precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4

|51r|

1578

340. Magister admodum reverendus frater Gregorius Primaticius, civis senensis. Anno Domini M.D.I habitu nostre religionis assumpto, in tota sua iuventa cantoriam exercens studium artium non omittebat; ac sacerdotium inde promotus, Patavium se contulit, ubi in artibus et in theologia ita vigilans et studiosus fuit ut magister artium fieri mereretur, quas etiam in ea urbe publice professus est. In theologia vero omnes gradus percurrens, Senas reversus, in theologorum numero et universitate magno cum honore recipitur; deinde in publico gimnasio, cui Sapientia nomen est, per annos xxiiij methaphisicam exponens, eodem tempore sepe etiam in dominicano cęnobio studium regebat. Predicavit Venetiis, Neapoli, Ianuę, Florentię, Senis et plerisque aliis locis, semper acceptus et gratus. Verum in hoc singularis visus est quia in patria, ubi fere nemo acceptus est, ipse septies per 4am [= quadragesimam] inaudita populi frequentia semper conciomen habuit. In Piceno apud apostolicum rectorem auditor causarum extitit. Cum autem tridentina synodus celebraretur, a rev.mo Senarum archiepiscopo in theologum assumptus, illuc se transtulit. Quo tempore sum semel theologi nostri ordinis variis occupationibus abessent, existimantes adversarii adfuisse tempus quo nomen "santificationis" delerent, cum id facere tentarent, ipse causam nostram defendit. In senecta omnes v Pauli epistolas atque canonicas interpretatus est. Demum, cum brevem tabulam super ius canonicum edidisset, aliam amplissimam ab eo scriptam typo cudendam nobili viro comendavit. Obiit die xx februarii MD.lxxviij, anno etatis sue lxxxviij. Fuit vicarius vicarie romane, et bis prefuit in isto conventu. Fuit etiam ambassiator reipublice senensis ad Iulium tertium pontificem maximum 1552 pro recuperatione nostri conventus, et omnia feliciter obtinuit.


suo fratello fra Pio († 2.VII.1527): «frater magistri Gregorii Primaticii» (Gregorio già maestro in teologia nel 1527? - se il cronista redigeva la biografia di Pio in contemporanea col suo decesso).

tridentina synodus: concilio di Trento 1545-1563. Tema del culto dei santi? cf. Conciliorum oecumenicorum decreta, Bologna 1973, 774-76, sessione XXV: De invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum.

Giulio III, papa 1550-1555.


|51v|

1580

341. Reverendus magister Stephanus Balesterius Senensis. In provincia Lombardię artibus et theologię operam dedit. Posthec Senis in lectorem assignatus, factus est baccalaureus. Deinde doctoratus suscepta laurea, universitati theologorum sen(ensi) adsumptus est. Prefuit conventui senensi et pluribus vicarię romanę locis. Tandem conventui Civitatis Vetule pręfectus, ibi diem clausit extremum anno Domini M.D.lxxxi die xv novembris. Vir in concionibus satis gratus et ad agibilia natus.

1581

342. Frater Philippus, conversus, qui plures annos curam habuit vinarię cellę ac refectorii. Eodem quoque tempore per urbem et extra questuarius fuit. In civitate admodum notus ac dilectus. Fuit vir simplex et omnino castus. Obiit die primo ianuarii.

1583

343. Frater Dominicus de Senis. In vico Fontis Blandi honestis parentibus natus, admodum iam adultus ad habitum susceptus est et ad sacerdotium pervenit. Vir facetus atque iucundus, qui sermonis urbanitate cunctis voluptatem afferebat. Hic etatis suę anno 35 gravi morto correptus, susceptis ecclesie sacramentis, pura et simplici fide Deo spiritum reddidit die 25 aprilis.

1588

344. Reverendus pater magister Archangelus de Magistris, ex oppido Sancti Casciani ad Balnea. Vir maximę litteraturę, singularis modestię ac religionis. Hic in seculo mansuetioribus musis humanioribusquę litteris admodum familiaris, dominicanę familię adscriptus graviorum litterarum studia percurrens tam magnam peritiam adeptus est ut primis ac principalioribus Italię studiis merito prefuerit. Nam in studio patavino, postquam lector effectus est, omnibus litterariis muneribus summo cum honore functus est; nam et magister studentium, baccalaureus, biblicus atque regens fuit. Et pluribus annis rexit studium in conventu tarvisino et in hoc conventu. Fuitque iterum(?) regens in conventu florentino Sanctę Marię Novellę |52r| quando ibi generale vigebat studium, adeo quod merito magistri nomen in illo cum cognomine concors fuerit. Fuit vir non tam virtutibus quam etiam omni virtutum ornamento decoratus, quippe qui musicen(?) ac litanizanti artem optime calluerit, ut in eius iuventa Appollo cum Minerva certasse videretur. Fuit deinde perspicacissimi ingenii, sermone nitidus, affabilitate placidus, in studiis assiduus atque vigilantissimus, maximus chori frequentator, quippe qui haud senio indulgens mattutini horis semper intererat. Bis fuit prior in hoc conventu. In audiendis vero confessionibus fuit patienta pręditus. In consiliis vero dandis tam discretę prudentię ac tutę scientię ut fere totius <??> videretur oraculum civitatis. Hic itaque annum agens circiter septuagesimum sextum, repentino fluxo correptus ut iam fere intestina eius per secessum dilaberentur, Creatori suo, postquam devotissime omnia ecclesiastica receperat sacramenta, spiritum reddidit. Cui Deus eternam lucem largire dignetur. Fuit autem sepultus die 29 mensis ottobris in sepulchro fratrum posito in ecclesia.  


■ da n° 344 ss, per molte carte, subentra altra mano, meno formale; inchiostro alquanto sfocato.

Sancti Casciani ad Balnea = San Casciano dei Bagni (pr. Siena), allora in dioc. di Chiusi. Cf. RD Tuscia II, 164 n° 2770, 396b.


1590

345. Frater Valentinus, filius Ascanii Vivę, iuvenis nondum in sacris constitutus. Fuit admodum obsequiosus et optimę spei; sed mors immatura ipsum pręripuit de mense maii die 20, fuitque sepultus in ecclesia in sepultura fratrum. Deus illi requiem largiatur eternam.

1592

346. Pater frater Petrus Martyr Cornovaglia de Senis. Fuit bonus sacerdos atque honestę litteraturę. Qui ad relevandam inopiam suorum, pluribus |52v| annis de licentia superiorum extra ordinem commoratus est, atque in pluribus graneiis(?) hospitalis maioris pręfuit. Hic itaque iamdiu languens letali febre decumbens, post omnia recepta ecclesiastica sacramenta feliciter in Domino obdormivit die ii mensis iulii sepultusque fuit in ecclesia in sepultura fratrum.

1593

347. Pater frater Cornelius de Senis, patre theutonicho natus. Fuit vir placidus atque competentis litteraturę necnon conventui nostro admodum utilis, quippe qui quęsturam atque pręfecturam conventus summa cum honore ac conventus utilitate exercuerit, et ad custodiam bonorum nostrorum Castri Novi de Belardenga per 30 annos fuerit commoratus. Tandem Senas rediens, tam senio confectus postquam devote recepit omnia ecclesiastica sacramenta hanc momentaneam mortem cum sup<erior>i vita commutavit die ii mensis maii. Sepultus autem fuit in ecclesia in sepulchro fratrum. Huius autem fratris benedicio, contigit nobis dimidium predii quod dicitur il Cuccule, in ambitu et curia dicti Castri Novi, quod ei hereditario iure ex fratris bonis obvenerat.


quęsturam (primo ricorso, mi pare): cf. Uguccione da Pisa [1210], Derivationes II, 1006 §Q7.2-3 (questor, questura); e potrebbe riferirsi a Constitutiones OP II, 9 («Qui habent questiones facere sive proprias sive comunes ad ordinem vel predicacionem pertinentes, proponant fratribus a magistro et diffinitoribus ad hoc statutis, ut suo loco et tempore solvantur et terminentur»); quaestiones ovvero dubbi relativi a problemi generali dell'ordine. Ritorna anche in n° 358, 359, 364, ecc. Non mi pare che il lessema ricorra nella terminologia dei primi secoli dell'ordine OP, e nelle sue cronache antiche. Cf. Regula et constitutiones fratrum ord. Predicatorum, ed. Venetiis (per Lazarum de Soardis) 1507, f. 104v, Tabula: «Questiones fratrum sive proprie sive communes debent a fratribus diffinitoribus terminari et diffiniri».

Castri Novi de Belardenga = Castelnuovo Berardenga (pr. Siena), direzione Arezzo. Cf. RD Tuscia II, 130, 136, 354b. Cherubini, Signori, contadini, borghesi... 586a.


1593

348. Pater frater Augustinus Sorbellus de Senis. Vir magnę pietatis ac religionis necnon conpetentis litteraturę, atque humaniorum litterarum maxime gnarus ita ut fere per totam vitam magisterium novitiorum exercuit partim in provincia Lombardię partim vero in hoc nostro conventu. Cui etiam pręfuit paulo antequam hac vita decederet. Fuit autem conversatione mitis atque adeo sermone dulcis et carus ut se amabilem cunctis merito exhiberet. In audientia confessionum vero adeo strenuus ut celebris in hac civitate confessarius haberetur. Mortuus est itaque in senectute bona, annum agens circiter 63, die 16a mensis maii 1593, fuitque sepultus in ecclesia in sepulchro fratrum.


Hic fuit prior conventus gratiosus scritto al margine sinistro.


|53r|

1595

349. Pater frater Serafinus Lucensis, conversus. Fuit vir probus ac maxime religionis zelator. Sic conventibus in quibus commoratus est maxime utilis postquam omnia officia que ad conversum spectant diligentissime persolvit: sedulus namque sacrista, diligens questuarius atque annone fidelissimus fuit custos, vestiarius egregius; pictor atque sculptor, qui naturę tantum inpulsu pulchras sepe ex creta effinxit imagines. In ornatu vero ecclesię naxima inventione ac diligentia pręditus adeo ut fere totas noctes circa altaria duceret insomnes. Hic itaque magno cum omnium męrore decessit die 4° augusti tamquam dilectus filius a Patre vocatus in vigilia sancti patris nostri Dominici sepultusque fuit in ecclesia in sepulchro fratrum. Deus illi perpetue largiatur beatitudinem.


per (ex?) fluxum sanguinis moritur aggiunto in fondo alla biografia, in scrittura minuscola.

5 ag. (nonis augusti) festa liturgica di san Domenico († 6.VIII.1221; 6 ag. era occupato da san Sisto), canonizz. luglio 1234 (MOPH XVI, 193-94); nel 1558 festa trasferita al 4 ag., pridie nonas augusti (MOPH XVI, 194n; Bonniwell 291-95); all'8 ag. dalla riforma 1969. Qui il nostro cronista tramanda la primitiva data della festa liturgica di san Domenico (die 4° augusti ... in vigilia sancti patris nostri Dominici). Cf. n° 233.


1596

350. Pater frater Deodatus de Girolamis de Senis. Optimus fuit sacerdos ac morum gravitate viteque integritate omnibus conspicuus, competentis litteraturę ac placidę conversationis. In confessionum audientia antequam senio gravaretur maxime assiduus. Fuit vir maxime exemplaris ac dignitatum contemptor, quippe qui cum semel Tiferni pręfuerit, sponte prioratui renunciaverit. Senis autem ingravescente ętate plurimum temporis ad horti culturam ac fontium(?) compositionem consumpsit. Tandem ętati succumbens, plenus dierum ac bonorum operum ad feliciorem statum ex hac miserabili vita transmigravit die 17a mensis ianuarii. Deus illi perpetuam tribuat beatitudinem.


fuit pulsator organorum aggiunto in fondo alla biografia.

Tifernum = Città di Castello (pr. Perugia).


1597

351. Reverendus pater frater Albertus Transericus Reatinus, sacrę theologię magister. Hic fuit ex nobili Transericorum familia de Reate comitum ??labro. Discipulus reverendi admodum patris magistri Baptistę Cicerani Senensis, cuius favore inter filios conventus nostri fuit connumeratus. Hic etiam |53v| pręter philosophicas et theologicas disciplinas, quas Neapolim ac Bononię studens sibi comparavit, fuit in mathematicis scientiis haud mediocriter eruditus, cosmographie potissimum addictus, cuiu studio maxime oblectatus est. Hic scriptor extitit habilissimus cuiucumque generis characteris, ut per hoc pluribus rev.mis generalibus usui fuerit. Musicen calluit, atque ob eximiam illius prudentiam pluribus pręfuit cenobiis, Priverni bis, Ananie, Civitatis Vetule seu Centumcellis, nec non etiam Senis in hoc nostro conventu honorificentissime prępositus fuit. Mores habuit accomodos, expers livoris ac benignitate plenus, affabilis, placidus atque gratissimus extitit, quia Centumcellis rediens, ingravescente morbo quem ibi ex diuturna mora contraxerat ex quartana, in continuam febrem lapsus lecto decumbens, post suscepta omnia ecclesiastica sacramenta, summa cum devotione lachrimarumque effusione Conditoris sinum summa cum lętitia nostrumque omnium męrore petiit. Humatusque fuit die 2a augusti honorificentissimo funere decoratus, conveniente cętu theologorum totius civitatis, post habitam de illius laudibus orationem a rev.do quodam patre lectore augustiano de Bagn?sea. Faxit Deus ut anima illius perpetua - ut creditur - luce sit potita.


scriptor = copista professionale (non scrittore!).


precedente successiva