De reactione

 

 

Trascrizione di Erika Gisler da : Recollecte super octo libros Physicorum Aristotelis, Vicenza, per Henricum de Sancto Urso 1487 (IGI, 2349)

 

 

c. 26ra//  Movetur autem et movens omne. Textus commenti XVI.

     Circa materiam de reactione quidam dicunt eam non esse possibilem secundum duas qualitates invicem contrarias, ut videlicet quod non est possibile quod a per caliditatem agat in b et <pro> (ed. quod)  tunc b per frigiditatem reagat in a secundum idem adequate. Ad quod adducunt plura motiva, sed precipuum est quia eo dato sequeretur quod idem simul calefieret et frigefieret et ex consequenti moveretur motibus contrariis, quod est impossibile. Et consequentiam probant ponendo quod a sit unum summe calidum potentius b summe frigido, et quod a agat in b per caliditatem et e contra b per frigiditatem  tunc reagat in aliquam partem ipsius a. Si positio est vera et sit pars a repassa c et sit d pars non repassa, que sit potentior quam b passum principale ; et tunc sequitur quod c frigefit a b. Sed etiam arguitur quod calefit a d, quia potentior est d pars in calefaciendo quam b in infrigidando, et cum hoc d pars habet contrarietatem ad c et meliorem applicationem quam b ; ergo si b sufficit agere in c, sequitur quod a fortiori d in ipsum sufficeret agere, et non nisi calefaciendo, ergo etc.

     Alii vero tenent reactionem secundum duas qualitates invicem contrarias esse possibiles (sic), qui ulterius diversificati sunt.

     Nam Entisber voluit quamlibet qualitatem //c. 26rb// alterativam tante esse activitatis quante resistentie et e contra. Et ulterius, ut salvaret quod a proportione minoris inequalitatis non provenit actio, dixit non semper fieri actionem a proportione totius ad totum, sed aliquando a proportione totius ad partem, ut quod si a agat in b ex proportione totius ad totum b, et b tunc reagat in a, reaget ex proportione totius b ad partem a, supra quam habet proportionem maioris inequalitatis.

     Quidam autem alii dixerunt qualitates activas ut caliditatem et frigiditatem esse maioris activitatis <quam> (ed.: quod) sint qualitates passive, scilicet humiditas et siccitas. Et e contra qualitates passivas esse maioris resistentie quam sint active ; et pariter voluerunt de caliditate respectu frigiditatis et de siccitate respectu humiditatis. Et ulterius tenuerunt quamlibet harum qualitatum esse maioris activitatis quam ipsamet sit resistentie, ut verbi gratia sit caliditas activitatis ut 8 et resistentie ut 3, frigiditas erit activitatis ut 6 et resistentie ut 4 ; et proportionaliter dicatur in aliis.

     Et tenendo hanc ultimam viam pro solutione argumenti in oppositum adducti, suponatur primo quod ad maiorem specierum reflexionem sequitur maior actio. Hoc patet, quoniam per reflexionem radiorum solis factam a speculo concavo generatur ignis et non per factam a speculo plan<o> (ed.: plane), quod non contingit ex alia causa nisi quia illa reflexio est maior. Similiter in estate fit maior congelatio vaporum in media regione aeris quam in hyeme, cum in estate fiant grandines que sunt maioris congelationis quam nives que fiunt in hyeme ; et hoc non est nisi propter maiorem antiperistasim et maiorem reflexionem specierum frigiditatis medie regionis in estate ex maiori caliditate inferioris regionis aeris quam in hyeme. Secundo, supponatur quod ubi est maior contrarietas ibi est maior reflexio ; hoc patet ex dictis, quia ex eo in estate fit maior reflexio specierum frigiditatis medie regionis aeris, quia est maior contrarietas huius inferioris regionis aeris ad illam in estate quam in hyeme, cum tunc sit valde calidior.

His premissis respondetur ad argumentum pro opinione adversa adductum quam insequitur Calculator et dicitur quod b agit in c per frigiditatem, sed negatur quod d agat in c per caliditatem, cuius causa est quia, licet d sit absolute potentius quam b, tamen b habet potentius instrumentum applicatum ad c quam habeat d, ideo cum his circumstantiis maiorem proportionem habet ad agendum in c ipsum b quam ipsum <d> (ed.: b) . Causa vero propter quam habet b potentius instrumentum est quoniam ipsum habet maiorem contrarietatem ad c quam d, ideo fit maior reflexio specierum frigiditatis b quam caliditatis d, et per consequens potentius instrumentum habet b et ideo frigefit c pars repassa et non calefit, quia actio unius contrarii in eodem subiecto primo impedit actionem alterius d, tamen interim resistit ne c ita cito frigefiat sicut frigefieret si d esset remotum et hoc fit donec b erit ita remissum quod amplius non poterit reagere, et postea d aget (ed.: reaget) in c ipsum reducendo ad caliditatem summam.

     Iacobus autem Forliviensis solvit ad hoc argumentum per applicationem instrumenti, volens quod b agit in c et non d, quia ad ipsum melius applicat instrumentum suum, videlicet species per quas agit et ex hoc b melius applicat suum instrumentum ad c quam faciat d, quia maiorem appetitum agendi in ipsum, quia maior appetitus consequitur maiorem contrarietatem. Elige igitur etc.

 

 

 

 

DE REACTIONE

 

Trascrizione di Erika Gisler da : Johannes Marlianus, Opuscula, Pavia, Damianus de Confaloneriis de Binasco ca. 1482 (IGI, 6188)

 

     //c. 80ra//Clarissimi philsophi Gaietani de Tienis tractatus subtilissimus quo conatur improbatam suam in materia de reactione opinionem defendere.

 

 

     In materia de reactione tam a veteribus quam a modernis varie invente sunt positiones, et nuper tractatus quidam in eadem materia recenter compilatus ad manus meas pervenit, qui, cum eum legissem, me incitavit ut de reactione quid scriberem. Nec intendo in hoc meo opuscolo omnium opiniones pertractare mordendo quecumque ab aliis dicuntur, ut plerique facere conantur, sed duas tantum opiniones discutere volo, quarum prima erit opinio que in predicto tractatu asseritur, secunda vero erit opinio quam sequor in his que tradidi super tertio Phisicorum.

     Pro opinione itaque prima alique premittuntur conclusiones. Quarum prima talis est: omnis qualitas prima tantum est activa quantum est resistiva; et consequentia patet ex dictis Calculatoris.

     Secunda suppositio: quodlibet agens in contrarium alteri appetit ipsum sibi assimilare et in ipsum agere donec fuerit assimilatum. Patet ut precedens.

     Tertia suppositio: nullum agens per qualitates primas quibus coniungitur per se et immediate resistit actioni quam principaliter intendit cum eisdem qualitatibus primis et immediate producit in materia exteriori sive intendi producere. Ista suppositio declaratur, quia dato opposito multa sequuntur inconvenientia. Primum inconveniens: quod a uniforme in omnibus nunc iuvat b ad resistendum alicui agenti, videlicet c, et crescens in quantitate aut potentia et manens consimiliter qualificatum, continue minus et minus iuvabit b ad resistendum c, et aliquando non iuvabit; immo aliquando e contra iuvabit c ad agendum in b, omnibus aliis paribus, quod est inconveniens manifestum. Et probatur consequentia ponendo quod a sit pedale habens per totum caliditatem uniformem ut 4 et similiter frigiditatem, c vero sit quatripedale uniformiter frigidum ut 8, et b sit pedale uniformiter calidum ut 8 et sit medium inter a et c tangens //c. 80rb// utrumque eorum immediate. Isto stante patet quod c agit in b infrigidando ipsum; si ergo per adversarium a ratione caliditatis iuvat b in resistendo c, ponatur tunc quod ipsi a addatur corpus omnino consimiliter qualificatum sicut est a, per quam additionem successive factam a maioretur in quantitate et potentia donec possit agere in b. Et sequitur tunc quod a continue minus et minus iuvabit b ad resistendum c infrigidante propter continuam additionem frigiditatis in a, et aliquando erit a tante frigiditatis et potentie quod ipsum aget in b per frigiditatem, et per consequens tunc non iuvabit b ad resistendum c, et ante iuvabat per adversarium, ergo etc. Secundum inconveniens quod sequitur dato opposito tertii suppositi est quod tepidum numquam ageret in calidius aut frigidius eo omnibus aliis deductis. Et tertio sequeretur quod nullum remissum secundum aliquam qualitatem infra gradum medium, per eam ageret in aliquod passum omnibus aliis deductis, que sunt manifeste falsa, ut patet.

     Et primum horum sic deducitur: sit a tepidum centipedale, quod per te agat in b pedale habens caliditatem uniformem ut 7 et frigiditatem ut 1; et patet quod aget per frigiditatem. Si ergo per te a resistit illi infrigidationi, aut iuvat b in resistendo, cum non resistat, aut iuvat nisi per suam caliditatem, que est eque potens cum sua frigiditate aut plus; et in b etiam est caliditas ut 7, que plus resistit infrigidationi quam ad ipsam promoveat sua frigiditas ut 1; ergo nullo modo a aget in b, ex quo tota resistentia que resistit illi infrigidationi est maior tota potentia activa.

     Secundum similiter declaratur ponendo a habere per totum caliditatem ut 5 et frigiditatem ut 3, et b, ut prius, caliditatem ut 7 et frigiditatem ut 1. Tunc caliditas a, que per te resistit infrigidationi b, vel iuvat b in resistendo, est potentior frigiditate a, que debet infrigidare b; et in b etiam caliditas est potentior frigiditate; ergo a nullo modo aget in b ipsum intendendo in frigiditate.

     Quarta suppositio: in corpore uniformi secundum aliquam qualitatem una pars iuvat aliam ad agendum in contrarium sibi approximatum in actione secundum illam qualitatem ab ea proveniente. Patet ex rationibus Calculatoris. //c. 80va//

     Quinta suppositio: in corpore uniformi secundum aliquam qualitatem una pars iuvat aliam ad resistendum cuilibet suo contrario quod intendit seu nititur agere in illud et huiusmodi qualitatem corrumpere. Patet ut precedens, nam sicut una pars appetit  aliam, si fuerit difficilis assimilare, sic si fuerit similis appetit eam in illa similitudine conservare; et per consequens cuilibet contrario resistere quod intendit illam similitudinem removere.

     Sexta suppositio: in corpore difformii secundum aliquam qualitatem non quelibet pars (ed. parti) iuvat quamlibet aliam partem ad quamcumque actionem secundum illam qualitatem. Probatur: sit a unum corpus quatripedale cuius tria pedalia, que vocentur b, sint uniformiter calida ut 8, et reliquum pedale, quod vocetur c, habeat caliditatem uniformem ut 6 et frigiditatem ut 2; sit autem d unum corpus semipedale habens caliditatem uniformem ut 7 et frigiditatem ut 1, quod contangat a secundum b partem. Et tunc patet quod a est difforme quod agit in d secundum b partem sibi contrariam et applicatam, et non secundum partem c que distat et non contrariatur d secundum caliditatem secundum quam patitur.

     Septima suppositio: in corpore difformi secundum aliquam qualitatem non quelibet pars iuvat quamlibet aliam partem ad resistendum cuilibet agenti remittenti illam qualitatem in qua tale corpus est difforme, patet ut precedens. Unde si in casu premisso d esset tante quantitatis aut potentie quod ageret in b partem, pro tunc nullo modo c pars resisteret illi actioni quam d faceret in b, quia d in casu illo infrigidaret b et c etiam appetit infrigidare b, ut patet; et per consequens non resisteret illi infrigidationi.

     Octava suppositio: in corporibus uniformibus ac etiam difformibus omnis pars iuvat in agendo omnem aliam partem omnem actionem per quam producitur qualitas tanti gradus quod ipsa pars manens talis est illius qualitatis talis gradus vel sibi consimilis naturaliter productiva, nisi aliud impediat. Verbi gratia in casu prius posito c iuvabit b ad omnem actionem per quam producitur a b qualitas certi gradus quam etiam c manens tale quale nunc est, aut sibi consimilem naturaliter produceret sive esset natum producere; et hoc est dicere quod c iuvaret b in omni productione caliditatis ut 6 aut remissioris facta ab eo, quod est satis manifestum semper intelligen//c. 80vb//do omni impedimento deducto.

     Nona suppositio: in corporibus uniformibus ac etiam difformibus omnis pars iuvat omnem aliam partem ad resistendum cuilibet actioni per quam producitur qualitas tanti gradus quod illa pars manens talis est illius qualitatis talis gradus vel sibi consimilis naturaliter corruptiva, nisi aliud impediat. Unde in casu prius posito c iuvaret b ad resistendum omni actioni per quam in b produceretur qualitas cuius est manens tale naturaliter corruptivam. Ex quo enim c qualitatem illam inductam appetit corrumpere, sequitur quod eius inductionem appetit prohibere.

     Decima suppositio: ad hoc quod unum corpus iuvet aliud in agendo aut in resistendo non refert an sit illi contiguum aut continuum. Patet satis.

     His suppositionibus premissis nunc subiungo conclusiones que secundum istam opinionem sunt sustinende.

     Prima conclusio inter difformia secundum duo extrema eorum adinvicem approximata et secundum qualitates primas eiusdem contrarietatis possibilis est reactio deductis omnibus aliis iuvamentis et impedimentis extrinsecis. Probatur et sit a pedale uniformiter calidum ut 8 et b pedale uniformiter frigidum ut 8, que sint taliter disposita quod sint equalis potentie; hoc stante neutrum agit in reliquum, cum activitas unius sit equalis resistentie alterius, ut sequitur ex prima suppositione, et a proportione equalitatis non provenit actio. Deinde ponitur quod a et b se contangentibus alteri extremo a addatur unum pedale habens caliditatem uniformem ut 6 et frigiditatem ut 2; et similiter alteri extremo a addatur unum aliud pedale equipotens pedali addito a, quod habeat frigiditatem uniformem ut 6 et caliditatem ut 2. His stantibus arguitur sic: a et b sunt adinvicem equalis potentie active et similiter resistive, ut sequitur ex dictis, sed utrumque eorum est maioris potentie active quam ipsum sit resistive et sunt contraria secundum extrema eorum sufficienter adinvicem approximata, ergo utrumque agit in reliquum, quare conclusio vera. Quod autem utrumque eorum sit maioris potentie active quam ipsum sit resistive respectu alterius //c. 81ra// probatur, quia a agit in b per caliditatem ut 8 et per caliditatem ut 6, quia utraque contrariatur frigiditati ut 8 ipsius b; resistit autem infrigidationi quam facit b  solum per caliditatem ut 8 donec b induxerit in a frigiditatem ut 2, quia caliditas ut 6 non contrariatur frigiditati ut 2, que est compossibilis secum. Cum ergo activitas duarum caliditatum a quibus agit in b sit maior quam sola resistentia alterius earum que resistit b, ex quo quelibet qualitas prima tante est resistentie quante est activitatis per primum suppositum, sequitur a esse maioris activitatis respectu b quam resistentie. Et similiter sequitur quod b est maioris activitatis respectu a quam resistentie, quia b agit in a per frigiditatem ut 8 et per frigiditatem ut 6 resistit autem solum per frigiditatem ut 8.

     Secunda conclusio: inter uniforme et difforme secundum eorum duo extrema adinvicem approximata et secundum qualitates primas eiusdem contrarietatis possibilis est reactio deductis omnibus impedimentis et iuvamentis extrinsecis. Probatur: sit a unum corpus bipedalis quantitatis, cuius medietas immediata b corpori sit uniformiter calida ut 8 habens tantam multitudinem forme quod sit potentie ut 1 cum dimidio, reliqua vero medietas remotior a b habeat caliditatem uniformem ut 4 et similiter frigiditatem, et sit ita densa quod illa caliditas ut 4 sit potentie ut 1 cum dimidio, b autem sit corpus bipedale uniformiter frigidum ut 8 taliter densum quod illa frigiditas sit potentie ut 2 cum dimidio. Quibus stantibus patet quod a agit in b et b agit in a omnibus extrinsecis deductis. Quare patet conclusio. Quod a agit in b probatur, quia potentia activa a ad calefaciendum b est ut 3 merito ambarum caliditatum; resistentia autem b solum est ut 2 cum dimidio; igitur etc. Quod b agit in a declaratur, quia potentia activa b est ut 2 cum dimidio et resistentia a est solum ut 1 cum dimidio, quia caliditas partis a remissius calide per certum tempus non resistit quare. Adverte tamen quod, licet ita sit ut precedentes asserunt conclusiones, non tamen oportet inter contraria difformia aut difforme et uniforme sufficienter appli//c. 81rb//cata fieri reactionem ut in pluribus casibus potest patere, sicut si secundum extrema quibus approximantur, non haberent adinvicem contrarietatem aut utrumque esset tante activitatis quante alterum esset resistentie, aut unum esset adeo debile quod non sufficeret agere in alterum.

     Tertia conclusio: impossibile est esse reactionem inter contraria uniformia et equipotentia cum omnibus particulis positis in aliis conclusionibus. Patet quia a proportione equalitatis non potest esse actio; et si unum uniforme est equalis potentie active cum reliquo, cum ipsum sit equalis resistentie sicut activitatis, sequitur utrumque eorum tante esse activitatis quante alterum est resistentie, quare etc.

     Quarta conclusio: impossibile est esse reactionem inter contraria uniformia, quorum unum est potentius altero subintelligendo particulas positas in prima conclusione. Patet conclusio, quia si aliis paribus contrarium uniforme equipotens alteri non potest in ipsum agere a fortiori nec minus potens in magis potens reagere poterit. Hanc opinionem sparsim positam in illo tractatu sic in paucis collegi et ordinavi ut potes videre.

     Contra istam opinionem arguitur ostendendo aliqua eius dicta a veritate discedere. Et primo contra suppositionem primam arguitur, ostendendo quod non omnis qualitas prima tante sit resistentie quante est activitatis. Nam dato isto sequeretur quod esset facilius exiccare aquam quam ipsam calefacere; consequens falsum et contra experientiam; comprehendimus enim per sensum ipsam ab igne cito excellenter calefieri, ita ut ferveat, non tamen sensibiliter exiccari, ut tenet. Et probatur consequentia, quia frigiditas aque est maioris activitatis quam sua humiditas, ut omnes fatentur et ad sensum posset probari; manus enim posita in aqua frigida magis patitur ab eius frigiditate quam ab eius humiditate, ergo si quelibet illarum qualitatum est tante resistentie quante activitatis, sequitur quod frigiditas aque est maioris resistentie quam sua humiditas, et per consequens difficilius esset aquam calefacere quam exiccare, quod erat probandum //c. 81va//

     Item sequeretur quod siccitas ignis maioris esset activitatis quam eius caliditas; consequens falsum, cum caliditas inter omnes primas qualitates ponatur maxime activitatis. Et probatur consequentia, quia siccitas ignis est maioris resistentie quam eius caliditas, cum inter qualitates primas siccitas sit maxime resistiva; percipimus enim ad sensum sicca inter cetera difficiliter recipere impressiones, quod non esset nisi siccitas maxime esset resistentie. Sequitur ergo quod, ex quo siccitas ignis est maioris resistentie quam sua caliditas, et quelibet illarum qualitatum tante est activitatis quante est resistentie per suppositionem,  quod siccitas ignis est maioris activitatis quam eius caliditas, quod erat probandum. Ex quibus patet illam suppositionem contradicere sensui; dimittere autem sensum propter rationem arguit imbecillitatem intellectus secundum Aristotelem nostrum, quare etc.

     Secundo principaliter arguitur contra tertiam suppositionem, probando quod aliquod agens cum qualitatibus primis coniunctum per se et immediate resistit actioni quam cum eisdem qualitatibus per se et immediate producit in materia exteriori, sive intendit producere. Et ponatur quod a sit unum pedale cuius medietas superior sit uniformiter calida ut 8, et medietas inferior uniformiter frigida ut 8; b vero sit unum semipedale tepidum per totum, quod immediate applicetur a secundum extremum cuius pars superior est calida et inferior frigida; et sit potens a ad agendum in b, et tunc patet quod a per suam caliditatem ut 8 agit in partem b intendendo caliditatem eius supra 4, cui intensioni resistit per suam frigiditatem ut 8, et e contra per suam frigiditatem ut 8 agit in partem b intendendo eius frigiditatem supra 4, cui intensioni per suam caliditatem ut 8 resistit, quare etc. Quod autem a per suam frigiditatem resistit intensioni caliditatis in b patet, quia si ab a remota esset pars frigida, velocius intenderet caliditatem in b, quia tunc maiorem haberet proportionem caliditas a supra totam frigiditatem sibi resistentem. Et similiter argui potest quod a per suam caliditatem resistit //c. 81vb// intensioni frigiditatis in b, quare etc. Nec repugnat aliquod agens habere in se diversa instrumenta et per unum agere aliquid, per aliud vero resistere eidem, eadem semper stante applicatione, ut patet ex dictis. Et ad argumenta probare nitentia illam suppositionem respondetur. Ad primum inconveniens illatum negatur illud sequi in casu posito. Uno dico quod a continue plus et plus iuvabit b ad resistendum c, et etiam continue pro tunc plus et plus iuvabit c ad agendum in b, non tamen per idem instrumentum, sed per diversa, quoniam a per caliditatem resistit infrigidationi b, sed per eius frigiditatem iuvat c ad agendum in b. Et dicitur ulterius quod, quando a infrigidabit b per suam caliditatem, resistet infrigidationi b a c. Posset etiam dici in casu posito quod caliditas a bene resistit infrigidationi b a c, quia ex caliditate a et caliditate b fit unum instrumentum per contiguationem, sed frigiditas a non iuvat frigiditatem c ad agendum in b, quia ex illis frigiditatibus non fit unum instrumentum contiguum vel continuum, quare etc. Ad secundum inconveniens similiter negatur illud, quoniam tepidum potest per suam frigiditatem agere in calidum et per suam caliditatem in frigidum. Et cum ulterius arguitur: caliditas tepidi est tante resistentie quante activitatis est sua frigiditas aut maioris, et cum hoc caliditas calidi est maioris resistentie quam sit activitas sue frigiditatis, ergo resistentia tota que resistit tepido ne agat frigiditatem in calidum est maior quam potentia activa frigiditatis, et per consequens tepidum non agit frigiditatem in calidum; respondetur negando quod tepidi caliditas sit tante resistentie quante activitatis est sua frigiditas. Immo est minoris resistentie, licet sit maioris activitatis. Nec est verum quod omnis qualitas prima tantum sit resistiva quantum est activa, ut dicebatur arguendo contra primam suppositionem. Ad tertium inconveniens, cum deducitur quod nullum remissum infra gradum medium secundam aliquam qualitatem posset per eam agere in aliquod passum omnibus extrin//c. 82ra//secis etc.; hoc negatur. Et dico quod stat in casu ibidem posito quod a per frgiditatem agat in b ; et cum arguitur quod non, quia caliditas a que resistit illi infrigidationi est potentior frigiditate a, dicitur quod, licet sit potentior in activitate, tamen est minus potens in resistentia. Et motus non sequitur proportionem maioris inequalitatis activitatis unius qualitatis ad activitatem alterius, sed sequitur proportionem maioris inequalitatis activitatis unius qualitatis vel plurium ad resistentiam alterius vel aliarum, quare etc.

     Tertio principaliter arguitur contra sextam suppositionem asserentem quod non quelibet pars qualitatis difformis iuvat quamlibet aliam partem in omni sua actione. Que suppositio non probatur sed solum exemplariter declaratur, ponendo casum de a difformi debente agere in d passum per caliditatem. Dicitur enim quod aget per caliditatem ut 8 b partis sibi immediate, et quod ad illam actionem non iuvabit caliditas ut 6 c partis remotioris, quia caliditas ut 6 non habet intensiorem caliditatem ut 7 d passi, nec ad eius frigiditatem ut 1 habet contrarietatem. Ego autem probabiliter tenebo oppositum. Et dico quod, licet in corpore difformi valde magno, ut est elementum aeris, non quelibet pars iuvet quamlibet aliam partem, tamen in casu posito caliditas ut 6 c partis iuvat caliditatem ut 8 b partis ad agendum in d. Ad quod probandum suppono primo, ut est communis sententia calculantium, quod potentia rei insequatur multitudinem forme, ita quod ceteris paribus, ubi est maior multitudo forme, ibi est maior potentia. Hoc stante arguitur sic: maior multitudo specierum caliditatis multiplicatur ad d a caliditate ut 6 et a caliditate ut 8 quam a sola caliditate ut 8, ergo potentius instrumentum calefactivum multiplicatur ad d ab ambabus caliditatibus quam a sola caliditate ut 8; ergo per illud instrumentum calefit d velocius, ex quo est potentius ad calefacendum quam calefierit a solis speciebus caliditatis ut 8, que debiliores sunt toto aggregato in calefaciendo, ut sequitur ex suppositione premissa //c. 82rb//; ergo sequitur quod caliditas ut 6 iuvat caliditatem ut 8 in calefaciendo d, ex quo facit eius calefactionem esse velociorem multiplicando suum instrumentum cum instrumento caliditatis ut 8. Dico ergo quod, licet species caliditatis ut 6 sole multiplicate non possint producere caliditatem ut 8 nec agere ultra gradum proprium, saltem per se, ipse tamen multiplicate simul cum speciebus caliditatis ut 8, possunt secum coagere ad productionem alterius caliditatis ut 8 et ad corruptionem frigiditatis ut 1, quam frigiditatem ut 1 caliditas ut 6, si sola esset, non corrumperet nec inconvenit quod debilius iunctum forti ad aliquem effectum concurrat, quem se solo facere non posset, ut patet de trahentibus ponderosum.

     Et ex eodem fundamento argui posset contra septimam suppositionem dicendo quod in qualitate difformi pars iuvat quamlibet aliam partem in resistendo contrario agenti in ipsas, sicut enim quelibet pars iuvat quamlibet aliam partem in agendo contrario agenti in ipsam, sic iuvat in resistendo. Et in casu ibidem posito, dato quod d sic cresceret in quantitate seu in potentia quod ageret in b partem, dicerem quod caliditas c partis iuvaret b in resistendo d. Et cum arguitur: c iuvaret d ad infrigidandum b, ergo non resisteret illi infrigidationi; respondetur negando consequentiam, quia c iuvaret d ad infrigidandum b per suam frigiditatem; resisteret autem illi infrigidationi per suam caliditatem, non quidem solitarie sumptam, sed ut simul concurrit cum caliditate b, ut superius diffuse fuit responsum.

     Quarto arguitur contra illas suppositiones et alias duas sequentes, probando ex eis sequi quod in motu alterationis continue in eius medio certa latitudo intensionis motus subito secundum se totam deperditur. Consequens est impossibile, quia tunc fieret transitus de uno gradu motus ad alium gradum distantem non transeundo per gradus medios, quod est inconveniens. Et probatur consequentia ponendo quod a sit unum corpus 12 pedum cuius 11 pedalia, que vocentur c, habeant per //c. 82va// totum caliditatem ut 6 et frigiditatem ut 2, et aliud pedale, quod vocetur d, habeat per totum caliditatem ut 8; b autem sit unum aliud corpus 12 pedum habens per totum frigiditatem ut 8, quod sit ita densum quod sit potentius a et tangat immediate d partem ipsius a. Et tunc sequitur quod a non agit in b, cum sit minus potens, sed b agit in a ipsum infrigidando; et in principio c non iuvat d seu a ad resistendum actioni b in a, ut sequitur ex suppositionibus; sed quam primum in extremo d immediato c incipiet induci frigiditas intensior quam sit in c, tunc incipiet c iuvare d seu a ad resistendum actioni b in a. Simus ergo in illo instanti in quo in extremo d immediato c est primo frigiditas ut 2 et arguitur sic: caliditas c nunc non resistit infrigidationi d et immediate post hoc resistet, ut ostensum est; ergo in hac alteratione certa latitudo resistentie subito secundum se totam acquiretur, et per consequens certa latitudo proportionis maioris inequalitatis subito secundum se totam deperdetur. Sed ad deperditionem proportionis maioris inequalitatis sequitur deperditio intensionis motus, ergo certa latitudo intensionis motus secundum se totam subito deperditur, ita quod gratia exempli fit subitus transitus de motu intenso ut 6 ad motum intensum ut 5, quod non est rationale. Item, sequitur quod aliquod passum versus finem assimilationis plus resistit agenti quam in principio resistebat omnibus aliis paribus. Probatur: sit a unum corpus bipedale cuius unum pedale habeat per totum caliditatem ut 6 et frigiditatem ut 2, quod sit c; aliud pedale habeat per totum caliditatem ut 8, quod sit d, et sit immediatum ipsi d unum aliud corpus quatripedale quod habeat per totum caliditatem ut 5 et frigiditatem ut 3, quod vocetur b, et sit ita potens quod agat in a per frigiditatem ipsum sibi assimilando. Et tunc patet quod a passum in principio assimilationis resistit b agenti solum per d partem, versus autem finem assimilationis resistit per c et per d, et per consequens plus resi//c. 82vb//stit, et hoc ponendo quod resistentia caliditatis c sit maior quam sit resistentia caliditatis pro tunc deperdite in d, quare etc. Et hec duo inconvenientia ultimo illata et alia plura concedit defensor huius opinionis, quia uno inconvenienti dato multa sequuntur.

     Quinto arguitur contra primam conclusionem asserentem inter contraria difformia fieri reactionem cum condictionibus superius expressis, assumendo casum positum pro declaratione illius conclusionis de a et b difformibus adinvicem agentibus et reagentibus, addendo illi casui quod inter a et b sit aer medius per totum tepidus pedalis quantitatis. Et tunc arguitur argumento communi quod ille aer tepidus medius inter a et b simul secundum se totum calefiet et infrigidabitur, quia ex quo a producit caliditatem in b etiam producit caliditatem per totum medium inter ipsum et b ; et similiter quia b producit frigiditatem in a, producit frigiditatem in totum illud medium, cum omnis talis actio fiat per contactum. Huic tamen argumento respondet compositor huius tractatus, dicendo quod iste aer secundum quamlibet eius partem calefit secundum nullam infrigidabitur, cuius causa videtur esse quia caliditas eius, que resistit infrigidationi, est maioris resistentie quam sit eius frigiditas, que resistit calefactioni. Cum ergo a et b sint eque potentia ad agendum, ut ponitur in casu, sequitur quod caliditas a habet supra frigiditatem illius aeris maiorem proportionem quam habeat frigiditas b supra eius caliditatem, quare etc. Et si queratur si b non producit frigiditatem in illum aerem, quomodo ergo producit frigiditatem in a; respondetur dupliciter. Primo, dicendo quod hoc facit multitudo???? instrumentum spirituale ad ipsum a frigiditatis productivum. Secundo, dicit quod a recipit frigiditatem ab aere medio concurrente iuvamento ipsius b. Sed contra principalem responsionem arguitur ostendendo quod parum addito casui responsio illa non satisfacit. Ponamus //c. 83ra// enim quod aer ille medius habeat frigiditatem uniformem tanto intensiorem caliditate secum coextensa, quod ipse sit equalis resistentie, et tunc sequitur quod, si iste aer calefit ab a pari ratione frigefit a b et e contra, quia tam a quam b habent supra resistentiam illius aeris equalem proportionem. Et cum postea dicitur quod b producit frigiditatem in a multiplicando ad ipsum instrumentum spirituale frigiditatis productivum, a fortiori sequitur quod b debeat in illo aere frigiditatem producere, cum sit passibilior et minus resistens infrigidationi quam a et ad ipsum intensius ac potentius instrumentum multiplicat quam ad a, quia agens naturale fortius agit in partem propinquam quam in remotam, nisi dicatur quod illud instrumentum propter eius reflexionem factam ab a illic redditur potentius. Et tunc illa opinio indigebat auxilio alterius opinionis, quare erit per se diminuta atque insufficiens. Deinde, cum dicit medium producere frigiditatem in a cum iuvamento recepto ab c, patet quod non oportet medium concurrere ad talem reactionem, quod multipliciter potest ostendi. Primo, quia stat b esse immediatum a; secundo, quia potest esse quod extremum b propinquum illi medio sit simile illi. Tertio, quia si b iuvet medium in producendo frigiditatem, aut ergo hoc facit multiplicando instrumentum suum per illud medium, aut producendo in eo frigiditatem, aut nihil inprimendo. Si primum, tunc coincidimus in prima responsione que reprobata est. Si secundum, tunc sequitur quod medium vel aliqua eius pars frigefit, quod negat responsio sua. Si tertium, tunc sequitur quod, si b nihil inprimit in medium, quod nihil inprimit in a, et per consequens non reagit in a, cuius oppositum ponitur in casu.

     Sexto arguitur contra secundam conclusionem concedentem posse fieri reactionem inter uniforme et difforme adinvicem contraria, adducendo difficultatem moveri solitam de parte repassa, ostendendo ex illa sequi ipsam simul calefieri et frigefieri. Ponamus enim quod a sit unum calidum ut 8 per totum potentie ut 2 cum dimidio; b vero sit //c. 83rb// unum difforme cuius medietas immediata a sit per totum frigida ut 8 potentie ut 1 cum dimidio, reliqua vero medietas habeat caliditatem uniformem ut 4 per totum et similiter frigiditatem, et sit etiam potentie ut 1 cum dimidio. Hoc stante a aget caliditatem in b et b reaget frigiditatem in a, ut patet ex superius dictis. Sit ergo pars ipsius a repassa c, cuius potentia sit ut 100a unius d vero sit pars non repassa, et simus in medio instanti temporis mensurantis illam reactionem, in quo in c sit introducta frigiditas a 2 usque ad non gradum; et continuetur illa reactio per reliquam medietatem illius temporis et tunc patet quod c frigefit. Sed ulterius arguitur quod c calefit ad e?, quia maiorem proportionem habet caliditas d ad frigiditatem c quam habeat ad frigiditatem b, ut patet, et sibi contrariatur, et melius applicatur quam frigiditati b, et caliditas a remittit frigiditatem b introducendo in eo caliditatem; ergo a fortiori introducit caliditatem in c remittendo eius frigiditatem.

     Septimo arguitur contra alias duas conclusiones negantes possibilitatem reactionis inter contraria uniformia. Et supponitur primo quod maioris potentie est totum quam pars; patet hoc sive loquamur de potentia essentiali que est ratione forme, sive de potentia accidentali, que est per iuvamentum receptum ab alio; nam quecumque potentia sive resistentia est in parte est in toto, et cum hoc totum superaddit potentiam alterius partis, que non est in parte prius accepta, ex quibus potentiis diversarum partium non comunicantium resultat in toto maior potentia quam sit solum in altera partium; propterea vult Aristoteles quod aliis paribus in maiori corpore est maior virtus. Supponitur secundo quod omnis proportio maioris inequalitatis activitatis agentis ad resistentiam passi sufficit ad actionem stantibus aliis condictionibus requisitis ad actionem //c. 83va// que sunt debita contrarietas et debita approximatio deductis omnibus aliis impedimentis etc. Patet ex communi sententia omnium philosophantium. His stantibus sit a summe calidum potentie ut 8, et b summe frigidum potentie ut 8, que adinvicem immediate aplicentur, et patet, ut sequitur ex dictis, quod medietates eorum quibus adinvicem applicantur, non sunt equalis potentie cum eis, etiam si accipiantur ut suis totis inexistunt sive cum iuvamento suscepto ab aliis partibus, sed sunt potentie minoris utraque; ergo earum sic accepta sit potentie active seu resistive ut 4. Et arguitur sic : potentia activa a supra resistentiam medietatis b sibi proximioris habet proportionem maioris inequalitatis cum omnibus conditionibus requisitis ad actionem; ergo a agit in medietatem b. Patet consequentia ex secundo supposito, et similiter arguitur: potentia activa b supra resistentiam medietatis a sibi proximioris habet proportionem maioris inequalitatis cum omnibus condictionibus requisitis ad actionem, ergo b agit in medietatem a, et per consequens sequitur, cum a et b sint contraria uniformia et equipotentia, quod inter talia contraria uniformia et equipotentia fit actio et reactio secundum extrema quibus approximantur adinvicem et secundum qualitates eiusdem contrarietatis, cuius oppositum dicit tertia conclusio. Et similiter probari posset quod datis contrariis uniformibus inequalibus in potentia minus potens reagit in magis potens, ut si in casu premisso b esset potentie ut 6 cum aliis ibidem positis, reageret in quartam partem a sibi proximiorem, supra cuius resistentiam ut toti inexistit activitas b haberet proportionem maioris inequalitatis ; quare sequitur quod ille due ultime conclusiones non sunt vere. Huic tamen rationi ex dictis illius doctoris responderi posset quod, licet absolute totum sit maioris potentie quam pars eius, ipsum tamen secundum hanc approximationem acceptum est equalis potentie cum qualibet eius parte terminata ad passum in quod agit, aut ad agens a quo recipit, quod patet, quia in quodcumque sufficit agere totum secundum hanc approximationem, sufficit agere quelibet eius //c. 83vb// pars ad passum terminata et a quocumque potest pati secundum hanc approximationem pars eius terminata ad agens, quecumque fuerit ab eodem totum potest pati; ideo quelibet pars terminata ad passum sive ad agens est secundum hanc approximationem tante activitatis et tante resistentie quante est ipsum totum secundum eandem approximationem, accipiendo semper partes prout toti inexistunt. Unde in casu posito de a et b contrariis uniformibus et equipotentibus adinvicem approximatis diceretur quod a non ageret in partem b, quia quelibet pars b terminata ad a secundum hanc approximationem est equalis resistentie cum toto b, ut probatum est; sed totum b est equalis resistentie cum activitate a, ut sequitur ex casu, si cuiuslibet resistentia cum sua activitate adequatur; ergo quelibet pars b terminata ad a est secundum hanc approximationem tante resistentie quante activitatis est a, et per consequens a secundum talem approximationem in nullam talem partem sufficit agere. Ex eodem fundamento sequitur quod b non reagit in aliquam partem a, quia quelibet pars a terminata ad b est tante resistentie secundum hanc approximationem sicut totum a. Et similiter, si b esset potentie minoris quam a, non reageret in aliquam eius partem, quia quelibet pars a terminata ad b esset maioris resistentie secundum hanc approximationem quam b activitatis. Ista autem responsio potest leviter infringi, negando quod quelibet pars a terminata a b sit secundum hanc approximationem tante potentie quante totum a. Et similiter diceretur de partibus b ad a terminatis respectu totius b, nec valet illa consequentia: in quodcumque sufficit agere secundum hanc approximationem, sufficit agere quelibet eius pars sic terminata, ergo quelibet pars a sic terminata est tante potentie active secundum hanc approximationem quante est totum a, nec illa similiter a quocumque potest pati pars a secundum approximationem hanc sic terminata potest pati totum a, ergo non maioris resistentie est totum a secundum hanc approximationem quam sit aliqua eius pars sic terminata, quia, si pars a sic applicata agit in //c. 84ra// illud in quod totum a agit, non agit ut causa totalis, sed partialis; ideo sibi non competit tanta potentia activa sicut toti a, quod est causa totalis. Similiter si a quocumque patitur pars a sic terminata secundum hanc approximationem, patitur etiam totum a; hoc non est ratione totius resistentie a, que est maior aut tanta quanta est potentia activa agentis in ipsum, sed est ratione resistentie partis a, que est minor et supra quam ut toti inexistit activitas agentis habet proportionem maioris inequalitatis. Unde advertendum est quod applicatio non variat potentiam neque auget neque diminuit, sed variat activitatem, quia eadem potentia non variata secundum unam applicationem in aliquid agere non poterit, in quod tamen aget secundum aliam applicationem. Et ideo, sicut nulla facta applicatione pars est minoris potentie quam suum totum, sic secundum hanc applicationem vel illam est pars potentie minoris quam sit suum totum, quoniam propter talem vel talem applicationem neque totum neque partes in potentia variantur, et hoc pro prima opinione sit satis.

    

     Restat ulterius opinionem secundam pertractare, pro cuius fundamenta premittitur primo quod omnis qualitas prima est magis activa quam resistiva ; et si comparentur adinvicem in activitate aut resistentia, caliditas est maioris activitatis ceteris et minoris resistentie, e contra vero siccitas est maioris resistentie et minoris activitatis ; relique due medio modo se habent, sic tamen quod frigiditas declinat ad latus caliditatis et humiditas ad latus siccitatis. Hec omnia per experientias sensuales manifestari possunt, ut pro parte fuit ostensum dum arguebatur contra suppositionem primam precedentis opinionis.

Secundo est premittendum quod qualitates prime sunt suarum specierum productive, quibus non solum spiritualiter operantur in medio vel organo tactus, sed etiam realiter sua contraria corrumpendo et sibi similia generando. Prima pars colligitur de mente Aristotelis secundo De anima isto capitulo: oportet autem de omni sensu accipere, quoniam sensus quidem est susceptivus specierum sine materia. Et secunda pars //c. 84rb// patet : huiusmodi enim species sunt instrumenta qualitatum primarum, et instrumentum concurrit ad operationes istius cuius est instrumentum.

Tertio premittitur quod quelibet prima qualitas est specierum a suo contrario ad ipsum multiplicatarum a se naturaliter expulsiva etiam in partem oppositam reflexiva. Probatur quoniam talis species est illius qualitatis primo corruptiva, sed talis qualitas prima naturaliter appetit se permanere, ergo naturaliter appetit omne eius corruptivum a se abicere, et per consequens talem speciem reflectere et removere.

Quarto premittendum est quod ubi maior est contrarietas qualitatum primarum, ibi est maior reflexio suarum specierum. Patet, quia ex eo in estate fit maior reflexio specierum frigiditatis medie regionis aeris quam in hieme, quia tunc est maior contrarietas huius inferioris regionis ad illam, cum tunc ille aer sit calidior.

Quinto premittendum est quod ad maiorem specierum reflexionem sequitur maior actio. Hoc patet quoniam per reflexionem luminis solis factam a speculo concavo generatur ignis, et non a speculo plano, quod non est propter aliud nisi quia illa reflexio est maior. Similiter in estate fit maior congelatio in media regione aeris quam in hieme, quod non est nisi propter maiorem reflexionem specierum frigiditatis medie regionis aeris in estate quam in hieme. Nam ex maiori specierum reflexione fit maior unio earum ex maiori autem earum unione fit earum fortificatio et in potentia augumentatio, quia virtus unita est fortior se ipsa dispersa.

Premissis his suppositionibus conclusiones sunt subiungende. Prima conclusio est ista: possibile est fieri reactionem inter contraria difformia sive inter uniforme et difforme. Patet ex dictis in precedenti opinione.

Secunda conclusio possibile est fieri reactionem inter contraria uniformia et equipotentia secundum duo eorum extrema immediate adinvicem approximata et secundum qualitates primas eiusdem contrarietatis omnibus aliis deductis. Probatur: sit a summe calidum potentie active ut 8, b vero sit summe frigidum quod merito magnitudinis //c. 84va// aut densitatis sit etiam potentie active ut 8; et approximentur adinvicem immediate. Tunc patet quod a agit in b per caliditatem, nam ex quo frigiditas b est minoris resistentie quam activitatis, per primum premissum, cum ipsa sit activitatis ut 8, sequitur quod est resistentie minoris quam ut 8; sed caliditas a est activitatis ut 8, ergo activitas caliditatis a supra resistentiam frigiditatis b habet proportionem maioris inequalitatis; ergo a per caliditatem agit in b. Simili modo probari potest quod b reagit in a per frigiditatem, quia sua frigiditas est maioris potentie active quam sit resistentia caliditatis a, cum etiam caliditas a sit minus resistiva quam activa.

Tertia conclusio: possibile est fieri reactionem inter contraria uniformia et equipotentia abinvicem distantia cum ceteris particulis positis in precedentis conclusione. Probatur addendo priori casui quod inter a et b mediet aer pedalis quantitatis, qui sit uniformiter tepidus; tunc patet quod activitas caliditatis habet proportionem maioris inequalitatis supra resistentiam frigiditatis b et e contra activitas frigiditatis b habet proportionem maioris inequalitatis supra resistentiam caliditatis a sicut prius; et sunt contraria approximata etc.; ergo utrumque agit in reliquum. Patet consequentia et antecedens ex dictis, nec medium impedit talem actionem seu reactionem, quia plus promovet caliditas medii ut a agat in b quam impediat eius frigiditas, et similiter plus promovet frigiditas medii ut b reagat in a quam impediat eius caliditas, ut ex dictis potest patere.

Quarta conclusio: possibile est reactionem inter contraria uniformia esse, quorum unum est minus potens quam alterum cum particulis superius expressis. Patet, quoniam in casibus prius positis de a et b, dato quod resistentia frigiditatis b sit ut 4 et quod eius potentia activa sit solum ut 6 cum aliis ibidem positis, non solum a ageret in b, sed etiam b reageret in a, quia, licet frigiditas b esset minoris activitatis quam caliditas a, tamen esset maioris activitatis quam esset resistentia caliditatis a que esset minor quam ut 4, quare etc.

Contra istam opinionem multipliciter arguitur. Et primo contra primum premissum arguitur, probando quod quelibet qualitas prima tantum //c. 84vb// est resistiva quantum est activa. Et arguitur sic: quantum est potens caliditas agere caliditatem, tantum est potens impedire eius remissionem, sed quantum est potens impedire remissionem caliditatis, tantum est potens resistere nitentibus in illam agere; ergo caliditas tantum est potens ad resistendum quantum ad agendum.

Item sit a summe calidum quod agat in b tepidum; et arguitur sic: quantum caliditas a est activa caliditatis in b, tantum est impeditiva corruptionis caliditatis producte in b, aliter sequeretur quod qualitates contrarie possent simul in eodem adequate intendi; sed quantum caliditas a est impeditiva corruptionis caliditatis producte in b, tantum est impeditiva sui ipsius corruptionis, et quantum est impeditiva corruptionis sui ipsius, tantum est resistiva; ergo a primo ad ultimum quantum caliditas a est activa in b, tantum est resistiva, quare etc. Et simili modo argui potest de aliis qualitatibus primis, quare primum premissum non videtur verum, quare etc.

Contra secundum premissum arguitur probando quod species qualitatum primarum non sunt earum generative aut corruptive, quoniam sicut se habent species aliorum sensibilium propriorum ad illa sensibilia propria, sic se habent species qualitatum primarum ad illas qualitates primas per illam convenientem similitudinem; sed species aliorum sensibilium propriorum non sunt eorum generative aut corruptive; ergo nec species qualitatum primarum sunt earum generative aut corruptive. Consequentia patet cum maiori et minor probabatur, quoniam species albedinis non generat albedinem neque corrumpit nigredinem, et ita de aliis, quare etc.

Contra <tertium> (ed. primum premissum) arguitur probando quod caliditas non est reflexiva specierum frigiditatis neque frigiditatis specierum caliditatis, et ita de aliis, quia, si ita esset, hoc esset propter earum contrarietatem adinvicem, sed species frigiditatis non contrariatur caliditati, cum possit secum coestendi in eodem subiecto; ergo non debet ab ea reflecti.

Contra quartum premissum arguitur probando quod in estate aer calidus inferioris regionis non reflectit species frigiditatis medie regionis, quia si sic, aut species frigiditatis media regionis ingrediuntur aliquam partem aeris calidi et ab alia parte reflectuntur, aut nullo modo <injtroducuntur> (ed. reflectuntur), sed ab eius superficie reflectuntur. Si dicitur primum, tunc sequitur quod species frigiditatis agregate ex incidentibus //c. 85ra// et reflexis uniuntur in isto aere calido et in eo frigiditatem inducunt et non in aere medie regionis. Si dicitur secundum, tunc sequitur quod pari ratione species caliditatis aeris calidi reflectuntur ad ipsum a superficie aeris frigidi, et sic, sicut aer medie regionis infrigidatur per reflexionem specierum sue frigiditatis ad ipsum, sic aer calidus inferioris regionis calefit per reflexionem specierum sue caliditatis ad ipsum. Et sic numquam contingeret quod calidum calefaceret frigidum et frigidum infrigidaret calidum, sed potius calidum in caliditate intenderetur et frigidum in frigiditate, cuius oppositum dictum est prius et ad experientiam patet.

Contra quintum premissum arguitur quod non maior fiat reflexio radiorum solis a speculo concavo quam plano, quia ex quo nullus radius penetrat ipsum speculum, omnes qui reflectuntur a speculo concavo et a plano reflectuntur; et per consequens nulla illarum reflexionum est maior quam alia. Item arguitur contra aliud dictum in eodem premisso, probando aerem medie regionis non esse frigidiorem in estate quam in hieme et magis congelatum, quia, si illi aeri medie regionis in hieme applicaretur corpus equaliter frigidum cum eo quod produceret in eo tantam specierum frigiditatis multitudinem quanta producitur in eo in estate per reflexionem specierum sue frigiditatis factam ab aere calido, tunc sequitur quod ille aer in hieme ad tantam deveniret frigiditatem ad quantam pervenit in estate, quod est manifeste falsum, quia tunc illud corpus equalem frigidum per se produceret frigiditatem intensiorem quam ipse haberet in corpus non inclinatum naturaliter ad istius receptionem, et ageret ultra gradum proprium, quod est impossibile.

Ultimo, quantum ad illud principale, ostenditur in hiis premissis superfluitatem esse, quia, si inequalitas primarum qualitatum in activitate et resistentia sufficit ad salvandum reactionem, ut nonnulli fatentur absque concursu reflexionis ipsarum specierum, superflue subiunguntur alia premissa. Et si teneremus reactionem fieri per specierum reflexionem, tunc primum premissum non esset opportunum. Unde breviter videtur //c. 85rb// quod in his premissis due diverse opiniones in unum copulentur.

Secundo principaliter arguitur contra primam conclusionem ponentem inter difformia fieri reactionem, quoniam, si ita esset, maxime videretur in tali casu, videlicet ponendo quod a sit unum calidum uniformiter difforme quod habeat caliditatem uniformiter difformem ab 8 ad 4, cui coestendatur frigiditas uniformiter difformis a non gradu usque ad 4; b sit unum frigidum difforme quod habeat frigiditatem uniformiter difformem ab 8 ad 4, cui coextendatur caliditas unius difformis a non gradu ad 4, et sint equalis potentie active et adinvicem immediate approximetur secundum extremum remissius calidum a et secundum extremum remissius frigidum b; tunc arguitur quod a agit in b et b in a, quia utriusque activitas supra alterius resistentiam habet proportionem maioris inequalitatis et sunt sufficienter approximata et secundum extrema quibus adinvicem applicantur habent contrarietatem, quia quelibet pars a est calida et quelibet pars b frigida, quare etc. Quod si non conceditur, contra a producit caliditatem in b, ergo intendit caliditatem in extremo b cui applicatur; sed caliditas b in illo extremo terminatur ad 4; ergo a intendit caliditatem in extremo b supra 4; sed caliditas a in extremo applicato b terminatur ad 4; ergo caliditas a secundum extremum quo applicatur b agit ultra gradum proprium, quod est inconveniens. Et simili modo argui potest quod b secundum extremum applicatum a habet frigiditatem terminatam ad 4 et secundum igitur agit frigiditatem in a supra 4, quare etc.

Tertio principaliter arguitur contra secundam conclusionem concedentem inter contraria uniformia et equipotentia sibi immediata fieri reactionem, ut dato quod g sit pedale summe calidum, f vero sit pedale summe frigidum equalis potentie active cum eo que sunt adinvicem immediate applicata; et tunc, si dicatur quod utrumque agit in reliquum per species sue qualitatis ad ipsum ab alio reflexas, ut pono velle, videtur; contra hoc arguitur sic: quanta multitudo specierum frigiditatis re//c. 85va//flectitur a g in f, tanta multitudo specierum caliditatis reflectitur ab f in g; ergo per quantum f sit potentius ad infrigidandum per species frigiditatis in ipsum a g reflexas, per tantum g fit potentius ad resistendum infrigidantibus per species caliditatis in ipsum ab f reflexas et e converso. Et antequam sufficiebat sine specierum reflexione f agere in g, tantum g sufficiebat sibi resistere et e contra; ergo quantum sufficit totum aggregatum ex frigiditate f et suarum specierum reflexione agere in g, tantum sufficiebat aggregatum ex caliditate g et suarum specierum reflexione illi actioni resistere, et simili modo est de g respectu f, quare sequitur quod neutrum sufficit agere in reliquum, cum utriusque activitatis ad alterius resistentiam sit proportio equalitatis. Item, sint g et f ut prius, et sit c pars g repassa, et tunc queritur utrum species frigiditatis f ad g multiplicate totaliter ingrediantur ipsum g et nullo modo reflectantur, aut totaliter reflectuntur a g in f aut secundum partem ingrediuntur et secundum partem reflectuntur. Si totaliter ingrediuntur, tunc non fiet reactio f in g ratione reflexionis specierum frigiditatis f. Si totaliter reflectuntur, tunc sequitur quod f non reagit in g, cum per reflexionem specierum caliditatis tantum aut plus fortificetur g quantum fortificetur f per reflexionem specierum frigiditatis. Si autem secundum partem ingrediuntur et secundum partem reflectuntur, ita quod ingrediuntur per aliquam partem g et postea per aliquam partem g reflectuntur versus f, tunc ulterius queritur utrum species ille reflexe prius deveniant ad non gradum quam recipiantur in alia parte f aut per aliquam partem f multiplicantur. Si dicitur primum, tunc f non a potentius ad infrigidandum g per talem reflexionem specierum sue frigiditatis, et per consequens sequitur quod per talem reflexionem f non reagit in g. Si dicitur secundum, cum non minus potentes erunt species frigiditatis reflexe a g in f quam ille que sunt in g et in f coniunguntur cum intensiori frigiditate quam in g; ergo si pars g non repassa non potest calefacere c partem eius repassam, a fortiori g non poterit calefacere ipsum f, quod est contra casum prius po//c. 85vb//situm.

Quarto principaliter arguitur contra tertiam conclusionem probando medium inter contraria uniformia et equipotentia adinvicem reagentia simul et adequate moveri motibus contrariis; et supponitur casus prius positus de a summe calido et b summe frigido equipotentibus distantibus per aerem tepidum pedalis quantitatis; et agat a in b per caliditatem, et b reagat in a per frigiditatem. Et tunc sequitur, ut superius arguebatur, quod ille aer medius simul calefit ab a et frigefiet a b et per consequens simul movetur motibus contrariis, quod est impossibile.

Quinto arguitur contra quartam conclusionem ponentem esse possibile inter contraria uniformia quorum unum est minus potens quam alterum esse reactionem ponendo casum quod a sit summe calidum et b summe frigidum minus potens quam a, que immediate adinvicem approximentur, et agat a in b et b reagat in c partem a et sit d pars a non repassa, que sit potentior b passo principali, et simus in instanti intrinseco temporis mensurantis illam reactionem propinquo eius principio. Et tunc patet quod c frigefit, sed arguitur etiam quod calefit, quia maiorem proportionem habet caliditas d supra frigiditatem c quam habeat frigiditas b supra caliditatem c, ut patet ex casu ; ergo si b frigefacit c, sequitur a fortiori quod d calefacit c. Huic tamen argumento alias sum solitus dicere quod b agit frigiditatem in c, d autem non agit caliditatem in c, quia, licet d sit absolute potentius quam b, tamen b habet potentius instrumentum applicatum ad c quam habeat d; ideo cum his circumstantiis b habet maiorem proportionem ad agendum in c quam habeat d. Causa autem propter quam habet potentius instrumentum est quoniam ipsum maiorem contrarietatem habet ad c quam habeat d; ideo fit maior reflexio specierum frigiditatis b quam caliditatis d; et per consequens potentius instrumentum habet b quam d. Sed contra hanc responsionem arguitur sic: b notabiliter plus resistit calefacientibus quam c, sed species caliditatis d non sunt notabiliter fortiores in b quam in c; ergo species caliditatis d habent proportionem supra resistentiam b maiorem quam supra resistentiam c, et tamen producunt caliditatem in b, ergo a fortiori producunt caliditatem in c. Contra responsionem //c. 86ra// maior patet et minor declaratur, quia tunc c et b sunt immediata et non plus notabiliter uniuntur et fortificantur species caliditatis per reflexionem in b quam in c, ergo etc.

His argumentis sustinendo hanc secundam opinionem respondetur. Et primo ad primum argumentum factum contra primum premissum, cum dicitur quantum est potens caliditas agere caliditatem, tantum est potens impedire eius remissionem; istud negatur, quoniam, cum caliditas sit magis activa quam resistiva, non habet tantam resistentiam qua resistere possit potentibus remittere caliditatem quam producit quantam habet activitatem ad illam producendum, ideo non est tantum potens impedire remissionem caliditatis quantum potens est ipsam producere. Et per hoc respondetur ad aliud argumentum, negando quod quantum caliditas a est productiva caliditatis in b, tantum est impeditiva eius corruptionis. Et cum postea arguitur quod si caliditas a non est tantum impeditiva corruptionis caliditatis quam producit in b, quantum eius productiva, ergo qualitates contrarie possunt simul in eodem subiecto produci; negatur consequentia, quia, licet caliditas a sit minus impeditiva corruptionis caliditatis quam producit in b quam sit eius productiva, dum tamen ipsam caliditatem producit, ipsa non corrumpitur, quia non est possibile quod agens contrarium corrumpat quando agens simile producit. Et similiter dum illa caliditas corrumpitur, a ipsam non producit, quare non simul producitur et corrumpitur neque simul ipsa et suum contrarium in eodem subiecto adequate introducuntur.

Ad argumentum factum contra secundum premissum respondetur dicendo magnam esse differentiam inter qualitates primas et qualitates secundas. Nam qualitates prime sunt qualitates primorum corporum, scilicet elementorum, que ordinantur ad alterationem realem, mixtionem, generationem et corruptionem substantialem, ut patet ex primo De generatione, quare oportet quod earum species que sunt earum instrumenta quibus ad alterationem realiter concurrunt, sunt etiam talis alterationis productive, scilicet calefationis, infrigidationis etc. Qualitates autem secunde, ut color, odor etc., sunt qualitates mistorum corporum, que non ordinantur nisi in alterationem spiritualem, et ideo earum species solum alterationis spiritualis sunt productive. Ex quibus apparet ad illam rationem respondendum esse //c. 86rb// negando maiorem, si totalis similitudo intelligatur.

Ad argumentum factum contra tertium premissum dicitur quod, licet species frigiditatis et caliditatis non sint proprie contrarie, sunt tamen contrarie contrarietate communiter dicta, cum omne per se corruptivum alterius, dicitur illius contrarium. Et propterea dicebatur quod caliditas reflectit species frigiditatis et frigiditatis species caliditatis repellendo a se suum contrarium, quod competit eis secundum naturam, quia quelibet talis qualitas naturaliter appetit semper permanere.

Ad argumentum factum contra quartum premissum, cum aguitur quod aer calidum inferioris regionis non reflectit in estate species frigiditatis medie regionis, quia tales species aut ingrediuntur aliquam partem aeris calidi antequam ab alia reflectantur aut nullo modo ingrediuntur, sed ab eius superficie reflectuntur; respondetur quod possibile est quod alique species ingrediantur et reflectantur et quod alique solum reflectantur, quod tamen omnes tales species reflectuntur ad aerem medie regionis et non aer inferioris regionis, in quo earum aut nulla aut valde parva fit reflexio. Et cum postea arguebatur quod pari ratione frigiditas medie regionis debet reflectere species caliditatis aeris inferioris ad ipsum, per quarum reflexionem talis aer redderetur calidior; hoc est concedendum. Sed cum postea ex illo infertur quod semper cum calidum approximaretur frigido ambo intenderentur in qualitatibus suis et numquam remitterentur, cuius oppositum sepe concessum est et patet experientia; respondetur negando consequentiam, quoniam aliquando contingit quod species caliditatis multiplicate (ed. multiplicitate) ad frigidum sunt potentiores ad ipsum calefaciendum quam sint potentes species sue frigiditatis ad ipsum reflexe ipsum infrigidare, ut quando inter calidum et frigidum est parva contrarietas, aut quando calidum est multo potentius frigido. Aliquando vero contingit quod species frigiditatis ad frigidum reflexe sunt potentiores ad ipsum infrigidandum quam sint potentes species caliditatis a calido ad ipsum trasmisse ipsum calefacere. Et tunc intenditur in frigiditate et similiter de calido potest contingere, ut quando calidum et frigidum sint valde potentia inter ea est magna contrarietas, ut in forti antiparistisi patet.

Ad argumenta facta contra //c. 86va// primum premissum, cum arguitur quod non maior fiat reflexio radiorum solis a speculo concavo quam plano; respondetur quod una reflectio non dicitur maior alia quia sit plurium radiorum, sed quia est fortior, que (ma quia) maior fortitudo sequitur maiorem radiorum unionem; reflexio ergo facta a speculo concavo est maior in fortitudine illa que fit a speculo plano, et sic debet intelligi dictum in quinto premisso.

Ad aliud vero, cum arguebatur aerem medie regionis non esse frigidiorem in estate quam in hieme, quia, si in hieme illi aeri applicaretur corpus equaliter frigidum cum eo quod produceret in ipso tantam specierum frigiditatis multitudinem quanta producitur in ipso in estate per reflexionem specierum sue frigiditatis, tunc sequeretur quod ille aer in hieme ad tantam deveniret frigiditatem ad quantam pervenit in estate; respondetur negando consequentiam, quia ille species frigiditatis producte ab illo corpore equaliter frigido, quantumcumque essent equalis multitudinis, non tamen essent ita unite sicut ille que reflectuntur ab aere calido in estate, et per consequens non essent ita intense frigiditatis productive. Unde forte non inconveniret dicere quod, licet species frigiditatis recte multiplicate non possint producere frigiditatem intensiorem illa a qua decise sunt species frigiditatis, tamen reflexe per ipsarum magnam unionem et quodammodo per accidens bene possunt producere frigiditatem illa intensiorem. Et isto modo contingit aliquam qualitatem primam agere ultra gradum proprium. Hec probabiliter assero et non aliter.

Ad aliud respondetur quod hic non est superfluitas neque aggregatio diversarum opinionum, sed unius tantum declaratio, quoniam, licet qualitates prime sint diversificate in activitate et resistentia, tamen ultra hoc sunt multiplicative suarum specierum et per maiorem et minorem reflexionem et unionem ipsarum diversificantur in potentia agendi aut resistendi, et propter hoc in pluribus casibus diversificantur actio et resistentia qualitatum primarum, unde oportet aliquando in alterationibus factis per primas qualitates earum diversitatis causam assignare diversitatem specierum in fortitudine et debilititate, ut pluries tactum fuit et in sequentibus //c. 86vb// patefiet.

Ad secundum argumentum principale, cum arguitur contra primam conclusionem de a et b difformibus, respondetur quod in casu posito neutrum agit in alterum, quia extrema eorum secundum que approximantur terminantur ad eosdem gradus in utraque qualitate. Ideo non habent sufficientem contrarietatem adinvicem nec valet illa consequentia: extremum a est calidum et extremum b est frigidum, ergo habent contrarietatem sufficientem ad actionem, quia oporteret quod ultra illud ad diversus gradus terminerentur.

Ad tertium argumentum principale contra secundam conclusionem, cum ponitur casus de g et f equalis potentie active etc.; dicitur quod utrumque agit in alterum, quia sunt maioris resistentie quam activitatis; et similiter species frigiditatis f reflexe sunt minoris resistentie quam species caliditatis g reflexe sint activitatis et e contra, quare etc. Ad confirmationem, cum queritur de speciebus frigiditatis f reflexis a g utrum totaliter ingrediantur; respondetur quod sive totaliter reflectantur sive aliquam partem ingrediantur et ad aliam reflectantur, hoc non obstat quin responsio prius data sit conveniens. Et cum arguitur quod si totaliter reflectuntur f non reagit in g, quia per reflexionem specierum caliditatis g tantum aut plus fortificatur g, ergo etc.; respondetur quod, licet g per reflexionem sue caliditatis tantum crescat in activitate quantum f, non tamen crescit in resistentia quantum f in activitate nec f tantum crescit in resistentia quantum g in activitate. Unde, sicut caliditas est maioris activitatis quam frigiditas ceteris paribus et minoris resistentie, sic est de suis speciebus; ideo species caliditatis g reflexe sunt potentie maioris active quam species frigiditatis reflexe f sint resitentie. Et similiter est de speciebus frigiditatis f reflexis respectu specierum caliditatis g reflexarum. Quare sequitur quod species caliditatis g possunt agere in f et e contra, quia activitates et resistentie huiusmodi specierum includuntur in qualitatibus et resistentiis qualitatum a quibus sunt multiplicate. Deinde cum arguitur quod si huiusmodi species aliquam partem g ingrediuntur et ab alia reflectuntur ad certum gradum in f, cum non minus potentes sint species frigiditatis reflexe a g in f quam ille que sunt in g et in f coniunguntur cum intensiori frigidita//c. 87ra//te quam in c, ergo si pars non repassa non potest calefacere partem eius repassam, a fortiori g non poterit calefacere ipsum f, quod est contra casu. Respondetur quod, licet magis resistere calefacentibus f quam c pars g repassa, tamen plus proportionabiliter sunt potentiores species caliditatis g ad calefaciendum f quam species caldititatis partis g non repasse ad calefaciendum c partem repassam. Ideo non sequitur quod si pars g non repassa non potest calefacere c partem repassam, quod g non potest calefacere f. Causa autem quare species caliditatis g sunt potentiores in f quam species caliditatis partis non repasse in parte repassa est quia est maior contrarietas inter g et f quam sit inter partes g, et per consequens fit maior reflectio, unio et fortificatio specierum caliditatis g in f quam partis non repasse in parte repassa. Ideo non sequitur quod si tales species caliditatis debiliores non sufficiunt calefacere c, quod fortiores non sufficiant calefacere f; unde, licet f sit maioris resistentie absolute respectu calefacientium quam c, species tamen caliditatis g in f reflexe habent maiorem proportionem supra resistentiam f quam habeant species caliditatis partis g non repasse ad resistentiam c partis repasse, quare etc.

Ad quartum principale argumentum, cum arguitur contra tertiam conclusionem probando medium inter contraria uniformia et equipotentia adinvicem reagentia simul adequate calefieri et infrigidari et moveri motibus contrariis; negatur consequentia et admisso casu dicitur quod medietas medii versus a calefit, alia medietas versus b infrigidatur. Et cum ulterius arguitur quod si a producit caliditatem in b, quod etiam producit caliditatem in partem medii propinquam b, cum illa sit minoris resistentie quam b et ipsi a melius applicatur; respondetur negando consequentiam, quia plura sunt resistentia ne illa pars medii calefiat quam resistentia ne b calefiat, quoniam ne b calefiat resistit sua frigiditas, sed ne illa pars medii calefiat resistit propria frigiditas, et frgiditas b et species frigiditatis reflexe ab a plus resistunt ne illa pars medii calefiat quam ne b calefiat. Et simili modo dicendum est de parte medii propinqua a, quod calefit, licet a frigefiat. Et si argueretur quod a //c. 87rb// speciebus frigidtatis reflexis ab a debeat pars medii propinqua a frigefieri, cum ille sint potentiores ad infrigidandum quam species incipientes caliditatem a ad calefacendum, et per consequens sequitur quod pars medii propinqua a infrigidatur et non calefit. Respondetur negando consequentiam, quia, licet species frigiditatis reflexe sint maioris activitatis quam species incipientes caliditatis, tamen eis multo maior resistentia resistit, propter quod species incipientes maiorem habent proportionem supra suam resistentiam quam species reflexe frigiditatis. Ideo ab eis provenit actio, nam speciebus caliditatis in illa parte medii existentibus solum resistunt species reflexe frigiditatis b cum frigiditate remissa illius partis medii; sed speciebus frigiditatis b reflexis resistunt caliditas a cum suis speciebus incidentibus caliditas illius partis mediis et species caliditatis a reflexe a b et tota illa resistentia est maior quam prima.

Ad quintum argumentum contra quartam conclusionem deductum, cum arguitur quod pars a repassa simul infrigidatur et calefit, patet responsio, quia in casu posito infrigidatur et non calefit, ut superius ostensum est. Sed cum postea arguitur contra responsionem quod species caliditatis d non sunt notabiliter fortiores in b quam in c, hoc negatur. Licet enim c et b sint immediata, tamen propter maiorem contrarietatem b ad d quam c ad d fit maior reflexio specierum caliditatis d in b quam in c et maior earum unio et fortificatio; et per consequens sequitur quod sunt potentiores species caliditates d agere caliditatem in b quam in c.

Hec pro solutione istarum rationum dicta sint, ex quibus et fundamentis premissis solvi poterunt instantie alie que adducuntur seu adduci possunt contra predictam opinionem.