere nolunt sed resolvunt in propositionem per se notam, quando dicunt, propositionem, Deus est, esse per se notam, cui non repugnamus quia diverso respectu aliquid per se notum esse potest, et ratiocinando colligi: vide postulatum 5 p. 87 et propositionem i p. 89.

A sensibus abducant) Adeoque assueti non sint quicquid aliud cognoscere, quam quod in sensum incurrit. Hinc ea quae sensus movent quam maxime, e. g. lumen, et quam maxime nota esse putant, quae vero a sensu magis {sunt …} hoc ipso pro {…} habent, a omnino incognitis et ita mirum non est, nullis adeo difficilem videri mentis ac Dei perfectionem. Quae difficultas tollitur, si observamus res singulas cognoscere eo modo quo cognosci debent, h. e. sensibilia sensu, et intelligibilia intellectu. Responsionis Quintae p. 74: Appendicis. {Non} probatur.

Tam assueti) P. i Principiorum 73 art.

Intelligi non posse) Nec perinde etiam esse, nam quicquid intelligi nequit subsistere non posse iudicamus. Hoc {…} per absurdum esse maxime probant theologia et iurisprudentia, quae duae disciplinae tractant de iis rebus, quarum nullam imaginem {tanquam} rei corporeae in phantasia fingere licet, ex. gr. cum iustitia definitur constans et perpetua voluntas suum cuiusque tribuendi.23

Uti conarentur) Meditationum 72 pag.

[37]

Nos certos reddere)xxxvi Nec ullam rem nobis notam facere in idea per cognitionem apprehensivam, e. gr. quid calor sit nunquam scimus quamdiu solo sensu utimur, sed cum ratio et intellectus sensui suppetias fuerunt animadvertimus caloris naturam positam esse in celerissima minutissimorum corposculorum agitatione.

Par ratio omnium qualitatum caeterarum est quas vulgo patibiles vocant, et male pro manifestis habent. Sic cum figuram sensu percipimus intellectus statim concurrit et format ideam istius figurae.

Certitudo moralis) Certitudo moralis nititur saepe authoritate humana, ut cum credimus Romam esse, quo spectat certitudo et veritas historica vel instinctu quodam nostrae naturae, quo a natura proclives sumus ad aliquid affirmandum, qui instinctus tam potens est, atque ita necessario cohaeret cum humana mente, ut nemo nisi demens ei repugnare possit. Et ex tali instinctu credimus nos habere corpus, aliaque quae author censet Meditatione Quinta p. 41, sub titulo eorum, quae a natura docti sumus, ad talem quoque instinctum pertinent multa axiomata practica, et leges naturae, ut vim vi repellere licet.24 Item amor parentum erga liberos. Certitudo metaphysica nititur evidentia nostrae perceptionis, quae si clara et distincta fuerit, ita certos nos reddit de veritate, ut id quod intelligimus aliter se habere non posse, scire et dicere possimus. Quod haud ita dici potest de certitudine morali nisi resolvatur in certitudinem metaphysicam e. g. Romam existere moraliter hoc tantum certum est, quamdiu id credimus ab authoritatem hominum tantum. Sed si philosophice consideremus repugnare naturae humanae ut tot homines conspirassent in unum mendacium illud certum reddit etiam metaphysicae [38], respectu eorum, qui tam universale mendacium naturae humanae repugnare sciunt. Et eodem modo omnis certitudo sensuum moralis tantum est, si non accedit perceptio intellectus.

Non aliam ob causam) Non enim intra apud nosmet ipsos qui naturae nostrae et veritatis authores non sumus, sed externa tantum datur causa, in eo ipso ente, quod auctor originis nostrae est.

Entia quaedam sint) Quatenus ideae nostrae sive ipsae res cogitatae, prout esse quoddam obiectivum habent intellectu. E. gr. idea Solis vel trianguli vel aedificii struendi, quicquid ergo secundum obiectivam naturam realitatem sic clare et distincte in ideis nostris exprimitur, verum est eodem modo, quo pictura et omnis imago, {quale} realitatem rerum attingit. Necesse igitur tantum est ad praecavendos errores, ut iudici{…} non attendamus ultra ea quae hoc pacto per claras distinctasque ideas expressa sunt in intellectu.

Obscurum et confusum)xxxvii Ac proinde ignotum: nullus nam conceptus dicitur obscurus vel confusus, nisi quod in ipso aliquid continetur, quod est ignotum. Meditationum 78 pag. nam est representamen rei in intellectu, quod in quantum representamen est, atque realitatem in rerum attingit, clarum est atque distinctum.

Nulla ratio) Licet ita facti simus a natura ut eo ipso momento, quo menti praesentem habemus claram distinctamque perceptionem non possimus dubitare de illius veritate: ut unusquisque apud se experiri potest, sed ubi avocamus attentionem ab illa evidenti perceptione dubitari potest de idearum nostrarum veritate, si {nescias} eas ab ipso Deo, qui author nostrae originis est, tanquam rerum et veritatum repraesentamina indita nobis esse.

[39]

Evidentiam rationis iudicia nostra sequi debent)xxxviii {…} inter philosophandum. Nam nec in theologia nec iurisprudentia, nec in medicina, nec in quotidiana vita id locum habet. Nam istis omnibus in casibus magna cognitionis pars, vel aliena authoritate, vel a sensuum experimentis pendet.

Nostrae rationis) Ratio quatenus hic imaginationi et sensui opponitur significat eam cognitionem sive cognoscendi facultatem, quam mens a se sola habet, propter ideas et rationes sibi a natura inditas, quoad rerum veritatem et naturam qualis revera est nude exhibent imaginatio autem et sensu fiunt per ideas et rationes, quas mens accipit a corpore, quatenus obiecta in corpus nostrum agere possunt, et quia agens ut loquuntur Scolastici, agit pro receptivitate patientis, quae multis modis variat, hinc non eodem modo nec necessario {conformiter} rerum naturis sensuum organis imprimuntur species corporeae. Imo ut figura sigilli non omni <et> ex parte exprimitur in cera, imo ne quidem in lacca, sic quoque multa sunt in obiectis, quae sensus non attingunt, atque hinc non potest non sequi infinita ignorantia et multiplex error in sensuum cognitione et ab ignorantia illa ac erroribus multa magis immunis est intellectus si modo se solo uti et ad lumen sibi a natura inditum attendere assuescat.

Videmus vel imaginamur) Quia eorum ideae proxime a corpore veniunt, ad quod mens se convertit ubi sentit et imaginatur corpus [40] ergo spectatur sensibili seu imaginabili phantasmati imbutum instar tabulae est pictoris, quae multas continere potest imagines rerum quae non sunt aut saltem non sequitur necessario res eas esse, quas in tabula depictas videmus, sed probandum id aliunde est, ideae {…} intellectui a natura inditae quasi totidem imagines sunt quas author nostrae naturae ipsemet exsculpsit, et tanquam rerum et veritatum infallibilia signa nobis indita ut idcirco vim testimonii divini habeant istae notiones.

Ex his primis) Loquitur de mentis suae ac Dei cognitione, quae in metaphysica tractantur, et sine qua doctrina subsistere non potest physica.

Inter doctos controversis) Quaestiones de mente et de Deo inter Christianos minus controversae sunt, quia de fide sunt ac perinde Christiani in iis consentiunt, at de rebus physicis nulla talis communis fides est ideoque plures controversiae. De mathematicis autem rebus etiam quidem nulla fides est, et tamen controversiae nullae sunt. Ratio est, quia circa eas intellectus humanus ita depravatus non est nec praeiudicia de iis habet. Non consentiunt etiam qui sic male philosophantur, ubique in errores eosdem. Tum quia veritas unica tantum est et errores infiniti sunt, tum quia nullus adeo absurdus datur philosophus, qui non in aliquibus locum det recti rationi, quae nova controversiarum causa est, quatenus fieri nequit, ut opinionis rationi conformes congruant cum praeiudiciis et erroribus aliis.

[41]

Leges observasse)xxxix Loquitur de legibus illis naturae et motus quae proponuntur p. 2 Principiorum art. 37 et seq. Ad cuiusmodi naturae leges hactenus non attendere philosophi {quia} agendi rationes petere semper laborabant a singulorum corporum particularibus naturis, quae perniciosissima opinio est, qua posita nil praestari potest in naturae contemplatione, ut docuit tot saeculorum experientia.

Accurate observantur) Non quod ipsa corpora tanquam res cogitantes leges illas cognoscant, et ex voluntatis affectu observare studeant, sed quod necessitas quaedam sit in natura, ob quam leges illae observari debeant idque adeo accurate, ut aliter observari non possent, et si corpora summa cum sapientia agerent, imo adhuc accuratius observantur naturae corporeae leges, quia corpora ut nullam legum habent scientiam, sic {quoque} etiam non laborant ignorantia, et ut non habent ullam voluntatem bonum sic {quoque} non laborant effectu malo. Quae duae causae essent infinitorum errorum et peccatorum in hominibus. Natura ergo corporea etsi indocta sit, agit tamen doctissime naturaliter sc. h. e. quatenus ea facit, quae si intellectus accederet, revera doctissima {essent}.

Colorata)xl H. e. lumen reflectentia quae reflexio quatenus variationem quandam efficit, in luminis radiis, hinc oritur species coloris, unde multa corpora saepe ex hoc uno quod particularum in superficie [42] positura, mutatur alio colore praedita esse videntur: ut in columbae, ut in vitro, quando conteritur aut raditur adamante.

Pellucida) Ut aër quatenus pars coeli est nos ambientis, item aqua, aliisque liquores puri, nec non vitrum, christallus similiaque.

Luminosa) H. e. lumen eminentia. Ergo ut in terris nihil pellucidum est, nisi quatenus participat de coelorum materia, quae unicum subiectum luminis est, sic {quaque} nil in terra luminosum est, nisi quatenus ex parte constat illa subtilissima materia, quae Solem constituit: ut ignis, qualis materiae (notabili {…} copia congregatione) locus naturalis cum tantum in Sole sit, hinc secundum naturam lucem emittens seu luminosa materia, h. e. elementum ignis seorsim non existet in mundo sublunari.

Nullas in ea eiusmodi esse formas et qualitates p. 37) Quo nempe supponuntur esse quid omnino diversum, a materia, motu et figuris, quae vere et intelligibiles materiae proprietates sunt, et formas illas substantiales, qualitates reales vocant, quas duplices fingunt potentias nempe naturales et qualitates patibiles, circa quae figmenta universa Scholasticorum physica, tum historia quaedam naturae est, hoc est rudis et experimentalis cognitio sensu acquisita, ut quod ignis sit calidus, aqua frigida, ventriculus habeat vim coquendi cibum. Ubi perpetuo notanda venit ambiguitas in nominibus formae, qualitatis, potentiae, quatenus illa nomina vel sensu philosophico [43] sumuntur per totidem figmentis, h. e. entibus realibus quae a materia motibus et figura diversa sunt. Vel sensu populari quatenus nil aliud significant, {…} aliquam in corporibus formam item vires et facultatem agendi, nec non qualitates a quibus sensus affici potest, aliquas dari, non determinando in quonam formarum et qualitatum istarum natura consistat.

Quod lumen producat)xli Quatenus ignis inter maximam partem constat ex eadem illa materia, quae Solem ac sidera lucida componit. Nam elementum ignis parum secundum naturae leges in Sole est.

Calor sine lumine) Ut in igne illo {quod} in animalium ac hominis {quoque}, quatenus animal esse sanguine singulis pulsibus ad cor accedente <ad> accendit.

Animae vegetantis aut sentientis)xlii Quae nempe haud secus, atque anima rationalis pro distinctis a corpore substantiis habentur.

Quae nobis non cogitantibus) H. e. functiones omnes quas vulgo naturales et vitales vocant et illae quoque animales, quae a conformatione cerebri, nervorum et musculorum nec non animalium spirituum, qui in istis partibus quamdiu animal vivit, reperiuntur, impetu pendent.

In animalibus observatur) Et a quo pendent reliqui motus omnes, ut motus [44] omnium \a/ partium {horologiorum} pendet a pondere appenso.

Fabrica nervorum et musculorum)xliii Ut horum omnium corporea movendi vis intelligatur, ut oeconomia naturali et vegetativa sic quoque in animali attendendum est ad 4 capita: i. ad cor et cerebrum, ii. spiritus et sanguinem, iii. nervos et arterias, iv. parenchymata, partesque et reliquas in quibus sanguinis vim suam exerit, nec non sensum, organo ac musculos quorum interventu spiritus animalis effectum sortitur. {Hoc} discriminis est tantum inter hanc duplicem oeconomiam, quod una omnino et semper in corporis potestate sit, altera vero in multis <sit> subsit imperio animae, non tamen in omnibus, quia corpus nostrum animae respectu non omnino passionum, sed actionum instrumentum est, ut equus respectu aurigae.

Ideas possint)xliv Nomen illud hoc loco non sumitur in sensu proprio, quatenus significat repraesentamen rei in intellectu (in nostra cogitatione) sed improprie pro specie seu imagine corporea quam obiecta per corpoream actionem per sensuum organa ac nervos imprimunt cerebro.

Absque voluntatis imperio) Ut tussius, vomitus, ossitatio, permutatio, pandiculatio, singultus, <et> et saepe etiam respiratio, item apertio et clausio oculorum, alvi et urinae involuntaria excretio, et omnium maxime apertio et clausio pupillae ac motus pudendorum. Quin imo saepe pedem, brachium, caput [45] aut aliud membrum commoveremus praeter voluntatem et scientiam et absque omni animae facultate Meditationum pag. 126.

Melius forsitan)xlv Quia corporea agendi vis secundum leges naturae saepe multo certius et <{mi}> maiori artificio agit quam intellectus humanus.

Finis \dictatorum in Methodum Cartesianam./25

i Pag. 1.

ii Pag. 2.

iii P. 3.

iv P. 4.

v P. 8. Vide Defensionis Cartesianae pag. 75.

vi P. 8.

vii Ibid.

viii P. 9.

ix Ibidem.

x Ibidem.

xi P. 11.

xii Quid sit e mente delere vide Defensionis pag. 96.

xiii Pag. 12.

xiv Pag. 13.

xv P. 15.

xvi P. 16.

xvii Praecipitantia

1. eius causa.

xviii 2. Plures praecipitantiae causas vide Defensionis Cartesianae pag. 124.

xix Vide supra mss. pag. 4 e mente mea delerem etc. in fine.

xx Vide etiam Defensionis Cartesianae pag. 158.

xxi Ibid.

xxii Ibid.

xxiii P. 18.

xxiv P. 19.

xxv P. 20.

xxvi P. 22.

xxvii Vide mss. logica in epistola Burgersdicii pag. 8.

xxviii P. 24.

xxix P. 25.

xxx P. 19.

xxxi P. 26.

xxxii P. 28.

xxxiii P. 29.

xxxiv P. 31.

xxxv § 31.

xxxvi § 33.

xxxvii § 34

xxxviii § 35.

xxxix P. 36.

xl P. 37.

xli P. 38.

xlii P. 40.

xliii P. 47.

xliv P. 47

xlv P. 48.

1De Raey refers to Johannes Clauberg’s Disputationes physicae de motu (1657–1658) and Logica contracta (1659), and to Dirk Rembrandtsz van Nierop’s Wiskonstige musyka (1659): Cod. phil. 323 W. 28, 125, 188, 224–225.

2The Latin edition of reference of Descartes’s Discours de la méthode and Essais (or Specimina philosophiae, seu Dissertatio de methodo recte regendae rationis, et veritatis in scientiis investigandae, Dioptrice et Meteora) is one of the two of 1650 (Amsterdam, Louis Elzevir). The other editions (1644, 1656, 1664, 1672, 1677, 1685, 1692) are incompatible with the numbering.

3The edition of reference of Descartes’s Appendix, continens Obiectiones Quintas et Septimas in […] Meditationes de prima philosophia, cum […] Responsionibus. Et duabus epistolis, una ad Patrem Dinet […] altera ad […] Gisbertum Voetium could be one of the following: 1649, 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1663 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir). Other editions appeared from 1670 onwards. The edition of 1657 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) has a different pagination, not matching the references given in these dictations. In all these editions the page numbering re-starts with the Epistola ad Voetium. The references to the Epistola ad Voetium are compatible with those to the mentioned editions of the Appendix.

4Namely Johannes Clauberg’s Defensio Cartesiana (1652).

5Namely Johannes Scapula’s Lexicon graeco-latinum (1579) and Ambrogio Calepio’s Dictionarium latinum (1502).

6Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorisms 30, 31, 68 and 95.

7Petrus Ramus, Dialecticae libri duo, Cambridge, Ex officina Rogeri Danielis, 1640, 1.

8Namely the paragraph beginning at the end of page 26.

9Actually at page 4.

10Aristotle, Topica, book 6, chapter 4, 142a 7–11.

11The edition of reference of Descartes’s Meditationes could be the one of 1650 or 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1663 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir). Other editions appeared from 1670 onwards. The editions of 1641 (Paris, Michael Soli), 1642 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1644 (Amsterdam, Johannes Blaev) and 1658 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) have different paginations and contents.

12The edition of reference of Descartes’s Principia philosophiae is one of those of 1650 (Amsterdam, Louis Elzevir). The editions of 1644 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1656 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir) and 1664 (Amsterdam, Daniel Elzevir) are not compatible with the references given in the manuscript. Other editions appeared from 1672 onwards.

13Quotation marks given in the manuscript, in margin. Cf. Ephesians 4, 22–24; Colossians 3, 9–10.

14Cf. the dedication letter opening Burgersdijk’s Institutiones logicae (1626).

15Cicero, Tusculanae disputationes, book 5, paragraph 9.

16The reference could be to the third page of section 2 of Descartes’s Discours (1650 edition).

17Cf. Ephesians 4, 22–24; Colossians 3, 9–10.

18AT VI, 545.

19“[…] premieres meditations,” AT VI, 31.

20Addition by a different hand.

21“Deus” is absent in the original text.

22Acts 17, 28; Colossians 1, 17.

23Digestum, 1.1.10.1.

24Digestum, 43.16.1.27.

25Addition by a different hand.