Johannes de Raey, academic commentary on René Descartes’s Discours de la méthode, dictated at Leiden University (1664–1668 ca.).1 Transcription from ms. BPL 907, Leiden, University Library. The text and the punctuation have been normalized to contemporary standards.

Conventions adopted in the transcription:

1) The text deleted in the manuscript has been put between brackets < >.

2) Interlinear additions are put between symbols \ /,

3) Marginal addition have been put in footnotes.

4) Dubious text is put between brackets { }. Whenever possible, I have provided the deleted or dubious text, otherwise, I have used dots … instead of the illegible letters.

5) My additions are put between brackets [ ].

Andrea Strazzoni, 2021.

[Ir]

XVIII B 907.

fol. 102.

[Iv–IIr]

E Bibliotheca P. van Musschenbroeck.

Catal. N. 240. Pag. 183.

Ubi minus recte describitur, est enim Dissertatio Cartesii ad quam De Raeij notulas suas sive scholas adscripsit.2

[IIv–Vv]

[VIr]

Verulamii Organum scientiae, in 12.3

Seleno-graphia, sive Lunae descriptio, auctore Hevelio, constat 24 florenos in folio.4

Hardaeus, De animalibus, in folio.5

Het manneken in de <m>Mane, in 12.6

Dirck Rembrantze van Nierops Astronomie, in 4.7

Gilbertus De magnete, in 8.8

Gassendi Astronomia, in folio.9

Blauw, De usu globi, in 4.10

Ars statica Sartorii, in 8.11

Scrutinium ingeniorum, per Juan Huard, Hispanum, in 8.12

Clavis philosophiae, Joannis de Raei, in 12, item in 4.13

Regii Physica, in 4.14

Claubergii Physica, in 4.15 Eiusdem Defensio Cartesiana, in 12.16 Item Notae in Meditationes, in 8.17 Logica eiusdem vetus, et nova, in 12.18 1 florenum. Denique Exercitationes eius de cognitione Dei, et nostri, in 8.19

Examen philosophiae Renati des Cartes, per Schulerum, in 4.20

Epicteti Enchiridion, in 24.21

Globus caelestis.22

Disputationes Joannis de Raei.23

Iter aestaticum Kircherii.24

Borchius (Professor Hafniae) De ortu, et progressu chymiae, in 4.25

Boyle De coloribus.26

[Vv]

[VIr]

Quinque aut sex sunt notabiles periodi historiae philosophicae. Prima: Graeciae septem Sapientum, qui sunt Thales, Solon, Periander, Cleobulus, Chilon, Bias, Pittacus. Sed hi (ad imitationem Persarum) praecipue dicti, quod legislatores prudentes, poetae, imperatores, principes, et oratores fuere, ut Graecos decebat, quia populare regimen erat. Sed primus maxime, sepositis reipublicae negotiis, naturam vere cepit contemplari Thales Milesius, qui physicam, astronomiam, parum geometriam coluit. Eius imagini hi inscripti versus:


Hunc, quae nutrivit Milesia terra, Thaletem

astrologum primi nominis ipsa tulit.27


Vide Laertii In vita Thaletis, lib. 1.

Secunda: eius princeps Pythagoras fuit, in physica maxime, metaphysica, et astronomia. De quo, ita Ovidii 15 Metamorphoseon:


Mente deos adiit, et quae natura negavit, usibus [sic] humanis, oculis ea pectoris hausit.28


In haec periodo et {claruit} Anaxagoras, physicae, et astronomiae studio<d>sissimus. Huic addere Salomonem aliqui volunt. Sed ille revera philosophus non fuit: botanicum esse, non est, philosophum esse. Hoc solum fuisse patet. 1 Regum 4, 33.

Tertia: princeps Socrates fuit, multorum malorum causa,29

[VIv–VIIv]

[1r]

Analysis sive Argumenta eorum,

quae continentur in Dissertatione \Cartesii/30

de methodo recte utendi ratione,

et veritatem in scientiis

investigandi


Auctore Domino Johanne de Raeij Philosophiae

in Academia Lugduno-Batava Professore

celeberrimo

\1652–1668/31


Praemissa praefatione quinque articulis auctor exponit, qua via perductus fuerit ad inventionem huius methodi.

Pag. 12.32 Longae illae) Hic agitur de applicatione huius methodi ad scientias.

Pag. 20. Non libenter hic refero) Hic agitur de inventis per hanc methodum, ubi auctor compendium aliquot suae philosophiae proponit in metaphysicis et physicis.

Pag. 37. Tertius autem) De ratione perficiendi hanc philosophiam, et iuris publici faciendi.

[…]

[1v–2v]

[…]

In Dissertationem de methodo, etc.

Sectio prima


Veritatem in scientiis investigandi) Praecipue ad philosophiam spectantibus: theologiae, iurisprudentiae alia ratio est.

[3r]

Ad easdem res) Obiter hoc loco \{sententia}/ notari potest, cognitionem philosophiae propriam a notitia populari, quae omnium hominis est, et hactenus etiam tantum quaesita fuit, in duobus praecipue differre: methodo seu certo ordine, quo unum ex alio deducitur, et principiis seu primis causis.

Ita et vitiorum) Idem puta de erroribus.

Deputare felicitati) Cum hoc conferendus est locus Appendicis, pag. 151, linea 3 a fine, ubi incipit: ego vero, etc.33

Quarundam regularum) Quae habentur pag. 11 et 12 huius Methodi.

Post tabulam delitescens) Alludit ad ea, quae, Plinius 35, 10 narrat de tabula Veneris, quam pinxerat Apelles.34

Quae fugiendae videbuntur) Ut et in omni historia.

Ab ineunte aetate)i Cogitandi viae, quibus author perductus fuerit ad methodum suam, quas hic incipit enarrare, fuere:

1. animus ad literarum studia proclivis.

2. Sed simul ac) Cognoscendae veritatis desiderium in studiis.

3. Tot enim) Ignorantiae et errorum detectio post studia.

4. Quae omnia mihi) Cogitatio de scientia, cuius spes facta ipsi erat, invenienda.

5. Non tamen) Et licet ad alia valeant et utilia sint scholarum studia, verumtamen usus eorum tanti sibi visos non fuisse, ut vel ad persequendum ea, quae didicerat, vel ad excolendum ea, quibus ex professo <v> non vacaverat, impellere ipsum potuerit.

6. Quapropter) Statuit igitur literarum studia relinquere, et scientiam quaerere vel vasto mundi volumine, seu se ipso.

[3v]

7. Fateor tamen) Non inveniens scientiam in vasto mundi volumine, per experientiam et conversationem cum hominibus, per meditationem eam invenire incipit.

8. Eram tunc) Sic in seipso studere incipiens omnem imperfectionis omnis in scientiis detegit.

9. Verumtamen) Animadvertit e<{c}>tiam, qua via a primis fundamentis scientiae instaurari debeant.

10. Quamvis enim) Difficultas hic occurrens multiplex.

Quod ad me) Qua non obstante pergit in proposito suo.

11. Sed ad exemplum) Atque ita cogitare incipit de nova methodo.

12. Studueram antea) Quam non inveniens inter ea, quae in scholis didicerat, quatuor sequentibus regulis comprehendit. \x/ii35

Quae ad vitam utilia sunt) Et quorum cognitio ipsa etiam sibi pretium esse potest, quod proprium philosophiae est.

\#/iii36

Illi parem) Hoc est, certam et evidentem illam rerum divinarum et humanarum ex primis causis cognitionem, quam promittit nobis philosophia. Verae enim philosophiae definitio est, quod sit, cognitio rerum, ut sunt, ex primis causis certo ordine deducta. Quod autem antea philosophiae nomen habuit, fuit tantum ραψωδα quarundam rerum ex populari notitia, et figmentis conflata. \x/iv

Exercitus, urbes, aulasque) Quibus tribus collegiis, quae in mundo praecipua et maxima sunt, quartum adiici potest nempe academiae. Sed author hoc non addit, quia illud [4r] studiorum curriculum iam absolverat.

Varia hinc et inde experimenta colligendo) Partim ex illa conversatione cum hominibus, partim ex quotidiana rerum aliarum observatione. Atque ita duo quasi folia sunt in mundi volumine, unum constituit genus humanarum, alterum caeterae res. \#/v Est autem cognitio, quae sic acquiritur, multiplex experientia et prudentia. Philosophiam scientiam quaerit, quae cognitio rei per causas est.

Vix quicquam certi didicisse) Atque adeo non invenisse certam et evidentem illam rerum ex primis causis cognitionem, quam philosophia promittit. Nam primae rerum causae non cognoscuntur per experientiam, \^/ \^ aut civilem prudentiam,/ quam nobis comparamus studendo in vasto mundi volumine. \x/vi

Exemplum vel consuetudo) Quod exemplum et consuetudo sunt in actionibus, id praeiudicium est in contemplatione veritatis.

Erroribus) Quibus naturae lumen obscuratur,37 additum est in Gallico textu.

Postquam sic aliquandiu, quid nam in mundo ab aliis ageretur, inspexissem) Postquam per aliquot annos in mundi volumine {studuissem},38 Gallicus textus habet.

Me ipsum examinare) In me ipso studere,39 in Gallico textu habetur. \Atque ita tria sunt studendi genera, 1. in vasto mundi volumine, 2. in libris, 3. in seipso./


Sectio secunda <\3./>


[…]

Videndi huius belli) Inter Suedos, et Imperatorem Germanicum Ferdinandum Secundum.40

Hodie) Anno 1637, illo tempore quo hunc librum edidit\, <Ga> Gallice, apud La Maire, Lugduni Batavorum./

[4v]

Ab inauguratione) Quae incidit 1619, sub finem Augusti. Anno 1618 author in Belgio fuerat […].

Variis meditationibus) Quibus studebat in seipso. \{<≡>}/

Non consentientes) Scopo et operis curiositate.

Ita videmus, aedificia etc. ita antiquae illae civitates etc.) In his consistit primum membrum comparationis, unde postea in applicatione scientiarum, ut in libris continentur, imperfectio deducitur. Membrum alterum postea sequitur in populis et rebus publicis, unde perfectionem in scientiis deducit, ut in animo cuiusque hominis sunt.

\#/vii

Nullo praeiudicio laborans) Ex doctrina alterius hausta (alias omnis homo a natura praeiudiciis laborat). \Hoc {…} in applicatione huius {…} est./

\/viii

Recta sint et firma) Ad rectitudinem iudicii et firmitatem non sufficit, ut sit verum, sed etiam debet esse bene fundatum, hoc est, rationi superstructum, ut tam evidentia praeceptionis, quam firmitas persuasionis requiratur.

Meliorem) Hoc est, firmius et melius fundatam, et meliori ordine extructam.

Simul et semel a mente in ea delerem) \/ix41 Quod praemissa novem annorum peregrinatione aggressus demum fuit interea temporis circa res singulas tantum observans, quid posset in dubium revocari, vel pro falso haberi.

Nullo unquam adhibito examine) Sed 1. ex consuetudine, exemplis, et praeiudiciis, 2. per meram inconside[5r]rantiam, seu praecipitantiam iudicii, 3. caeco quodam instinctu, quem in sensibus experimur.

\#/x42

Aberrabunt) Atque adeo fient Sceptici, qui fere semper et de omnibus dubitant, quales multi in Italia et Gallia sunt ob hanc ingenii qualitatem. \Hispani et boreali populi tardiores, et {…} animo, et corpore./

Meum institutum) Scientiam sic a primis fundamentis instaurandi.

Logicam) Pleniorem authoris scientiam de abusu logicae vide Epistolam ad Voetium, pag. 26, in fine. \Item praefationem Principiorum, pag. 10, et 11./43

Ad ea, quae iam scimus, aliis exponenda) Prout ea scimus, bene, si bene, male, si male. Atque ita logica vulgaris neque veram scientiam, neque modum sciendi\, ^/ \^ aut inveniendi, ^/ \^/ tradit, sed modum disserendi tantum, et vulgari {…} aliquid concipiendi.

Cognoscerem) Confirmato naturae aetatis iudicio, cui soli se regendum tradere melius esse animadvertit. Atque ita \ex/ praecognit<a>\is/, ut Aristotelici vocant, non admittimus in philosophia. Sed bene quidem in aliis disciplinis, quae vel non possunt, vel non debent tam accurate tractari, quam in philosophia. \In hac regula praecipitantia et anticipatio caventur./

Resolvendas) Utque totum simul non possimus comprehendere, saltem per partes comprehendamus, quod facilius est. Nam ea est natura humani intellectus, ut quae multa composita sunt, uno intuitu non possit comprehendere, ut stomachus non potest integrum et valde multum in cibum concoquere, qui idcirco manducandus et in minutas partes primum dividendus est. \Meditatio 2./

[5v]

Cognitu facillimis) Aristoteles recte a\d/vertit, \x/xi44 facilius et prius cognitu dici quid posse 1. quod ad nos, quod tantum videtur notius, quia familiarius est, et saepius occurrunt sensibus nostris, ut lumen Solis, gravium descensus, ignis calor, 2. vel in se, et naturae suae respectu intellectus bene {dispositum}.45 Et sic notiora sunt pleraque, quae a sensu remota debent intellectu percipi, ut pleraque eorum, quae ad puram mathesin et iurisprudentiam spectant, quae multo clarius cognoscimus, quam res ullas sensibiles, \#/xii Solem, Lunam, caelorum, lapidem, lignum, etc. Non enim frequentia sed evidentia nostrae perceptionis rationis claram et facilem cognitionem reddit. \xiii Et ut quicquid de fide non est, peccatum est. Ita quicquid \{…}/ firma cognitione non est, {mal} \#/xiv46 est./


\Analysis/

Longae illae valde) Methodi huius applicatio ad scientias. De ea spem aliquam concipit exemplo geometriae sive matheseos.

\#/xv47

Nec mihi) Cui idcirco ante omnia eam applicat. Et generalis fructus illius applicationis sequitur.

Ac revera) Particularis in ipso studio mathematico.

Atque haec) Unde agnoscens insignem eius utilitatem in regenda ratione eam quoque sperat in caeteris scientiis.

Quod tamen statim non aggreditur, sed, praemittendam 1. censet principiorum in philosophia investigationem.

2. Ac praeterea) Praetermittam triplicem ingenii praeparationem. 3. Exspectandam maturiorem aetatem.

4. Ac denique) Ac deinde vitae interim actiones secundum regulas sequentes esse regendas.

Postquam vero) Ingenii triplicem praeparationem hic [6r] aggreditur.

1. Cumque praecipue) Erroneas opiniones evellendo.

2. Et fient)48 Experimenta colligendo.

3. Ac praeterea) Ingenium methodo sua exercendo.

Verumtamen) Et sic tandem accingit se ad certiorum in philosophia principiorum investigationem, quod denique a primis fundamentis instaurationem. Huiusque analysis.


Cognitionem) Naturalem nempe, et quae neque a revelatione, ut in theologia, neque ab experientia, ut in medicina, neque a voluntate hominum pendet, ut in iurisprudentia. Idem cogita de cognitione linguarum et historiarum.

\#/xvi

Sciebam) Ex tertia regula methodi.

Facillimam) Non quid ad nos, sed in se et natura sua, ut diximus ad tertiam regulam methodi. Huius autem facilitatis causa est, quod mathematici circa ea versentur, de quibus haud ita perversas opiniones, notiones et praeiudicia habemus, ut de rebus philosophicis. Meditationum pag. 167.49

Assuefacerem) Qui etiam usus praecipuus est verae philosophiae. Philosophia non vera, ut hactenus fuit, contrarium facit.

Quousque ab humano ingenio solvi possent) In quo consistit summa humanae cognitionis perfectio.

\#/xvii50

\Inventa) Quia, ut mathematica principia, sic quoque putabant inveniri in praecognitis.

Cavendae) Nam, ut inquit Aristoteles, dato uno absurdo, infinita consequuntur.51

Multum temporis) 9 annorum./


Sectio tertia


Tribus aut quatuor regulis) Quas sibi proponebat, tanquam normam in actionibus vitae, a quibus abstinere non poterat, ut regulae methodi norma sunt in contemplatione veritatis.

[6v]

Prima) Haec regula respondet primae regulae methodi. Ratio eius intelligi potest ex pag. 145 in authoris de Obiectionibus Quintis monito. Ubi docet, eos qui sufficientem cognitionem non habent, ut vix quisquam habet in quotidianis vitae actionibus, iudicia aliorum debere sequi, quos vident sapientiores esse.

\#/xviii

Nihil melius facere me posse) Aliquanto melius fuisse haec omnia magis ad examinationem revocare, et proprio iudicio percipere, quousque leges et institutiones {…} ut et regilio cum ratione et veritate conveniant. Se id eo tempore author nondum potuit facere, et {…} id homines faciunt, et plerisque etiam non expedit.

Aiebant) Agebant, corrige.52

Nimium vitiosum esse solet) \≡/xix53 Huc spectat dictum illud veterum: ne quid nimis.

Altera) Haec regula praescribens constantiam, et firmitatem propositi necessaria fuit, ad cavendam inconstan<{…}>tiam et levitate, cui occasionem dare posset regula prima<.>\, quae normam actionum constituit. #xx54/

In vita) Animali, civili, et Christiana, quae vita spiritualis est.

Differre plane non licet) Propter honestatem et utilitatem, quae duo fundamenta sunt omnis humanae conservationis. Nam bonum iucundum non est obligatorium<.>\, honestum vero duplex est, decorum externum, et conscientia interna probitatis./xxi55

Tertia) Praecedentes regulae proprias actiones nostras [7r] haec res extra nos positas respicit, docetque, quomodo nos circa eas gerere debeamus, in qui author sequitur Stoicam philosophiam, quam Epictetus exhibet in Enchiridio.

Me ipsum) Si nulla in nobis esset actionum diversitas et repugnantia ex diversis principiis actionum, quae non consentiunt inter se, ut sensus et ratio, \#/xxii56 non esset pugna in nobis, nec dici possemus vincere nos ipsos. Quod idcirco neque in bestiis, neque in angelis locum habet. \/xxiii

Fortunam) Per fortunam author intelligit ea, quae sic in nobis non sunt, sed plane extra nos, et a divina providentia, hominibusque, aliisque causis pendent. Cum his dicit author sic pugnandum non esse, ut pugnare cum nobis ipsis debemus, neque ea tali desiderio appetenda. \#/

Ordinem mundi) Quem possumus considerare 1. in rebus corporeis, ut quid sit aetas, hyems, etc., 2. inter homines. Et haec nemo in potestate habet, quae idcirco etiam aequo animo ferenda sunt.

Esse in nostra potestate) Notari possunt sequentes gradus potestatis, ut sciamus, quid nostri officii sit, et in vanum non laboremus. 1. \≡/xxiv57 In proprias et liberas animi cogitationes, unde proverbium Belgis: de gedachten sijn tol-vrij. 2. In corpus nostrum, quatenus libera voluntate moveri potest interventu animalium spirituum, qui proxime subeunt imperio animae. 3. In res alias corporeas, quas virtute et robore corporis nos subiicimus nobis, et nostras facimus. Hinc iure naturae bona, quae in nullius possessione sunt, dicuntur esse occupanda. 4. In alios homines, quos non tam vi corporea, [7v] quam suadendo vel imperando in potestate habemus, et haec potestas moralis dicitur, ut antecedens physica. 5. Per hominem unum possumus etiam potestatem habere in alium, ut rex per senatum et exercitum potestatem in populum habet.

\#/xxv58

Natalibus nostris) Vel meritis nostris.

Necessitati) Quae opponitur liberae voluntati. \#/xxvi

Nec suaviores) Nam studium veritatis intellectum nostrae cogitationis informat. Et hinc resultant duae maximae perfectiones animi, scientia et virtus, quas comitantur summa voluptas, et in his tribus summum hominis bonum consistit. Haec autem voluptas in animi satisfactione est.

Animum nostrum) Propter intimam eius cum corpore unionem, {quae} fit, ut primum suum corpus, hinc alias corporeas res pluris faciat, et magis ad se pertinere putet, quam debeat.

\^/xxvii

Ad reliqua) In quibus ea obligatio non est, et necessitas, secundum honestatem et utilitatem, quam vidimus in actione vitae esse. Septimarum Responsionum § T.

Delere) Falsa negando, incerta in dubium revocando, ut utrumque fecit in multis 9 annorum peregrinationes. Post eam vero, simul semel, tanquam incerta, et tanquam falsa omnia seposuit. {Quo modi male} fundatas opiniones deponendi accuratissime distingui debent, ne, ut a multis fit, confundantur. Quidam etiam adeo inepti fuerunt, ut finxerint, sic oblivionem intelligi omnium eorum, quae author antea didicerant. Epistolae ad Voetium pag. 19 \^/ \^ § deinde, etc. ^/ \^/ Nempe author fecit exemplo aedificatoris, qui novam domum struet loco veteris, in qua vivit, veterem illam adhuc aliquandiu inhabitat, usque dum sibi ligna, lapides, pecuniam etc. pararit. Interim ubi trabem alibi, aut aliud quid viderit [8r] ruinam maxime minans, id summovet, aut suffulcit, aut reparat. Postea simul omnia diruit, etiam firmissimos parietes, trabes, etc. Vel, tanquam mala, tollit, ut omnia bene ordinata forent, vel, quia fundamenta, quibus nituntur, bona non sint.

Accinxi) 1620 anno.

Spectatorem) Alludit ad Pythagorae dictum, qui mundum velut theatrum esse statuebat, in quo alii vendendi, alii emendi causa sunt, et quisque personam agit, solum philosophum spectatorem esse. Ciceronis Tusculanarum quaestionum 4.59 Quod lepide est expressum in Theatro Amstelodamensi: De werelt is schou-tonneel, elckt speelt sijn roll' end' krijght sijn deel.60

Erroneas) Incertas vel falsas.

\#/xxviii

Experimenta) Non quidem valde rara, et difficilia, sed, obvia <pr> \x/xxix praecipue, quae sane longe utiliora \^/ \^ ab initio ^/ \^/ sunt. Pag. 37 \^/ \^ quin etiam,61 etc. ^/ \^/ huius Methodi. Ita certe Salvator noster (absit indignatio comparationis) per satorem, quaestorem, etc. mysteria regni caelorum exposuit.62

Ante octo annos) 33 aetatis, 1629. Nam liber hic editus est, 1637. […]

[8v]

i [3r] Analysis.

ii [3v] x Ad litterarum studia) In quibus scientiam quaerebat, non ut multi in literis literas tantum spectant, ut hodie praecipue litteratores.

Animum adieci) Et quidem tantum causa, et scientiae desiderio, non ad dignitatis alicuius vocationem, ut vulgo iuxta versiculum: Dat Galenus opes, dat Iustinianus honores.

iii # Plane illud coepi cogitare) Nempe author noster videbat hoc: quantum est, quod nescimus. Et iudicabat, philosophiam, quam didicerat, merum non <est> ens, et chimaeram esse, nec veram philosophiam in rerum natura dari. Id iam antea Phytagoras sapientissimus perspexit, qui ideo se philosophum, non sophum vocari passus est. Ciceronis Tusculanae quaestiones.

iv [4r] x Co\n/ferre praefationem Principiorum ubi dicit author, philosophiam, quam antehac habuimus, his quatuor mediis constare: 1. notionibus vulgaribus, luce clarioribus; 2. experientia sensuum; 3. quod conversatione cum hominibus didicimus; 4. lectione librorum; 5. a quibusdam viris magnis quintus ad sapientiam gradus, additus investigatio per causas, et hi philosophi speciatim vocati sunt, sed nulli hactenus hoc ultimum propositum feliciter successit.

Peregrinationibus) More Pythagorae et Democriti.

v # {…} res, aetas, usus, semper aliquid apportant novi.

vi x Vulgo, quid sit philosophia, (quod stupendum est) ignoratur, et doctissimi viri in eo errant, chymici praecipue, et medici. Chymici intollerabiliter, qui se superbo titulo eximie solos philosophos vocari volunt: hinc lapis, et oleum philosophorum. Medici, rarum {…} ostendendo in botanica, anatomia.

vii # Aediles) Hi in applicatione similitudines sunt, principes, magistratus, curatores academiae, etc.

Adversabantur) Nam furtum apud eos laudabatur, sed qui callide furari nesciebat, puniebatur.

viii Infantes) Nimirum infantia, quasi barbaries est, quatenus barbarum esse, aliud nihil est, quam sensibus et affectus sequi loco rationibus. Atque ita a natura barbari sumus: nam ruditas ingenii, qua pueri, et barbari de re[5r]bus iudicium formant ab externa specie, barbaries quaedam est. Unde philosophis antiquis triplex fuit humanae vitae status: barbarus, cum solos affectus sequamur; civilis, cum rationem cum affectibus iungamus, ut communiter fit; heroicus, ratione utimur in cognitione a communi sensu remota.

ixUnde Verulamius, nostri authoris praecursor, in Novo Organo sub alibi inquit, quod, ut {…} Christi, non possumus intrare in regnum caelorum, nisi sub forma infantis, ita non datur introitus in regnum veritatis, et scientiae, nisi fiamus, ut infantes, id est, omnia praeiudicia deponamus.

x # Imitari) Non loquitur author de ea imitatione quam nos facimus tractando scripta eius, et secundum ea vestigia eius sequendo. Epistola ad Dinet, pag. 150.

Philosophorum) Hinc absurda illa Aristotelicorum de caelis chrystallinis. Iudaeorum de Leviathan, aliorum de columnis, quibus Terram suffultam putabant, item Kepleri [5v] qui Terram magnum animal esse dicebat, ex cuius respiratione aestus maris fiebat.

xi x Sed ipse similis medicis est, qui aliis diaetae formam praescribunt quem ipsi non sequuntur. Nam tota eius philosophia unus contra hanc observationem error est. Burgerdicius in Logica cap. de ordine.

xii # De quibus medici et physici agunt. Ita in physica, contra quod vulgo, luce meridiana clarius, nihil luce est obscurius.

xiii Hae quatuor regulae his 4 vocibus comprehendi possunt, clare, distincte, ordine, et sufficienter.

xiv # Vide Verulamii Organi aphorismum 31.

xv [6r] # Difficillimarum) Unde mathematici pro <{…}>magis a plerisque sunt habiti, et adhuc in {…} habentur ab Americanis, et ipsis Sinensibus, apud quos magnam Iesuitae pararunt, ex eo solum, quod eclipses praedicere scirent.

Ansam mihi dederant) Cuius generosae audaciae encomium {…}, in epitaphio, e Suecia cum corpore authoris translato in Galliam, ubi ei insigne publicis monumentum est erectum mausolei nomine dignissimum. Sic Summi {…} Alexandro animi fuit, cum 2 millibus peditum, 4000, et 500 equitum, aggredi Persarum 600 millia, Iustinus 11, 6, vincere tam opibus {…}, et iam debellatum {…} levia fuere.

xvi # Se mutuo sequi) Quod et felicissime successit, ut iam clarissima sint, quae olim explicare pro miraculo foret, et quae solos deos scire Ptolomaeus exclamabat. Ut de situ, figura, situ, [sic] ordine, luce caeli, fixarum, Solis et Lunae, etc. de aestu, maris, magnete, etc.

xvii {#} Tenebras) In rebus percipiendis, et iudicandis.

Principiis) Principium definitur ab Aristotele ex quo aliquid esset, aut cognoscitur, ita aliud cognoscendi, aliud essendi est. Cognoscendi principia mathematicae sunt definitiones, et axiomata: haec communiter nota sunt. Vel facile cognoscuntur: ut totum est maius sua parte. In philosophia non item, sed vel ignorantur ea, vel negantur. Meditationum pag. 88.

xviii [6v] # In caeteris) Quotidianis nempe vitae actionibus, et opinionibus ea spectantibus, in quibus ea obligatio non est, quae in civilibus, et religiosis actionibus invenimus.

xix Vel apparens tantum virtutis. Vide epistolam dedicatoriam Principiorum. Hinc Aristoteles non prorsus male virtutem in mediocritate con<s>stituit.

xx # Constantia autem virtutis complimentum est. Hinc iustitia definitur constans, et perpetua voluntas ius suum, cuique tribuendi.

xxi # Obiectatur: atqui medicus melancholicus pro remedio statuit, ut se relaxet plurimum, et recreet. Ergo iucundum obligatorium est. Respondetur: melancholicus iste non obligatur iucundo, quoad iucundum, sed quoad utile. Et vel omnis obligatio ad honestatem reduci possit, [7r] cum Cicerone dicamus: nihil utile est, quod pariter honestum non sit. \#/ \# honestum vero duplex est: decorum externum, et conscientia interna probitatis./

Infirmiores animae) Quae {…}, vide Passionum art. 48, et tales plerumque fiat, {…}, et alii, qui auctoritatem quae theologi vocant, caro, et spiritus.

xxii # Hinc multa, et physica, et ethica explicari possunt. E. g. cur barbari, etc., bestiae, {…}, robustius, et salubrius vivant nobis, iuxta hoc verbis: Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix; quatuor at peragit cornicis tempora cervus. Cervinam aetatem corvus ter praeterit ater, corvinos annos novies agit Indica phaenix. Nempe quia appetitum solum aliquando sequimur, aliquam {…} rationem et adiungimus, quae multum discrepant. Bestiae non item. Hinc et medice vivere, pessime vivere est.

xxiii {#} Quia vincere ea, et consequi non possumus.

xxiv Atque ut intelligamus summam philosophiae Stoicae, quae erat, ἀνέχoυ καί απέχoυ, id est, sustine, et abstine. Vel, quae supra nos, nihil ad nos.

xxv [7v] # Extra nos) Hoc est, supra facultatem nostram, et extra animum posita, quem solum in potestate habemus, ut ingenium, memoria, robur, fortitudo, sanitas, morbus, et talia, quanquam in nobis sint, phrasi Stoica, quam author hic sequitur, dicuntur esse extra nos. Ita Epictetus: ἐφ’ ἡμῖν, et οὐκ ἐφ’ ἡμῖν, hoc est, in nobis, et extra nos.

xxvi # Quam necessitatem deprehendimus, in omni eo, quod, vel in nobis, vel extra nos, in potestate nostra non est, atque ideo nostri respectu, quia alias habet, necessarium. Huc spectat, quod ex hac consideratione tanta constantia et patientia fuerit, imperatorum Romanorum, et aliorum, item martyrum. Ad hanc Stoicorum philosophiam proprius accedebant Cyinici, sed illis inhumaniores.

xxvii ^ Rebus fidei) Quas non oportet revocare ad examen rationis: fide enim credimus, quatenus fides est. Intellectus scientiam parit, quam in philosophia quaerimus. Septimarum Responsionum § T: an sine, etc.

xxviii [8r] # Scepticos) Vel Academicos, qui sic dubitabant, ut nihil scire posse pro certo affirmaret, opposita utriusque secta Dogmaticorum fuit, qui veritatem posse inveniri, et ex parte iam inventam esse contendebant, et ex horum numero cum authore huius praefationis Principiorum § ultimo: non me latet, etc.

xxix x et manifesta.

1De Raey refers, in the main text of the commentary, to the 1664 apparition of a comet: namely the comet C/1664 W1, observed from November 1664 to February 1665. Moreover, in an addition De Raey mentions the annexation of the Franche-Comté to France (BPL 907, 56r). The region was captured by France from Spain in February 1668 during the War of Devolution, returned to Spain with the Treaty of Aix-la-Chapelle (signed on 2 May 1668), captured again by France in 1674 and eventually annexed to France with the Treaty of Nijmegen (1678). Therefore, these dictations were prepared and dictated by De Raey not earlier than 1664, while the insertion of additions continued until or took place in 1668. At the end of 1668 he moved to Amsterdam. See also note 23.

2Annotation by a librarian. See Samuel and Johannes Luchtmans, Bibliotheca Musschenbroekiana, Leiden, Luchtmans, 1826, 183.

3Editions in 12o of Bacon’s Novum Organum were printed at Leiden in 1645 (Adriaen Wijngaerden and Franciscus Moyaerd) and 1650 (Adriaen Wijngaerden), and at Amsterdam in 1660 (Johannes Ravenstein). This is a bibliography containing some of the works mentioned in the manuscript.

4Johannes Hevelius, Selenographia sive Lunae descriptio, Gdańsk, Andreas Hünefeld, 1647.

5This could be William Harvey’s Exercitationes de generatione animalium (1651). However, no in folio editions of this work appeared during seventeenth century. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

6Francis Godwin, Het rechte eerste [-tweede] deel vande Man inde Maen ofte Een verhael van een reyse derwaerts, Amsterdam, Jacob Benjamin, 1651. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

7I.e. one of the two editions of Dirck Rembrandtsz. van Nierop’s Nederduytsche astronomia (Harlingen, Jan Hessels, 1653; Amsterdam, Gerrit van Goedesbergh, 1658). The work is not overtly mentioned in the manuscript.

8None of the editions of William Gilbert’s De magnete appeared in the years 1600, 1628, 1629 and 1633 are in 8o.

9Namely Pierre Gassendi’s Institutio astronomica, with editions in 1647, 1653, 1656, 1658, 1675, 1680, 1682–1683. The only in folio edition is the one appeared as the fourth volume of his Opera omnia (Lyon, Christopher Fourmy, 1658). The work is not overtly mentioned in the manuscript.

10Namely Willem Janszoon Blaeu’s Tweevovdigh onderwiis van de hemelsche en aerdsche globen, translated as Institutio astronomica, de usu globorum et sphaerarum coelestium ac terrestrium, appeared in Dutch, Latin and French in 1634, 1638, 1640, 1642, 1647, 1652, 1655, 1663, 1665, 1668, 1669, 1690, 1692. All the Latin editions (1634, 1640, 1642, 1652, 1655, 1663, 1665, 1668, 1669, 1690, 1692) are in 8o, while the Dutch and French editions are in 4o. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

11No edition in 8o of Santorio Santorio’s De statica medicina could be retrieved. The editions of 1614, 1618, 1624, 1634, 1642, 1657, 1664, 1670, 1676, 1690 are all in 12o. It appeared in Santorio’s Opera omnia (1660) in 4o. The editions of 1642, 1657 and 1664 were published in the Netherlands (Leiden and The Hague).

12Namely Juan Huarte de San Juan’s Scrutinium ingeniorum pro iis, qui excellere cupiunt, appeared in 1622, 1637, 1654 and 1663, all in 8o. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

13Both the editions of De Raey’s Clavis philosophiae naturalis (1654, 1677), as well as his Disputationes physicae ad Problemata Aristotelis (1651–1652, on which is Clavis is based) are in 4o. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

14Henricus Regius’s Physiologia (1641–1643), Fundamenta physices (1646) and Philosophia naturalis (1654, 1661) are all in 4o. The work is not overtly mentioned in the manuscript, but a distich by Regius is quoted at 37v.

15Johannes Clauberg, Physica, quibus rerum corporearum vis et natura, mentis ad corpus relatae proprietates, denique corporis ac mentis arcta et admirabilis in homine coniunctio explicantur, Amsterdam, Danielem Elzevir, 1664. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

16Johannes Clauberg, Defensio cartesiana, adversus Iacobum Revium […] et Cyriacum Lentulum […]: pars prior exoterica, in qua Renati Cartesii Dissertatio de methodo vindicatur, simul illustria Cartesianae logicae et philosophiae specimina exhibentur, Amsterdam, Louis Elzevir, 1652. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

17Most probably Johannes Clauberg’s Paraphrasis in Renati Descartes Meditationes de prima philosophia, Duisburg, Adriaen Wijngaerden, 1658, which however is in 4o. A Dutch translation appeared in 1683 (as Nadere uitbreiding wegens Renati Cartesii Bedenkingen van d’eerste wijsbegeerte, Amstedam, Jan ten Hoorn), with a format difficult to be ascertained on the basis of bibliographical data (probably in 16o). Another edition appeared in Clauberg’s Opera omnia philosophica (Amsterdam, Pieter and Joan Blaeu, 1691), in 4o, which also contains Clauberg’s Notae breves in Cartesii Principia philosophiae. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

18Clauberg’s Logica vetus et nova had editions in 1654, 1658, 1683, 1685, 1691, and 1692. Only the editions of 1654, 1658 (Amsterdam) and 1692 (Franeker) are in 12o. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

19Clauberg’s De cognitione Dei et nostri exercitationes centum had editions in 1656, 1685, and 1691. The first two editions (Duisburg, Franeker) are in 8o. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

20 Johann Schuler, Examinis philosophiae Renati Des-cartes specimen, sive brevis et perspicua Principiorum philosophiae Cartesianae refutatio, Amsterdam, Pierre Le Grand, 1666. Another edition (in 8o) appeared in 1685. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

21In 24o editions of Epictetus’s Enchiridion appeared in 1634 (Leiden), 1647 (Rouen), 1653 (Genua), 1654 (Rotterdam), 1660 (Cologne), and 1666 (Rinteln).

22This seems to be a general reference to astronomic maps, such as Willem Janszoon Blaeu’s Globus terrestris et coelestis, printed at Amsterdam around 1630. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

23De Raey’s disputations De forma substantiali et anima hominis (1665–1667) and De vero et falso (1667–1668) are mentioned in the dictations.

24Appeared in 1656; a second, enlarged edition appeared in 1660. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

25Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, Copenhagen, Matthias Godicchen, 1668. The work is not overtly mentioned in the manuscript.

26Namely Robert Boyle’s Experimenta et considerationes de coloribus, with editions in 1665, 1667, 1671, 1676–1677, and 1680. The editions of 1667 and 1671 appeared in the Netherlands (Amsterdam, Rotterdam). The work is not overtly mentioned in the manuscript.

27Diogenes Laertius, Vitae philosophorum, book 1, In vita Thaletis, paragraph 8.

28Ovid, Metamorphoseon libri, book 15, verses 63–64. Read “visibus.”

29The text abruptly ends here.

30Addition by a librarian.

31Addition by a librarian.

32In principle, the Latin edition of reference of Descartes’s Discours de la méthode and Essais (or Specimina philosophiae, seu Dissertatio de methodo recte regendae rationis, et veritatis in scientiis investigandae, Dioptrice et Meteora) could be one appeared from 1656 onwards, as those of 1656 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir) and 1664 (Amsterdam, Daniel Elzevir). Other editions appeared from 1672 onwards. All the references to the page numbers of the Discours present in the manuscript are consistent with such editions, but not with the one of 1644 and the two of 1650 (Amsterdam, Louis Elzevir). However, De Raey was using the edition of 1656, as I discuss in note 52. Notably, the edition of 1656 was edited by De Raey himself.

33The edition of reference of Descartes’s Appendix, continens Obiectiones Quintas et Septimas in […] Meditationes de prima philosophia, cum […] Responsionibus. Et duabus epistolis, una ad Patrem Dinet […] altera ad […] Gisbertum Voetium could be one of the following: 1649, 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1663 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir). Other editions appeared from 1670 onwards. The edition of 1657 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) has a different pagination, not matching the references given in these dictations. In all these editions the page numbering re-starts with the Epistola ad Voetium. The references to the Epistola ad Voetium are compatible with those to the mentioned editions of the Appendix.

34The reference is rather to Plinius, Naturalis historia, book 35, paragraphs 79–96.

35Hans Walther, Proverbia sententiaeque latinitatis medii aevi, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht, 1963–1969, proverb 4983.

36Cicero, Tusculanae disputationes, book 5, paragraphs 8–10.

37Qui peuvent offusquer notre lumière naturelle,” AT VI, 10.

38Après que j’eus employé quelques années à étudier ainsi dans le livre du monde,” AT VI, 12.

39“[…] d’étudier aussi en moi-même,” AT VI, 10.

40Namely the Thirty Years War, in which Sweden entered in 1630 – while the Discours refers to the year 1619, when Ferdinand II was crowned at Frankfurt (27 August).

41Francis Bacon, Novum Organum, book 1, aphorism 68.

42Cf. Job 9, 6; Psalm 75, 4; Johannes Kepler, Harmonices mundi, book 4, chapter 7.

43The edition of reference of Descartes’s Principia philosophiae could be one of the following: 1656 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir) or 1664. Other editions appeared from 1672 onwards. The edition of 1650 (Amsterdam, Louis Elzevir) has a pagination not matching the reference. The edition of 1644, of course, does not contain such a preface, namely Descartes’s Lettre de l’Autheur à celui qui a traduit le Livre, laquelle, ajoute-t-il, peut icy servir de preface.

44Burgersdijk 1626, 138–139.

45Aristotle, Physica, book 1, chapter 1; Metaphysica, book 4, chapter 11; Topica, book 6, chapter 4.

46Francis Bacon, Novum Organum, book 2, aphorism 31.

47The reference is to the epitaph on Descartes’s monument in Sweden (reported in Daniel Lipstorp, Specimina philosophiae Cartesianae, quibus accedit eiusdem authoris Copernicus redivivus, Leiden, Elsevier, 1653, 89–90). Marcus Iunianius Iustinus, Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi, book 11, chapter 6.

48Certainly “et quemadmodum fieri solet,” AT VI, 556.

49The edition of reference of Descartes’s Meditationes could be one of the following: 1650, 1654 (Amsterdam, Louis Elzevir), 1663 (Amsterdam, Louis and Daniel Elzevir). Other editions appeared from 1670 onwards. The editions of 1641 (Paris, Michael Soli), 1642 (Amsterdam, Louis Elzevir) 1644 (Amsterdam, Johannes Blaev) and 1658 (Amsterdam, Johannes Janssonius Jr.) have different paginations and contents

50Aristotle, Metaphysica, book 5, chapter 1.

51Aristotle, Physica, book 1, chapter 2, 185a 11–12.

52This allows to identify the edition of the Specimina used by De Raey as the one of 1656. Indeed, “aiebant” is reported in this edition, as well as in the second one appeared in 1650 (respectively at page 15 and 20). However, the page numbers given in the manuscript match those of the 1656 edition only. The editions of 1644, 1650 (viz. the first one), 1664, 1672, 1677, 1685 and 1692 all report “agebant” (translating “prattiquoient”), all at page 15.

53Aristotle, Ethica Nichomachea, book 2, chapter 6.

54Digestum, 1.1.10.1.

55Cicero, De officiis, book 3, paragraph 85.

56Fragment of Hesiod in Plutarch, Moralia, 415c–d, in the translation given by Erasmus, Adagia, chilias 1, centuria 6, proverb 63.

57Aulus Gellius, Noctes Atticae, book 17, chapter 19; Xenophon, Memorabilia, book 1; Lactantius, Divinae institutiones, book 3, chapter 19.

58Epictetus, Enchiridion, paragraph 1.

59The reference should be rather to Cicero, Tusculanae disputationes, book 5, paragraph 9.

60Saying by Joost van den Vondel (1587–1679), placed on the gate of the municipal theatre (Schouwburg van Van Campen) built in 1637 at Amsterdam on the Keizersgracht. The text is still visible.

61Read: page 39, in the editions of reference of Descartes’s Specimina listed in note 32. The passage (i.e. “quin etiam de experientiis observabam, eas tanto magis necessarias, quanto quis maiorem notitiam est adeptus”) is not present at page 37 of any other Latin edition. However, at page 37 of the 1650 editions, and at page 27 of the subsequent editions (namely those of reference), it is given the following passage (of course not the object of the present commentary): “quin etiam ut aliquas his omnibus umbras iniicerem […].”

62Viz. the parables of the sower (Matthew 13, 1–23; Mark 4, 1–20; Luke 8, 4–15) and of the hidden treasure (Matthew 13, 44).