precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4, ff. 35r-39r:
Simone di Angelo dei Bocci da Siena, OP 1449-50, † 1510

 

|37v| Presertim in fratres Symon arma parata Minores

    Illic monstrabat acrius, inque alios.

Victor erat tandem, nostra ceu sensimus aure,

    Nec dubito, quoniam sat bene doctus erat.

Atque equidem fateor, secum qui sępe loquebar,

    Multa docebat enim me Symon aram(?) alios

Rectus Aristotelis lector Thomęque professor

    O utimam talis nunc foret orbe pater!

Transacto tandem biblę iam tempore, venit

    Ad bacchalarium, quo sibi magnus honos.

Dicere non possum quot disputando Minores

    vicerit, in magna cum foret ęde Symon.

Anno iam lasso, optatis insignia palmis

    Atque magisterium tunc sibi Sęna dedit.

Nonne coronari debet qui sepe micando

    vicit et hostiles qui superavit opes?

Rite magister erat Symon ergo vocatus et idem

    Electus lector hic fuit atque regens.

Legerat exposuit Thomam multosque libellos

    Vera colens, Thomas quod negat ipse negat.

At tandem Tuschas fama veniente per oras

    In florentinun lector adit studium.

|38r| Hunc sibi quęrebant lectorem namque studentes

    Ecclesia quam nunc templa Novella ferunt.

Illic exposuit, se illic sic gessit et illic

    Monstravit vires quas sua Sęna dedit.

Tempore completo demum carissima venit

    Menia, que coluit tempus in omne sequens.

At predicator quotiens, non dicere nolo

    In quibus in(?) quot vel hic fuit usque locis

Templa patent terręque simul patet undique nomen

    Senensis fuerit qualiter ille Symon.

Postremum fessus studio veniente senecta

    Se dedit ad curas ut pater ipse suas.

Terque bis hic fuerat, patrum ratione volente,

    Et prior et rector consilio ingenio.

Mitis erat facilisque prior pastorque benignus

    Maturę peragrans nec violentus erat.

Consuluit iuvit decoravit templa paravit

    Acersivitque domum dificiente domo.

Testantur variis spectacula structa figuris

    In quibus orantes verba salutis habent.

Biblioteca vetus priscis armata libellis

    Testat?que suis septa voluminibus.

|38v| Respice, sunt illic centena volumina fixa,

    Et liber unus adest quem Symon ediderat

In quo tractatur melior quę vita tenenda

    An laici an claustri, rite peraptat opus.

Multaque composuit maternis denique verbis

    Quę vidi et legi, tuque videre potes.

Aurea testantur que pivialia templi

    Tegmina dicuntur, cętera non numero.

Cuncta loco aspicies quę sunt effecta Symone

    Qui locus a sacro nomine nomem habet.

Iam sua vexabant diversi membra dolores

    Iamque senectutis tempus inerme venit

Aegrotatque Symon doctus verusque magister

    Et moritur tandem dulciter ipse pater.

Et bene dispositus divinis apprime rebus

    Nil sibi defecit quod iubet alma fides.

Septuagenta duos etas sua viderat annos

    Cum Symon afflatus liquit in orbe suos.

.D.   .M.

Hos posuit versus, Placido existente sacrista

     Maiori, Gabriel Roncilione satus.

Τελοσ

|39r| Epitha eiusdem magistri Symonis reverendi

Clauditur hac pietas clęmentia relligioque

    Qua Symon est gelida contumulatus humo.

Vixit et est vivens superis lętantius oris

    Est in quo virtus nam petit astra citus.

Angelus hunc genuit de Boccis clara propago

    Sed magis angelidę claruit alta domus.

D.   .OO.   .M.


Biografia di ben 5 carte in Cr Si, tutte in distici elegiaci. Vi si ricava: figlio di Angelo dei Bocci da Siena, Simone muore il 2 (festa della Purificazione) o il 1(?) febbraio del 1509 (= 1510 dello stile comune) 72enne; nato il 1438 ca., dodicenne (1450 ca.) entra nell’ordine domenicano, fa studi avanzati a Padova (1462), torna a Siena, insegna da biblico e poi da baccelliere, dìsputa, e in Siena consegue il magistero in teologia. Compone un libro (f. 38v). Correggi SOP I, 876a Sim. de Angelis!, da Fontana.

Simon Angeli de Boccis Senensis OP, Dialogus de saeculo et religione, Siena, BC, U.VI.10: cart. "Simon Senensis ", testo Prologus/Argumentum (= ff. 1r-11v), pp. 22,  06/12/1996, dal prof. G. Fioravanti. Dedicato a Francesco Piccolomini, arciv. senese (1460 -1503) e card. (1459). Censisco OP: suo maestro (di noviziato?) magr Marianus Francisci Senensis (Cr Si 32r, 1476) Maççonum prosapia (p. 5) (5-10 dialogante; 22, lo fa parlare post mortem). Franciscus Viterbiensis OP (5, Francesco di Paolo). Dionoro da Gallese (Viterbo) OP (6, Dyonorus). Thomas de Aquila (7). a. D. 1462 (8). mag. Ioh. de Campo S. Petri (8, 1466; PANELLA, La continuazione..., AFP 65 (1995) 266-67). CG Novara 1465 (8). rev. provincialis mag. Iulianus de Florentia (9, Iulianus Naldi). Simon ipse Angelides Boccius (= l'autore Simone figlio di Angelo della famiglia dei Bocci, 10-), OP 1450 (10). eratque in cyritandi arte peritissimus (6 rigo 13: cirito -as = "predicare al popolo", a detta di Uguccione da Pisa [1210], Derivationes II, 241). construende nove superioris ecclesie (12, 14). CG Siena 1462, priore magr Marianus (13). Mancinus (17, = Mancini?). Maremma: luogo selvaggio! (17-18). dum Massam pergerem…, Argentarium post montem nostri conventus emisperium (18,  = da intendere "della predicazione del nostro convento senese"?) statim Pratam comperimus (18) = Prata, dioc. Volterra . CG Pg 1478 mox celebrato (19): 1478 termine post. Composizione: entro l'ultimo ventennio del '400. 

Siena, BC, B.VII.5, f. Iv, f. 29r: sottoscrizioni autografe di fr. Simone dei Bocci (1493, 1494/5, 1507).

«Placido existente sacrista»: =? Cr Si f. 46v: fr. Placitus Senensis, † 25.II.1545/6. Gabriel Roncilione (nessun titolo di religioso) autore dei versi; satus da intendere participio di sero, "nato da..., della stirpe di...".

 M. Arosio, Bartolomeo da Colle (1421-1484), predicatore dell'Osservanza francescana e dantista minore, AA.VV., Gli ordini mendicanti in Val d’Elsa, Castelfiorentino 1999, 73-189, specie 120-21, mia bibl., tra opere OFM. Bartolomeo di Giovanni di Lippo da Colle Val d'Elsa: n. 1421 ca., entra nell'ordine francescano in Perugia 1440 dov'era studente in arti liberali; nel 1446 guardiano del conveto romano di Aracoeli; nunzio apostolico della crociata, 1455 (pp. 97 ss); lotta contro l'usura, gli ebrei e fondazione del Monti di Cristo ad Orvieto (pp. 114 ss) e scontro con la posizione dei domenicani ed in specie con Simone dei Bocci (119-122); predicatore (127 ss); intensi riferimenti danteschi (138 ss, 184 ss); reportationes di prediche tenute in Firenze 1474 (144 ss). † 15.III.1484 nel conv. San Lucchese, presso Poggibonsi (prov. di Siena) (pp. 186-89).


precedente successiva