precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|172r|

1535

318. Frater Pretrus Baldi de Tedaldis, civis florentinus, etatis annorum lx, sacerdos, literis latinis et sacris non mediocriter eruditus et predicator devotus. Cum per plures annos laborasset morbo melancolico, tandem dictis humoribus multiplicatis, addita febri intrinseca et somno letali, infra paucos dies mortem obiit, die 14 martii, circa ortum solis, que fuit dominica de Passione, anno 1534 more florentino, receptis prius omnibus ecclesię sacramentis.

319. Frater Serafinus Pauli de Bellandinis Florentinus, vir religiosus et predicator eximius. Qui in multis Italię civitatibus predicavit, videlicet Rome, Neapoli, Florentie, pluries Luce, Senis. Fuit etiam prior in pluribus conventibus, videlicet Senis, Viterbii ad Sanctam Mariam de Quercu, Pistorii, ad Sanctum Geminianum, ad Sanctam Mariam de Saxo et Fesulis. Vicarius etiam generalis Congregationis Thuscię. Demum tempore Clementis vij factus est procurator ordinis in curia romana et vicarius ordinis in Italia. Infirmatus Rome in vigilia Apostolorum doloribus colicis, superveniente quadam febricula, diem clausit extremum die 9a iulii 1535, anno etatis suę 58. Sepultus in templo Sanctę Marię super Minervam.

320. Frater Zenobius Ioannisbaptiste velettarii, clericus, etatis annorum xx circa. Incidit in thisim, de qua infirmitate infra paucos menses mortuus est die xv iulii 1535, receptis ecclesie sacramentis.


velettarius = velettaio, tessitore e venditore di veli e d'altre stoffe.

■ Congruenza tra sua etÓ all'atto di morte e quella alla vestizione  permettono d'identificarlo con fra Zenobius Ioannisbaptiste de Rembrottis (III.513).


321. Frater Leonardus Silvestri de Florentia, sacerdos, literis latinis et grecis sufficiente eruditus et iuris canonici non ignarus. Cum per multos annos morbo podagrę laborasset, tandem febri superveniente extrematus est in conventu pistoriensi die 18 augusti, receptis ecclesiasticis sacramentis, anno 1535, etatis vero suę anno quinquagesimo octavo. Cuius anima requiescat in pace.

322. Frater Zacharias ser Iohannis de Lunigiana obiit die vja octobris 1535. Hic fuit optimus lector et gratiosus predicator. Fuit prior Senis et Lucę. Predicavit in multis civitatibus Thuscię. Et demum Venetiis per quinque annos continuos legit et exposuit sacram scripturam, et verbum Dei magnifice predicavit; ubi tantam gratiam apud omnes est consecutus ut sibi conventum fabricarent qui dicebatur Sanctus Secundus. Is cum reverteretur ex urbe, in itinere infirmatus, infra paucos dies defunctus est in conventu pisauriensi, anno etatis 43.


 AFP 42 (1972) 156-57: convento San Secondo di Venezia.


323. Frater Benedictus Roggierii de Flandria, conversus, iuvenis valde devotus. Cum in ordine per quatuor annos laudabiliter conversatus esset, incidit in thisism; de qua infirmitate defunctus est, receptis ecclesię sacramentis. Obiit autem die 12 decembris 1535, hora 16, anno etatis sue 28.

324. Frater Nicolaus Bartholi aromatarii, obiit die xxma ianuarii 1535, receptis omnibus sacramentis. Hic vixit in ordine annos unum et quinquaginta et quinque menses. Fuit tenacis memorię et mediocriter litteratus. Erat annorum lxxiiijor.

325. Frater Nicolaus Arnivallius obiit die 28 ianuarii 1535 in civitate Venetiarum in conventu craciferariorum [=cruciferariorum?], crocichieri vulgariter, apud quos predicaverat precedenti adventu, predicaturus etiam apud eosdem futura quadragesima. Hic fuit vir optimę religionis et magni zeli, sufficientis scientię, predicator famosissimus, qui in pluribus civitatibus mirabili gratia et concursu et fructu predicavit. Nam Florentię, Romę, Ianuę ter, Panormi, Rausii, Venetiis et in aliis famosis civitatibus verbum Dei disseminaverat. Fuit etiam prior pluries, observantissimus et austerus, sibi ipsi primo. Agebat in ordine, cum obiit, annum trigesimum secundum, de quo habes supra 149 [= f. 99v], ubi appellatur de Castro Sancti Iohannis.

|172v|

1535

326. Frater Salvator de Faventia, sacerdos, senex agens annum 76m. Obiit prima martii 1535, brevissimo precedente languore, die Cinerum, receptis sacramentis. Hic multo tempore vixit apud nos laudabiliter; pluries vitam suam ponens pro fratribus et populo, eis sacramenta ministrans cum magna charitate, epidimia infirmis. Quod(?) et iterum cupiebat ut sic animam redderet Creatori. Mediocriter fuit literatus et predicator comunis. Erat filius conventus faventini.

327. Frater Bartolomeus, conversus, de Monte Marciano. Obiit Pistorii va novembris 1536, nocte sequenti, hora 4a, ubi erat sacrista.

328. Frater Nicolaus Scembergh, cardinalis Sancti Sixti, vulgariter appellatus cardinalis capuanus eo quod Capuę esset archiepiscopus. Obiit Romę xj septembris 1537, nocte precedente, de quo supra c(arta) 34 satis dicitur. Hic renuntiavit hospitali Innocentium de Florentia abbatiam collensem cum pensione conventui huic xxv duc(atorum) quotannis.

329. Frater Iohannes Baptista de Sancto Miniate, obiit Senis die 28a maii 1538. Qui quidem frater Iohannes Baptista a duabus tertianis et una continua vexatus, in mane secutus est viam universe carnis. Hic erat iuvenis 33 annorum, in phisicis et theologicis apprime eruditus, bonus predicator, pucher sciptor et eloquens; aspectu gratiosus et statura procerus, non tamen ultra modum.

330. Frater Christophorus Pancii Casentinas, conversus, obiit in hoc conventu anno Domini 1538, die 17 martii in solis occasu, febre ardentissima. Hic fuerat cecus, nihil omnino videns per annos xlj; calculoque laborans. Quę omnia cum magna patientia substinuit. Exenterato, duę petrę repertę sunt: altera ad instar ovi gallinacei, altera vero ut columbi. Erat autem plusquam septuagenarius. Ob(iit) miles, postmodum Christi servus, ac satis pro fratribus laborans, in coquina presertim et in horto, dum ei licuit.

331. Frater Petrus Antonii, conversus, qui dicebatur de Pelago. Cum esset Pistorii assignatus, invit Romam cum p(rio)re suo eunte ad capitulum provinciale, ubi et generale capitulum celebrabatur; quibus cum maximo labore ministravit. Unde in pleurim incidens, ibi obiit 5a iunii 1539, receptis devote sacramentis. Hic satis strenuus fuit in omnibus pertinentibus ad statum conversorum. Insuper et bonus aluptarius et barbitonsor.

332. Frater Raphael de Casentino, conversus, obiit Senis in conventu Sancti Spiritus die 29 februarii anno Domini more florentino 1539, sed more romano 1540, qui erat annus bissextilis.

|173r|

1540

333. Frater Valerius ser Ioannis de Dieciaiutis, venerabilis pater. Dum perseverasset in habitu regulari annis quadraginta tribus, correptus infirmitate gravi dissenterie - hoc est fluxus ventris - iacuit infirmus paulo minus tribus mensibus. Tandem receptis omnibus tribus ecclesie sacramentis, obiit 19 [20 sovrascritto] iulii 1540. Hic venerandus pater se utilem prebuit in predicationibus, in audiendis confessionibus et in prelaturis. Nam ter fuit prior in conventu Sancte Marie de Saxo, semel in Urbeveteri et Pisis et semel Pistorii. Vixit annos sexaginta quinque, minus fere duobus mensibus.

334. Frater Sebastianus Petri de Podio Bonitio, obiit die 8 novembris, nocte sequenti, in conventu Sancti Romani de Luca, anno Domini 1540. Nam ex catharro - supra modum abbundante - nocte suffocatus interiit. Vixit in religionis habitu et operibus religiosis annis duodecim. Literis quidem erat eruditus, sed corpore imbecillo non diu vixit; nam iuvenis et sacerdos annorum circiter triginta ex hoc seculo migravit ad Dominum. Cuius anima requiescat in pace.


 Altra mano, coeva, aggiunge nel marg. destro: Hic Sebastianus omnium pro sua ętate fuit eruditissimus literis latinis, gręcis, hebraicis; in phisicis, theolog(ia), matematices, medicina; in poeticis, rethoricis, musicis, nulli secundus; pulsator vero instrumentorum tum manu tum flatu egregius; et super omnia devotus, dilectus Deo et hominibus. Viva memoria in benedictione est.


335. Frater Bernardus Francisci Cappelli, obiit in Urbeveteri anno Domini 1541, die 6 augusti, in festo Transfiguratione Domini. Vixit in  ordine annis quinque, diebus 14. Et cum obiit, erat annorum 36, mensium novem ac dierum 18, totius vite sue.

336. Frater Ambrosius de Alesis de Florentia, sacerdos, obiit in conventu spoletano die 15 augusti, anno Domini 1541. Hic erat predicationibus et confessionum audientie deditus atque sollicitus.

337. Frater Valentinus Foresius de Florentia, sacerdos utilis in confessionibus audiendis et predicationibus in villis et oppidis. Existens in Burgo Sancti Laurentii, dum gubernaret monasterium monialium ordinis nostri, obiit subita infirmitate correptus die prima septembris 1541. Non potuit recipere sacramenta ecclesiastica quia subito preter spem obiit dum sederet ad requisita nature. Bonis utique moribus et exemplis refertus erat.


■ S. Orlandi, Il monastero domenicano di Borgo S. Lorenzo, Firenze 1956, 62-63, estratto da MD 73 (1956) 221-47; 74 (1957) 28-48.  AA. VV., Il monastero di Santa Caterina a Borgo San Lorenzo, Firenze (Ed. Polistampa) 1997.


338. Frater Benedictus Lašari de Lunigiana, sacerdos et lector grammati<c>e, obiit Pisis in conventu Sancte Chaterine Martiris die 11 septembris 1541. Fuit autem vir quietus et utilis religioni.

339. Frater Vincentius Bettinus de Florentia, cum esset prior in conventu urbevetensi, et in itinere constitutus pervenisset ad conventum spoletanum, ibi aggravatus infirmitate triplici quartana vexatus obiit die 29 septembris anno Domini 1541. Fuit vir prudens ad bonarum literarum.

340. Frater Alexander Mariotti de Florentia, obiit in conventu urbevetensi die 7 octobris 1541. Cuius anima requiescat in pace. Vixit in religione annos quatuor cum dimidio.

341. Frater Lucas de Ubertinis de Florentia, cum esset assignatus in conventu pisano, obiit in hoc conventu die 22 februarii, precedenti nocte, paulo post noctis dimidium anno Domini 1541 more florentino. Cuius anima requiescat in pace.

342. Frater Ioannes, conversus, de Lunigiana, coquinarius. Repentino morbo correptus, in spatio duorum dierum obiit die 4 maii 1542. Cuius anima requiescat in pace.

343. Frater Iohannes Baptista de Emporio, cum esset prior conventus Annuntiate de Sancto Geminiano, ibidem graviter infirmatus obiit die 8 augusti  anno Domini 1542. Erat autem verbi Dei predicator, bonis literis eruditus et religioni utilis. Cuius anima requiescat in pace.


Emporio = Empoli.


344. Frater Bernardus magistri Bandini de Bandinis, cum esset lector in conventu Sancte Marie ad Gradus Viterbii, ibidem infirmatus obiit die 7 octobris 1542. Erat etiam et predicator.

|173v|

345. Frater Lucas Ioannis de Guidettis Florentinus, obiit in conventu Sancte Marie de Saxo, receptis sacramentis ecclesie, die 20 augusti in festo Sancti Bernardi Abbatis, mane in ortu solis, anno 1543, cum vixisset in ordine annos 58 ac menses fere 5. Hic vir non potuit promoveri ad sacros ordines propter impedimenta brachiorum ex incisione facta per medicum chirurgicum in sua infantia. Fuit sacrista et ianitor conventus. Erat autem hic vir mitissimus, omnium purus, innocens, devotus, obediens, charitate plenus et gratus omnibus; et splendebat in eo gratia divina. Eo anno quo mortuus est, predixit priori conventus se cito moriturum, et in infirmitate constitutus cuidam ex fratribus predixit diem sui obitus futurum esse infra octavas Assumptionis beate Marie semper virginis, in festo Beati Bernardi Abbatis, quemadmodum rei probavit eventus. Reliquit in morte sua famam et odorem sue sanctitatis omnibus fratribus et secularibus qui eius mores cognoverant. Cuius animam credimus fuisse assumptam ad caelos ab angelis Dei, et pluribus sanctis associatam.


in festo Beati Bernardi Abbatis = 20 agosto.


346. Frater Dominicus Barsius de Florentia, conversus, obiit in conventu Sancti Marci Florentie, die 2 mensis septembris, in ortu solis dominice Dei, anno Domini 1543. Hic fuit vir devotus et rectus et honeste conversationis, diligenter exercens officium infirmarii et procuratoris conventus. Vixit in ordine annos 45 et mensem fere unum, et mortuus est devote receptis omnibus sacramentis.

347. Frater Thommas Laurentii de Strošis, obiit Rome in conventu Sancte Marie super Minervam, die 9 mensis decembris, anno Domini 1543.

348. Frater Andreas ser Mašetti, obiit in oratorio Sancte Marie Magdalene in Valle Munionis, die 28 ianuarii 1543 more florentino.

349. Frater Dominicus ser Antonii de Riparolis de Villole, cum esset prior narniensis, ibidem infirmatus obiit die <  .  .  > augusti 1544.

350. Frater Matthias de Sancto Cassiano, sacertos et cantor in conventu Sancti Marci, obiit die 7 octobris 1544, mane hora 10, receptis prius omnibus sacramentis. Requiescat in pace.

351. Frater Ioannes Chrisostomus de Carriara, indigena lucensis, obiit in conventu Sancti Miniatis die <  .  .  > octobris 1544. Fuit vir modestissimus atque devotus.

352. Frater Philippus Sacchettus obiit die 29 novembris 1544 in conventu urbevetano. Vir prudens et rectus. Cuius anima requiescat in pace, amen.

353. Frater Mattheus de Monte Topoli, qui extra ordinem habitabat in oppido Sancte Crucis. Ibidem mortuus est die 5 ianuarii 1544 more florentino.


de Monte Topoli = Montopoli, nella pieve San Giovanni a Mosciano, dioc. Lucca. Cf. Rationes decimarum Italiae, Tuscia.


→|174r|

precedente successiva