precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte II: priores et eorum gesta, ff. 69r-90v (1435-1587)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

 

|f. 69r| Hic inferius describentur nomina priorum qui erunt pro tempore in hoc conventu, et eorum gesta.

<P>r i m u s prior huius Sancti Marci conventus fuit quidam venerabilis pater tunc etate prevectus, nomine frater Cyprianus de Florentia, oriundus de castro Regiuolo agri casentinatis. Hic etsi litteratus minus eruditus, naturali tamen prudentia preditus, sagax in agibilibus, circumspectus primoque sollicitus fuit. Hic - ut in priore parte digestum est - anno Domini Mccccxxxvto in priorem fesulanum electus est et confirmatus, intra urbem locum fratribus procuravit ecclesiam p(rimu)m Sancti Georgii, atque inde ad paucos eius anni menses, hunc Sancti Marci conventum (indulgente Eugenio quarto pontifice maximo, qui tunc temporis in urbe Florentia moram trahebat), a quibusdam monachis a venerabili quodam viro, Sylvestro nomine, in Monte Phano, sylvestrinis cognominatis, maxima cum difficultate, ope Laurentii et mag(nifi)ci Cosmę Medices germanorum tandem receptum, quattuor annis provide et laudabiliter, una cum conventu fesulano, gubernavit.

Eius  tempore medium dormitorium aedificatum et nonnulla utilia parata sunt.

S e c u n d u s prior post hunc insequutus est sanctę memorię vir frater Antonius - cognomine Antoninus - ser Nicolai Pierozius Florentinus, reverendissimus postmodum huius urbis antistes, nunc in coelis beatus Antoninus. Cuius prioratus initium sumpsit anno Domini Mccccxxxixno et duravit quam faustissime ad xliiijm. Erat sanctus ille vir, quando in priorem huius et fesulani simul conventus habitus est, vicarius generalis conventuum citra Apenninum reformatorum.

Qui receptus fuerat in ordine a beatę memorię reverendissimo D.D. Iohanne Dominico ordinis nostri [nostro cod.], tunc priore fesulani conventus, qui postea electus fuit archiepiscopus ragusinus, demum sanctę Romanę ecclesię cardinalis, in conventu fesulano virgo puerulus. Qui vere bonus bonę arboris fructus productus est. Ceterum, quia plura vitae illius gesta, tam in saeculo et hac sacra religione quam in pontificio statu, lucrolentissimo et fidelissimo stilo digesta sunt reverendi cuiusdam domini Francisci de Castillione, canonici florentini et sancti viri familiaris, idcirco immensum laudabilis eius vitę, doctrinę et miraculorum pelagus, hoc arctissimo vase frustra comprehendere haud tentabimus, presertim cum splendidissima eius lux, ne dicam e candelabro, sed veluti e firmamento tot(??) iam orbi resplendeat, ut nemo sit qui tantum presulem ut beatum et Deo suo fruentem non adoret; nemo qui ut doctissimum suis eum libris - quos plurimos a se aeditos dereliquit - ut pythium oraculum non passim consulat, consultum postmodum admiretur. Sed faelicem conventum hunc, qui tanto viro a fundamentis erigi, erectus meruit gubernari, quique tot in rerum turbinibus quibus ad ruinam per haec tempora(?) fluctuavit, ipso intercedente(?) incolumis |69v| asservatur, cuius virgineo corpore ecclesia haec nostra ditata est. Qui utique ex adiectione beatitudinis, nullatenus charitate quam ad hunc conventum copiosissimam gerebat, imminutus credendus est, quinimmo patronus effectus potentior et intercessor apud Deum altissimum, pietatis patenti sinu illum complexus, fovet ac reficit.

 Quo nam  - obsecro - autore post Deum, hoc in coenobio per septuaginta et quattuor annos, pro humanę debilitatis modulo, sacrae relligionis [sic] observatio iam perdurat illesa; et in tot rerum decurrentium motionibus iugiter inconcussa perdurat, ut si presentem vivendi consuetudinem intus et in cute ad priorem velis conferre, vel eamdem vel parum invenias minoratam. Is is pastor noster et prior! Sicuti Cosmam Medicem virum magnificum sue opinionis, sueve procul fragrantie odore, ad hunc conventum magnifice erigendum attrhaxit, ita nunc suis apud Deum praecibus agit, ut temporalibus non destituatur auxiliis et spiritualibus proficiat incrementis. Pro quibus, pater piissime, quas possumus tibi grates referimus, oramusque ne nostris culpis umquam infensus solitum praecum tuarum pro nobis patrocinium subtrahas [subtrhaas cod.] apud Deum.

Huius igitur sancti viri intuitu, Cosmas et Laurentius Iohannis, germani Medices, ad erectionem huius conventus excitati sunt. Cuius tempore aedificia eius cuncta fere - preter librariam - perfecta sunt. Legata nonnulla bona, paramenta brochatelli a Medicis habita, et calix unus parvus argenteus a Iohanne Nettrilo [Nettulo?] oblatus, et bona spiritualia temporaliaque peracta.


beatus Antoninus: con richiamo al margine destro, altra mano cinquecentesca, non di molto posteriore, aggiunge: «Nam et cathalogo sanctorum postmodum ascriptus est ab Adriano 6 pontifice, die ultima maii, in festo Sanctissime Trinitatis anno Domini 1523. Cuius festum agitur die 2 maii, quo die celos penetravit».

infensus = ostile.

R. Creytens, AFP 27 (1957) 287-93 = ed. di ff. 69r-71v. AA. VV., Antonino Pierozzi OP (1389-1459). La figura e l'opera di un santo arcivescovo nell'Europa del Quattrocento. Atti del Convegno internazionale internazionale di studi storici (Firenze, 25-28 novembre 2009), «Memorie domenicane» 43 (2012) pp. 693.


T e r t i u s prior suffectus est frater Iulianus Lapaccinus Florentinus. Cuius prioratus initium fuit hac prima vice anno Domini Mccccxliiijto, et gubernavit provide et honeste anno uno cum dimidio alterius. Cuius tempore separati sunt conventus hic et fesulanus ab invicem, ne in posterum uno priore gubernarentur; cui divisioni annuit reverendus pater frater Antoninus prefatus, qui tunc citra Apenninum erat vicarius generalis.

Bibliotheca item quoad structuras perfecta et in ea libri primo impositi; et alia ad ornatum ecclesię et utilitatem conventus laudabiliter gesta.

Q u a r t u s prior illi successit frater Nicolaus Iohannis Florentinus, de Carmignano, natus annorum xxxv. Vir suae religionis zelator, fervens spiritu, acutus ingenio; liberalibus artibus et theologica facultate apprime eruditus, ut iam inter doctos annumeraretur. Qui dum bachalarius in gymnasio bononiensi existeret, assumptus fuit in priorem huius conventus anno Domini Mccccxlvto, cui anno uno cum dimidio alterius acceptissimus et utillimus prefuit. Cuius tempore, rehabiti calices duo argentei cum argenteo quoque thurribulo, quae omnia monachi sylvestrini, huius conventus prius coloni, cuidam abbati pignus reliquerant; sua tamen ipsius industria ita habiti ut nil pro eis conventus is restitueret.

Item sacrosanctum Domini corpus ex eo loco, ubi corpus nunc domini Antonini sub deposito requiescit, apportatum retro altare maius, ubi et nunc asservatur; quod nullus antea ausus fuerat attentare propter secularium |70r| antiquam eius loci devotionem. Libraria quoque adaucta fuit in libris, et alia plura probe acta fuerunt.

Q u i n t u s huic prior successit venerabilis quidam externus, nomine frater Baptista de Reate, natus annorum fere xlv. Optimus praedicator et probus religiosus, in priorem ascitus anno Domini Mccccxlvjto, prefuitque duos fere per annos. Tempore cuius, libri aliquot in bibliothecam impositi, a Bartholomeo de Martinis calix totus argenteus, et paramenta albi domaschini oblata; et idemtidem paramenta Antonii Branchae de Perusio, et alia ingenue acta.

S e x t u s huius conventus prior, secunda iam vice, prefatus frater Iulianus Lapaccinus Florentinus, anno Domini 1448 suffectus, continuo quinquennio [quienquennio cod.] prefuit. Cuius tempore urbs Florentia peste et terremotu iactata est. Ex peste fratres aliquot huius conventus intus et extra periere; ex terremotu conventus, presertim bibliotheca, discidia pertulere. Eius quoque tempore libri chori perfecti, et conventus in Lombardię societatem et regimen redactus est. Sacrarium candelabris tum aeneis tum ligneis desuper auratis, et calice maiori pede cereo, cupa argentea argenteaque navicula, dono Iohannis Medices, magni Cosmę filii, auctum.

S e p t i m u s prior eligitur homo quidam grandevus, sanctitatis relligionisque specimen, venerabilis pater frater Antonius de Sancto Germano, alias de Vercellis, anno Domini Mccccliiijto, prefuitque anno uno et mensibus tribus. In cuius absentia, suppriore huius conventus existente fratre Angelo de Neritonio, compositum est inter fratres nostros et fesulanos de omnibus quae in litem venerant ex bonis nuper in communi ab unoquoque conventu impermixte administratis, acquisitis pariter et consumptis, adiudicante magistro Martiale - totius ordinis reverendissimo generali -, ac in posterum utrique conventui, super huiusmodi perpetuum silentium imponente, prout in prima huius voluminis parte latius comprehenditur. Huius prioris tempore, volumina aliquot bibliothece apposita sunt.


■  Septimus/Octavus invertiti nella trascrizione originale, con nota marginale di correzione.


O c t a v u s prior ascitus est frater Martinus Clarus de Brixia, optimus iureconsultus. Iniit prioratum anno domini Mcccclvto mense iulio, prefuitque ad annum Domini Mcccclvjtum mense septemb(ri). Cuius tempore, ex dono magnifici Cosmae plura librorum volumina bibliothecam remissa; societasque textorum e latere claustrali abire iussa, e regione ecclesię nostre sibi habitationem erexit, in portionem agri quam Cosmas illis, ut a nobis irent, coemerat.

N o n u s prior sufficitur vir sanctitate ac doctrina conspicuus, frater Sanctes Iohannes Schiattesius Florentinus. Qui hac prima vice prioratum iniit anno Domini Mcccclvjto [Mcccclxvjto cod.], septemb(ri) mense, prefuitque tum fratribus tum saecularibus acceptissimus, ad xxijam diem aprilis anni Domini Mcccclviijvi, absolutus in capitolari congregatione tunc Bergami habita.

Is dexter oculus extitit reverendissimi domini Antonini archiepiscopi florentini, et merito integerrime vitę et excellenti scientiarum peritia, qua in liberalibus et theologia. Potissimum vero iuris utriusque consilio preditus erat, ita ut ad eum consulendum optimi etiam iureconsulti |70v|, ex omnibus relligionibus confessores et cives magnates atque ex omni genere, velut ad aliquod numen catervatim confluerent. Numquam aut in verbis aut in opere ociosus. Assiduus orationi, meditationi lectionique, dum sibi a consiliis dandis aut confessionibus audiendis aut certe a cura rei familiaris conventus vacaret. Et si aliquo foret eundum, inter eundum de divinis aut certe de utilioribus disserebat.

Eius tempore restauratę scissure omnes in bibliotheca, et plurimis conventus habitationibus, terremotu obortę. Bibliotheca libris aucta. Sacrarium calice uno et 24 <au>rei serici seu brochati magni valoris donatum etc.; aliquot saeculares ad religionis habitum admissi.

D e c i m u s prior illi successit frater Iacobus de Aragonia. Qui regimen iniit anno Domini Mcccclviijvo, nona die augusti, prefuitque ad vigesimam octavam marcii insequentis anni Mcccclviiijni. Cuius tempore admissi aliquot saeculares ad religionis habitum. Nil aliud memoria dignum actum.

U n d e c i m u s, vice [vicem? cod.] iam altera, votis omnium fratrum ascitus est in priorem supramemoratus frater Sanctes Schiattesius Florentinus, die xxvta aprilis Mcccclviiijni anni. Cuius tempore cellarium sub hospitio effossum, et greca bibliotheca latine adiuncta. Complures etiam habitum susceperunt.

D u o d e c i m u s  prior electus est frater Honofrius Andreę Honofrii Florentinus, annorum tunc natus xlv. Regimen iniit anno Domini Mcccclxmo, die quinta februarii, prefuitque probe admodum ad xxijam maii 1462. Extiterat antea, pater hic venerabilis, prior cortoniensis et fesulanus, unde per magistrum ordinis rev.mum Martialem in vicarium Romanę provincię ascitus fuerat. Cuius provincię provinciali amoto, per S.D. [= sanctissimum dominum] nostrum Pium ijm in regimen totius provincie, tam observantium quam conventualium, sibi adiunctum fuit.

Eius tempore vestiaria in primo claustro constructa; sacrario argentea crux maior que ad evangelium defertur et thurribulum cum navicula deargentata apposita, et alia utiliter gesta. Congregatio etiam capitularis habita.

T r e d e c i m u s [sic] prior extitit frater Antonius de Sycilia, qui regimen sumpsit anno Domini Mcccclxijdo ac prefuit ad nonam diem augusti Mcccclxiij. Cuius tempore aliquot habitum susceperunt.

Q u a t t u o r d e c i m u s, tertia iam vice, concorditer electus est prior bonus ille pastor frater Sanctes Schiattesius saepedictus. Qui dum Faventie prior Sancti Andreę ordinis nostri preesset, illo onere fuit levatus ut hoc subiiret, per reverendissimum ordinis magistrum Corradum Astensem, vigore commissionis sibi factę a fratribus omnibus conventus huius; qui omnes unanimiter ac legitime suas voces ac vota de novo priore eligendo in prefatum reverendissimum ordinis magistrum publice commiserunt. Qui eum absolvens a prioratu faventini conventus, summa fratrum laetitia huic illum prefecit xviijva septembris Mcccclxiij; atque pro more laudabiliter prefuit ad xvijam diem ianuarii Mcccclxx.

Sub extremo sui prioratus tempore, conventus hic ex illius permissione subtractus fuit a lombardis, una cum conventu fesulano. De qua divisione habes plura in prima huius chronicę parte, iccirco tot hic sufficiat dixisse.

|71r| Q u i n t u s d e c i m u s  prior suffectus fuit magister Hieronymus de Parlascha, cumanus, anno Domini Mcccclxx, prefuitque menses circiter sex. Hic cum vicarius generalis conventuum reformatorum utriusque Lombardię proxime extitisset, ubi ad finem eius officii pervenit, egit ut conventus Sancte Marię Angelorum de Ferraria et conventus Sancti Dominici de Mutina atque is et fesulanus a lombardis deficerent, quorum ipse remansit vicarius generalis. At cum bonus pater frater Sanctes Schiattesius viri animum non bene vivendi gratia discidium excitasse intellexisset, habita omnimoda super conventum hunc et eius priorem autoritate [sic], hunc se ad Urbis iter accinctum, in ipsa conventus porta, paucis adhibitis arbitris, prioratu absolvit.

S e x t u s d e c i m u s  prior illi successit venerabilis frater Andreas Antonii Bonizius de Terzolla, vir probe [probę cod.] religiosus. Qui plurimum laboravit pro hoc conventu predicando per villas et castra, ubi disseminans spiritualia, abunde temporalia bona metebat. Iniit regimen huius conventus anno Domini Mcccclxxjmo, prefuitque ad annum Domini Mcccclxxiiijtum. Quo tempore conventus is unicus sub cura prefati fratris Sanctis remansit; et circa finem officii huius (autore fratre Sancte) lombardis iterum reapponitur(?).

D e c i m (u s) s e p t i m u s  prior quarta iam vice, veluti evangelicę perfectionis vir, frater Sanctes Schiattesius, die <    > mensis augusti Mcccclxxiiij conventus huius regimen iniit, prefuitque ad suum ipsius faelicem obitum, qui xxvi die ianuarii Mcccclxxv insequutus est. Hic iugum Domini ab adulescentia sua portavit et sine macula pravi operis, et absque nota suspitionis malę, vixit in ordine annos circiter xltas. Hic fuit spiritualis filius discipulusque dilectus beatę memorię domini Antonini archiepiscopi florentini, cuius vitam et mores imitatus pro humanae debilitatis modulo adeo crevit in opinione sanctitatis atque doctrinę apud omnes, tam religiosos quam seculares in sua civitate, ut quasi alter Antoninus - potissimum in consiliis animarum et in casibus conscientię - putaretur. In eius obitu tota pene urbs flevit, dolens se tanto patre destitui, nec inveniens sibi similem, ut quottidie diversorum casuum difficultas - quos nunc nemo ut ille dissolvere novit - liquido manifestat.

Hic vir pius modestus mansuetus, ac totus re et nomine sanctus. Licet debilis corpore et infirmus, numquam erat otiosus; semper legebat vel orabat, consulebat, praedicabat, scribebat. In officiis prelature et in aliis piis operibus se exercebat. Erat sermo eius sale conditus. Nemo secum pergebat in itinere; nemo secum vel modico tempore loquebatur qui non fateretur se ab illo scripturarum vel boni quippiam didicisse. Omnes viri religiosi secularesque ad eum pro animarum suarum consiliis confluebant. Omnibus dabat consilia salutifera, neminem inconsultum - quantum fieri poterat - permittebat abire.

Hic ad religionem innumeram multitudinem attraxit, tam in hoc conventu - ubi quater prior fuit - quam in aliis locis. Nam pluries fuit alibi prior, et vicarius generalis provincię Thuscię. Et tanta digna memoria gessit in ordine, presertim in sua hac urbe, quanta nunc referre longissimum foret; nec est presentis intentionis, cum in hoc libro series temporum et gestorum huius conventus, non sanctorum vitę et gesta narrentur.

|71v| Nullo tamen modo silentio pretereundum est id quod - ipso priore existente - miraculosum accidit dignum memoria. Erat in hac urbe Florentia mulier quaedam cuius habitatio in ea platea erat que vulgo dicitur delle Pallottole. Huic filius erat, ludis, commessationibus, lenociniis et omni vitiorum genere dissolutus. Cui pia mater, plurimum timens ne quod vitę dispendium aliquando incurreret, post quottidianas monitiones, post plurimas lacrymas et preces ad Deum pro eius salute fusas, illud quoque curavit ut in aliqua parte vestimentorum filii, orationem ad divum archangelum Raphaelem papyro inscriptam, consutam occultaret; orans archangelum ipsum ut sicut nuper Thobię fidus itineris comes in reges Medorum eunti et redeunti extiterat, ita filii sui semitas dignaretur in bonum dirigere. Is ergo iuvenis quadam die ex adversante in ludo fortuna, velut amens effectus atque in desperatione lapsus, rediit domum, et arrepto laqueo gutturique iniiecto, sese in illo suspendit. Qui laqueus mox e trabi solutus est. Moxque vox fertur ad eum: "Curre cito, perge ad Sanctum Marcum, ut ibi a priore cureris". Adeo enim laqueus ipse gutturi eius inheserat ut caro circumquaque subintranti cessisset laqueo, ita ut nullo modo per seipsum solvere vel extrahere potuerit. Hunc ergo pallio cohoperiens et domum egressus ut ad Sanctum Marcum veniret, ubi ad plateam quae ante Dive Annuntiate aedem est pervenisset, velut templum ipsum Annuntiatę aditurus, recto itinere gradiebatur. Sed iterum vox ad eum "Hac iter ad Sanctum Marcum" inquit. Mox persensit se in viam flecti que ad Sanctum Marcum perducit. Veniens igitur in Sancti Marci ecclesiam, quesivit a fratre Thoma de Monte Marciano, converso - qui tunc erat sacrista minor, qui et haec mihi narravit - ubinam esset prior. Qui cum illum abesse diceret, et ille ut advocaretur instaret, advocatus illi tunc fuit venerabilis pater frater Baptista Antonii, supprior tunc conventus. Cui detracto pallio, quidnam pateretur, exposuit. Mox fratres apportantes illum in infirmariam, vix summa cum difficultate et diligentia laqueum detraxerunt. Quo detracto iacuit per quattuor fere dies. Atque inde mox mente et corpore incolumis, Dei et divi archangeli Raphaelis et sancti patris huius beneficio, assurrexit. In cuius rei memoriam pictus tunc fuit archangelus ille Raphael qui usque in presens cernitur in ecclesia Sancti Marci, prope capellam artis Portę divę Marię ???.


■ Erat sermo eius sale conditus: segue Numquam otiosus sic, parole da intendere soppresse(?) perché iterate a brevissima distanza?


XViijvus prior successit frater Alexander Philippi de Rinuccinis Florentinus, vir totius religionis speculum et exemplar, suae religionis semper diligentissimus observator. Hic genere clarus, moribus prestans, facie iucundus et rubeus, corpore nitidus et robustus, religionis et honestatis amator, iusticiae cultor, cord(e) humilis ac virtutibus pluribus adornatus, regimen assumpsit Mcccclxxvto, mense februario, prefuitque laudabiliter ad annum domini Mcccclxxvij. Cuius tempore oratorium Sanctę Marie de Saxo effectum est membrum huius conventus.

xixs prior ...

precedente successiva