precedente successiva

Registrum litterarum
magistri Salvi Cassetta de Panormo, 1481-1483

■ AGOP IV.6 (1481-83): Provincia Romana ff. 60r-81v ■

    ë  

|77v|

Magister Marianus de Roma, vicarius provincie Romane, potest absolvere priores qui sibi visi fuerint inhabiles ad regimen propter negligentiam provincialis, ut accedere et alios canonice electos confirmare, non obstantibus constitutionibus, ordinationibus, declarationibus seu aliis quibuscunque in contrarium facientibus quovismodo; quibus cavetur quod pendente electione provincialias, nulla fiat mutatio in provincia, derogando ex nunc omnibus que in contrarium possent quomodolibet allegari. Datum in oppido Inspruc, vij septembris 1482.

Magister Marianus de Roma, sotius rev.mi magistri, habet litteras testimoniales quibus mandatur omnibus provincialibus ac prioribus conventuum ut ipsum recipiant sicut personam rev.mi magistri, et mandatur eis ut sic faciant quia mictitur Romam pro arduis causis. Datum supra.

Magister Marchus de Roma, prior conventus Sancte Marie super Minervam, habet ex commissione  rev.mi magistri ut possit confirmare provincialem electum. Datum supra.

Frater Henricus de Novo Castro, conventus aquensis [= Aachen] provincie Theutonie, fuit assignatus studens theologie in conventu Sancte Marie Novelle provincie etc., cum gratiis(?) etc., et mandatur presidenti et regenti ut ipsum recipiant. Datum Argentine [= Strasbourg], die xxiij novembris 1482.

Frater Iohannes de Colonia [= Köln], conventus eiusdem, pro provincia eiusdem fuit assignatus studens theologie pro eodem conventu Sancte Marie Novelle, et mandatur presidenti simul et regenti conventus ut ipsum recipiant. Datum ut supra.

Frater Henricus de Merica, conventus lovaniensis [= Louvain, Löven], fuit assignatus studens in theologia in conventu perusino, et mandatur presidenti simul et regenti conventus quatenus ob contemplacionem(?) rev.mi magistri ipsum recipiant. Datum Argentine, die v februarii 1483.

Frater idem He<n>ricus, conventus eiusdem, fuit assignatus in conventu eodem pro rata provincie Anglie, et hoc si non esset receptus pro rata provincie sue. Datum Argentine, die ut supra.

Frater Iohannes Busensis, conventus treverensis [= Trier] provincie Theotonie, fuit assignatus studens theologie in conventu perusino pro rata provincie Anglie, cum omnibus graciis talibus dari consuetis, et mandatur presidenti et regenti ut ipsum recipiant. Datum Argentine, die xj martii 1483.

Frater Petrus Textoris, conventus treverensis provincie Theotonie, fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, et mandatur presidenti conventus ut ipsum recipiant. Datum Argentine, die xij eiusdem.

Frater Hermannus, conventus wissenburgensis [= Weissenburg] provincie Theotonie, fuit assignatus studens theologie in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia pro rata sue provincie, et mandatur priori ut ipsum recipiat. Datum Argentine, die vij aprilis 1483.

Frater Antonius de Tulpeto, conventus coloniensis [= Köln] provincie Theotonie, fuit assignatus studens theologie pro rata provincie Theotonie in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia. Datum Mediolani, die xxvij may 1483.

Frater Petrus de Ferrariis, conventus papiensis [= Pav́a] provincie Lombardie, fuit assignatus in conventu senensi pro studente artium, et mandatur presidenti dicti conventus quatenus ipsum benigne suscipiat. Datum Mediolani, die ultima may 1483.

|78r|

Frater Christoforus de Guanzate(?) conventus Mediolani assignatur in conventu Sancte Marie Novelle provincie Romane, et mandatur presidenti ut omnino eum retineat. Datum Mediolani, die v iunii 1483.

Frater D(omini)cus de Chiochis de Mediolano provincie Lombardie assignatur in conventu perusino in studentem in artibus, et mandatur presidenti ut ipsum recipiat. Datum Mediolani, die viij iunii 1483.

Magister Marianus de Varnaciis, prior florentinus conventus Sancte Marie Novelle, fuit absolutus ab officio prioratus, et magister Stephanus Benincasa fuit factus vicarius conventus et electionis, et non potest procedere ad electionem nisi generalis aliud mandaret. Datum Mutine, die xxiij iunii 1483.

Frater Iulius de Yporregio [= Ivrea] provincie Lombardie, fuit assignatus in conventu Minernve in studentem theologie, et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum recipiat. Datum Bononie, die 25 iunii 1483.

Frater Dominicus, conventus Sancte Marie Angelorum de Ferraria, fuit assignatus in conventu Sancti Dominici in Campo Regio, et mandatur presidenti conventus ut ipsum benigne recipiat. Datum Bononie, die xxvij iunii 1483.

Frater Sebastianus de Pede Montium provincie Lombardie fuit assignatus studens theologie in conventu Sancti Dominici in Campo Regio Senis pro rata provincie sue, cum omnibus gratiis talibus dari consuetis; et mandatur presidenti conventus ut ipsum benigne recipiat. Datum Florentie, die 3 iulii 1483.

Priorissa et sorores monasterii Sanctorum Pauli et Augustini de Pisis possunt locare et affictare et commutare terras et domos et omnia alia, dummodo convertatur precium in evidentem utilitatem monasterii, et eodem modo vendere, alienare et distrahere(?) cum consensu m(agistri?) vicarii ??? prioris pisani, et cum ceteris clausulis ibi contentis. Datum Florentie, die v iulii 1483.

Priorisse et moniales monasteriorum Sanctorum Silvestri et Dominici de Pisis habent eandem licentiam, eodem modo, et cum ceteris clausulis ibidem contentis. Datum Florentie, die ut supra.

Frater Phlippus de Pisis fuit assignatus in conventu perusino ad proficiendum, et mandatur presidenti conventus ut ipsum recipiat. Datum Florentie, die ut supra.

Magister Stephanus Benincasa fuit factus visitator monasteriorum Sancti Dominici et Iuliani, et mandatur ei in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus procedat in huiusmodi, Deum pre oculis habendo; et mandatur monialibus predictorum monasteriorum in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie, sub pena gravioris culpe et quod non possint absolvi a peccatis suis et sub pena excomunicationis late sententie - quas omnes penas incurrant ipso facto oppositum faciendo - quatenus dicant veritatem meram in visitacione, de hiis precipue de quibus interrogabuntur. Datum Florentie, die vi iulii 1483.

Frater Michael Dominici de Prato, conventus Sancti Dominici de Prato, [potest add.] xxij° anno completo potest recipere ordinem sacerdotii, dummodo fuerit repertus ydoneus, gravando in hoc conscientiam(?) prioris et patrum qui tunc erunt. Et nullus inferior potest inpedire. Datum Florentie, die viiij iulii 1483.

|78v|

Frater Laurentius de Mantua, provincie Sancti Dominici, fuit assignatus in conventu Sancti Spiritus de Senis, et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum recipiat. Datum Florentie, die xviij iulii 1483.

Frater Iohannes de Senis fuit assignatus in conventu lucensi, et mandatur presidenti conventus ut ipsum recipiat; et precipitur ei in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie et sub pena carceris - quam ipso facto incurrat oppositum faciendo - quatenus infra tres dies recedat de conventu Sancti Spiritus et vadat ad conventum lucanum. Datum Florentie, die xviij iulii 1483.


 Nota: una medesima mano, nel medesimo testo, usa diversa aggettivazione lucensis e lucanus (quest'ultima più frequentata nel periodo preumanistico).


Frater Bartholomeus de Luca, dictus Venture, fuit assignatus in conventu lucano Sancti Romani; et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum benigne recipiat, et precipitur eidem in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus omni excusatione postpostia conferat se ad predictum conventum. Datum Florentie, die xviiij iulii 1483.

Magistro Petro Antonio di Viterbio mandatur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus infra octo dies debeat accedere ad conventum perusinum, et incipiat legere lectiones suas iusta [sic] consuetudinem dicti conventus. Datum Florentie, die ut supra.

Priori conventus Sancti Geminiani, fratri Benedicto de Seva, mandatur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus compellat fratrem Franciscum de Mathis de Sancto Geminiano ad satisfaciendum in xxiiij florenis, de quodam pari(?) boum quos emit a Francisco de Ricio, Petro Antonio eius filio; et datur facultas ipsi priori ipsum citandi et compellendi ad satisfacienudm de omnibus per censuras et modos omnes oportunos in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunque. Datum Florentie, die xxij iulii 1483.

Frater Matheus de Florentia, prior conventus Sancti Dominici de Phesulis, habet auctoritatem capiendi et capere faciendi omnes fratres petentes elemosinas nomine conventus predicti falso, invocando etiam - si est opus - auxilium brachii secularis, nisi moniti desistant. Et nullus inferior potest ipsum inpedire. Datum Florentie, die xxiij iulii 1483.

Notarius Michael de Griffonibus de Sancto Miniate qui supra habuit confirmacionem locacionis cuiusdam oliveti cun terris laboratiis, facte(?) a conventu Sancti Iacodi de Sancto Miniate, positis al Falcino, cum omnibus condicionibus in ea contentis, et etiam confirmacionem cuiusdam vendicionis pecie(?) terre facte a dicto conventu pa?? eius et filiorum ?? ?? cum omnibus condicionibus; et nullus inferior potest circa hoc inmutare quamdiu ipse servaverit pacta in ipsis contenta. Datum Florentie, die xxiij iulii 1483.

Frater Dominicus de Cortonio, supprior conventus Sancti Spiritus de Senis, fuit absolutus ab officio supprioratus et assignatus in conventu cortoniensi; cui mandatur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus infra spacium duorum dierum recedat a predicto conventu et vadat ad conventum cortoniensem. Datum Florentie, die xxv iulii 1483.

|79r|

Patribus et fratribus conventus Sancti Spiritus de Senis precipitur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie ac sub pena gravioris culpe ac sub pena privacionis omnium gratiarum ordinis, quas penas confaciendo ipso facto incurrant; insuper sub pena excomunicationis late sententie, a qua non possint absolvi nec a magistro rev.mo, mortis articulo dumtaxat excepto, quatenus nullus eorum audeat accedere ad aliquod monasterium monialium inter vel extra civitatem senensem existens, nec mittere literas et munuscula nec recipere nec mittere nuncios nec audire missos. Datum Florentie, die xxv iulii 1483.

Frater Iulianus de Prato habet licentiam morandi extra ordinem et potest ministrare omnia ecclesiastica sacramente secundum canonicas sanctiones et potest retinere elemosinas et eas exponere pro usu et necessitatibus suis, et potest ter in anno plenarie absolvi per fratrem ordinis. Et nullus inferior potest ipsum molestare quamdiu honeste vixerit. Datum Florentie, die xxv iulii 1483.

Frater Ieronimus de Venetiis, provincie Sancti Dominici, fuit assignatus studens theologie, cum omnibus graciis talibus dari consuetis, in conventu perusino; et mandatur presidenti et regenti quatenus ipsum recipiant. Datum Florentie, die xxv iulii 1483.

Frater Petrus de Mayda, conventus Sancte Rite de Panormo provincie Sicilie, fuit assignatus ad proficiendum in conventu perusino; et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum recipiat. Datum Florentie, die ut supra.

Magister Symon de Bertis fuit translatus de conventu Sancti Marci de Florentia ad conventum Sancte Marie Novelle civitatis eiusdem, cum assensu et voluntate omnium magistrorum et patrum conventus predicti; et fuit factus filius nativus et originalis ipsius conventus ad quem vult rev.mus magister in omnibus et per omnia pertinere ac si in eodem habitum recepisset et professionem ibidem et pro eodem fecisset; in quo assignatur cum omnibus graciis, privilegiis, exemptionibus, libertatibus ac inmunitatibus magistrorum nativorum, quibus gaudere potest absque contradictione cuiuscunque inferioris, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque, eciam si de eis esset fienda specialis mentio et expressa. Datum Florentie, die xxvij iulii 1483.


 Cf. CrSMarco III.54 (1450 ca.); CrSMN n° 620 († 15.IX.1491).


Frater Petrus de Mayda, conventus Sancte Rite provincie Sicilie, fuit assignatus in conventu pisano, et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum recipiat; et datur ei facultas eundi ad lectiones et disputaciones et alios actus scolarium et doctoris predicte universitatis. Datum Florentie, die xxvij iulii 1483.

Frater Ieronimus de Venetiis, provincie Sancti Dominici, fuit assignatus in eodem conventu pisano, et mandatur presidenti [presidentis cod.], et datur ei facultas sicut supra. Datum Florentie, die ut supra.

Frater Dominicus de Fundis assignatur in conventu pistoriensi, et mandatur presidenti conventus quatenus ipsum recipiat. Datum Florentie, die xxviij iulii 1483.

Magister Valentinus de Camereno et frater Christoforus de Perusio fuerunt instituti procuratores syndici conventus Sancti Dominici de Perusio cum plenaria auctoritate colligendi redditus, et respondendi et comparendi in iudicio ecclesiastico vel seculari, ac instituendi procuratores pro emergentibus causis conventus et removendi, et cetera alia faciendi que syndici conventus facere consueverunt; et cassantur [cansantur cod.] omnes alii syndici a rev.mo vel a predecessoribus seu inferiore factis qualitercunque. Et nullus inferior super hoc potest aliud ordinare. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Datum Florentie, die 30 iulii 1483.


 Item in gran parte d'incerta lettura per diffusione d'inchiostro. Cf. M. Tavuzzi, Valentino da Camerino, O.P. (1438-1515): Teacher and critic of Cajetan, «Traditio» 49 (1994) 287-316.


|79v|

Officiales ordinarii studii coventus perusini, videlicet baccalarius, biblicus, magister studentium et magistri ceter qui pro tempore ibi assignantur, facti sunt patres de consilio conventus predicti. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Et nullus inferior potest aliter super hoc ordinare. Datum Florentie, die ut supra.

Frater Thomas Pannivechi de Perusio, conventus perusini, habet gratiam precedendi biblicos, cum a multis annis fecerit professionem, et hoc in conventu predicto suo dumtaxat, in omibus locis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Datum Florentie, die ut supra.

Fratri Alberto de Cilglanis de Florentia, conventus Sancte Marie Novelle, habuit concessionem celle que ultimo fuit magistri Geminiani Laurentii, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis literis concessis. In oppositum non obstantibus. Et nullus inferior aude<a>t ipsum impedire aut quomodolibet perturbare. Datum Florentie, die ut supra.

Fratri Benedicto de Seva, priori conventus Sancti Geminiani, precipitur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie quatenus compellat fratrem Franciscum de Maschis de terra eadem, per censuras et modos omnes oportunos, invocando etiam si opus fuerit auxilium brachii secularis, ut satisfaciat in xvij ducatis quos comprestavit magister Iohannes de Neapoli ipsi fratri Francisco. Datum Florentie, die ultimo iulii 1483.

Frater Martinus Thur, conventus pestiensis provincie Ungarie, fuit assignatus studens theologie in conventu  Sancte Marie Novelle de Florentia cum omnibus graciis, et mandatur presidenti et regenti ut ipsum recipiant. Datum Florentie, die ut supra.

Fratri Bartholomei de Figino, priori conventus Montis Pulciani, precipitur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie ac sub pena excomunicationis late sententie quatenus infra mensem a notitia presentium satisfaciat fratri Iuliano de Florentia de pecuniis quas prestitit conventui, et de pecuniis ve<n>dicionis asini conventui facte per eum, vel cum eo amicabiliter componat. Datum Florentie, die ut supra.

Frater Petrus Nicolay de Prato, conventus pratensis, habuit confirmationem concessionis celle que fuit fratris Philippi, cum omnibus pertinenciis et utensilibus suis; quam potest rehedificare et disponere in structuris(?) et toto tempore vite sue in hereditate. Et nullus infeirior potest ipsum perturbare super huiusmodi. Datum Prati, die vj augusti 1483.

Sorori Dominice, converse monasterii Sancti Dominici in Cafagio, mandatur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie ac sub pena excomunicationis late sententie quatenus infra octo dies debeat solvisse sorori Peregrine monasterii Sancti Nicolay de Prato solidos 42, ex reticella eius habita per manus fratris Thome Mathei  de Florentia. Datum Prati, die ut supra.


 monasterii Sancti Dominici in Cafagio: in Firenze. Dal 1882 sede della Scuola di Sanità Militare, dopo riadattamento dell’architetto Giuseppe Martelli; attuale accesso da via Venezia n° 5; nel quadrilatero via Cherubini, via Micheli, via La Marmora.


Fratri Angonio Pacini precipitur in virtute Spiritus sancti et sancte obedientie ac sub pena excomunicationis late sententie quatenus  infra octo dies debeat solvisse sorori Francisce de Prato solidos xxviij, ex quadam reticella quam habuit ab ea. Datum Prati, die vj augusti 1483.

|80r|

precedente successiva