precedente successiva

Riccoldo da Monte di Croce

Scripta super II Peryhermenias
(1275-85 ca.)

 

Šibenik, Samostan Sv. Frane
(Bibl. Min. Conv.) 14.B, ff. 1-8

    ë  

|1ra| Incipiunt scripta <fratris Ricculdi Florentini> super secundum librum Peryhermenias Aristotilis.

<Lectio 1>

Quoniam autem est de aliquo affirmatio significans aliquid etc. [c. 10, 19b 5].

Postquam determinavit Aristotiles de enuntiatione simpliciter sive de enuntiatione simplici, modo determinat de enuntiatione recipiente additionem. Dicitur autem hic enuntiatio recipere additionem, quia communius sive largius sumitur hic enuntiatio quam in primo [= in I Peryhermenias], ut fiat ex nomine infinito et verbo, et ex nomine et verbo infinito, ut fiat una ex pluribus ex quibus non fit unum, ut verbum, de quo dicebatur quod est semper nota eorum que de altero predicantur, ponatur in subiecto, sicut patet in modalibus. Et hec sunt additiones secundum quas enuntiatio sumitur hic largius et communius quam in primo.

<Divisio>

Possunt autem tria considerari circa enuntiationem, scilicet partes ex quibus ipsa componitur et compositio ipsa per quam vera vel falsa iudicatur, et qualitas sive dispositio ipsius secundum quam una enuntiatio alteri opponitur. Et ideo pars ista dividitur in tres partes: in prima determinat de additione que fit in partibus, in subiecto vel predicato positis; in secunda de additione que fit compositioni, sicut de propositionibus modalibus, ibi His vero determinatis [c. 12, 21a 34]; tercio solvit quandam dubitationem circa oppositionem que est pars indicentalis, ibi Utrum autem contraria est [c. 14, 23a 27].

Sciendum est autem quod additio facta ad subiectum et predicatum potest esse duplex, scilicet quod enuntiatio remaneat una vel non remaneat una; remanet autem una quando additur negatio, non remanet una quando additur dictio aignificativa pertinens ad aliud significatum.

In prima ergo determinat de additione quando remanet una; in secunda quando enuntiatio non remanet una, ibi At unum de pluribus [c. 11, 19b 13 = lectio 4a].

Prima in duas: in prima probat quoddam necessarium; in secunda prosequitur intentum, ibi Quare prima est [c. 10, 19b 14].

Prima in duas: in prima ponit rationes ditinguendi enuntiationes ex parte nominum; in secunda ostendit quo non potest esse ratio distinguendi ex parte verborum, ibi Preter autem verbum [19b 12].

Et tunc sequitur illa Quare prima est [c. 10, 19b 14], in qua presequitur intemptum, ponendo ordinem et distinctionem propositionum in quibus fit additio tnatum ex parte subiecti; secundo illas in quibus potest fieri additio ex parte subiecti et predicati, ibi Quando autem "est" tercium [c. 10, 19b 19 = lectio 2a].

<Expositio littere>

Dicit ergo Quoniam autem etc. [c. 10, 19b 5]. Et intendit talem rationem: Omnis oratio affirmativa est significans aliquid de aliquo; illud quod significat verbum, id de quo significat est nomen vel innominabile, idest nomen finitum vel infinitum, que determinata sunt superius; pro tanto dicitur "innominabile" de infinito nomine quia non est nomen, ut "non-homo", set est nomen infinitum.

Et quia posset quidam dicere |1rb|  ?  ?  nomen infinitum non est id de quo aliquid significat, quia id tale oportet unum significare, statim solvit dicendo quod, licet nomen infinitum non significet unum simpliciter sicut nomen finitum, quod significat unam formam generis vel speciei vel individui, tamen significat unum quodammodo in quantum significat negationem unius forme, in qua negatione multa conveniunt sicut in quodam uno secundum rationem. Erit ergo omnis affirmatio vel ex nomine et verbo vel ex infinito nomine et verbo [c. 10, 19b 10-11]. Et ideo patet quod enuntiationes possunt variari facta additione tantum ad nomen, ut varietur per nomina finita et infinita.

Consequenter cum dicit Preter autem verbum [c. 10, 19b 12], ostendit quod non possunt variari, vel non potest sumi differentia ex parte verbi, quia si ponatur verbum infinitum in enuntiatione statim videtur negativum, quia tunc removit actum verbi respectu determinati subiecti et non simpliciter, et ideo non est differencia inter tale verbum et negativum. Et ideo dicit quod preter verbum nulla est affirmatio.

Est etiam alia differencia verbi et nominis per obliquum et rectum, per que tamen non potest sumi differencia enuntiationis; nam verbum additum nomini obliquo non facit enuntiationem, ut supra patuit, quia nomine obliquo non intelligiur rectum; sed verbum obliquum additum nomini facit enuntiationem eodem modo sicut et rectum, quia in obliquo intelligitur rectum: idem enim est "erit" quo "est futurum", et "fuit" quod "est preteritum". Et ideo penes casum verbi non potest sumi differencia enuntiationis.

Et hoc est quod dicit: "est" enim vel "erit" vel "fuit" etc. [c. 10, 19b 13]; ex his enim que posita sunt, verba sunt: consignificant enim etc. [19b 14].

Nota ergo quod preter differenciam enuntiationis quam ponit in primo libro, quod variatur per affirmationem et negationem, habemus aliam differenciam, quod variatur per nomen finitum vel infinitum, quam differenciam ponit cum dicit: Quare prima est [c. 10, 19b 14-15]. Ubi notat triplicem differenciam enuntiationum: una est secundum quod variatur per affirmationem et negationem; alia est secundum quod variatur per subiectum finitum et infinitum; tercia est quod variatur per subiectum universaliter et non universaliter positum. Nomen ergo finitum prius est infinito, sicut affirmatio ante negationem. Et ideo dicit: Quare prima est affirmatio "Homo est", et  negatio est "Homo non est"[19b 14-16]. Eodem modo variatur per subiectum finitum et infinitum afformative et negativ; et sic sunt quatuor, secundum quod subiectum est universale non universaliter, et alias quatuor ponit secundum quod subiectum sumitur universaliter, ut patet in subiecta figura:

a

Homo est

omnis

 

d

non homo non est

omnis

 

 

 

c

Non homo est

omnis

 

b

Homo non est

omnis

<Questio 1>

Circa partem istam primo queritur utrum possit sumi differencia enuntiationis per verbum infinitum sicut per nomen, et hoc est querere utrum verbum remaneat infinitum in oratione, vel debeat dici tantum oratio negativa?

Et videtur quod remaneat infinitum in oratione, quia eadem ratione infinitatur verbum sicut et nomen; set nomen remanet infinitum in oratione, sicut erat infinitum extra orationem; ergo et verbum.

|1va|  Preterea, supra, in capitulo de verbo, dixit Aristotiles de verbo infinito, quod semper est nota dicendi de altero, set non potest dici de de altero nisi in oratione; ergo idem.

Preterea Boetius, in commento I libri, dicit quod verbum infinitum dicitur de ente et non ente, et ponit exemplum, ut "Scilla non currit".

Preterea, si volo dicere quod Sortes non currit, set facit aliquid aliud, non possum per unam dictionem nisi per verbum infinitum, ut "Sortes non currit" et "Sortes non currens", ergo idem quod prius.

In contrarium est quod dicit Aristotiles in littera, quod erit omnis oratio vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo [19b 10-11].

Preterea Boetius dicit quod quando verbum infinitum ponitur in oratione, tunc fit enuntiatio negativa.

Ad istam questionem dicendum est quo non <est> questio utrum verbum remaneat infinitum ex parte subiecti, quia sic, set tanum ex parte predicati; de quo diversimode dicunt. Nam Petrus Yspanus in suis Sinchategorematibus expresse probat et vult quod verbum remaneat infinitum sicut et prius erat. Thomas autem in loco isto probat et affirmat quod non remanet infinitum, set tantum est negativum[1]. Et videtur probatio Thome magis phisica, set illa Petri magis dialectica. Possumus  autem dicere sine preiudicio utriusque quod verbum infinitum remanet infinitum in oratione quantum ad substanciam, set non dicitur infinitum quantum ad usum, propter concidenciam quam habet cum verbo negativo; et licet posset esse infinitum et negativum, quia tamen negativum verbum et finitum est nobilius infinito, et denominatio fit a digniori, communiter dicimus quod est verbum negativum. Et per hoc patet patere solutio ad utramque partem: nam ista: "Sortes non currit", secundum quod est verbum negativum, nichil ponit, set removetur compositio, et actus verbi, secundum quod est verbum infinitum, relinquit compositionem affirmativam et removet actum verbi magis secundum quod actus importatur per participium, quam secundum quod inportatur per verbum. Unde tunc est sensus eius: "Sortes non currit", id est: "Sortes est non currens".

<Questio 2>

Secundo queritur quare multiplicando differenciam enuntiationum non posuit exemplum de singularibus et particularibus sicut de infinitis et universalibus?

Ad quod sciendum est quod pretermisit singulares, quia singularibus nominibus non additur aliquod signum. Unde in huiusmodi enuntiationibus non potest "omnis" differencia inveniri. Particulare autem subiectum <eandem> vim habet cum subiecto universali non universaliter sumpto.

Ex parte etiam casus verbi non ponit aliquam differenciam, quia, sicut ipse dicit, in extrinsecis temporibus est eadem ratio [c. 10, 19b 18-19] sicut et in presenti, ut in littera expositum est.


[1] S. THOMAE DE AQUINO Expositio libri Peryermenias II, 1: ed. R.-A. Gauthier, Leonina, I*/1, Roma - Paris 1989, p. 85a-b, rr. 116-143.


precedente successiva