precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte I: pertinentia ad ecclesiam et conventum, ff. 2v-68v (1435-1582)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

<1498>. Ea igitur xlma, in ecclesia Sancti Marci praedicans, apertissime contra clericos et prelatorum vitia declamabat. Sub extremum xl tempus, cum a fratre Francisco Appulo, ordinis Minorum, qui in Sancte Crucis aede praedicabat, ad ignis periculum provocaretur pro autoritate excommunicationis pontificię infrigenda, sicut olim frater Dominicus de Piscia, tunc prior fesulanus, publice pollicitus erat, post multas conditiones per Dominationem utrimque firmatas, post acclamationem populi multi qui sese ad ignis ingressum pollicebatur pro fratre Hieronymo, tandem die sabbatis quae dominicam Palmarum proxime preit, celebratis in conspectu totius populi missarum solemniis, |20v| ambonem conscendit; et pauca verba ad populum habens, hoc inquit: «Mihi a Domino revelatum esst quod si ignis periculum fiet, victoria erit nostra; an vero futurum sit, non mihi aliter revelatum est».

Tandem processit cum omnibus fratribus suius, et populo insequente, expositurus ad huiusmodi periculum fratrem Dominicum Pisciensem prefatum, in platea Dominorum; in qua media, scopae et alia minuta lignorum arida materia super tabulatum extructę erant die vijma aprilis 1498. Denique dum tempus altercando inter fratrem Hieronymum et fratres Sancti Francisci consumptum ad vesperam esset, tandem imminente populi tumultu utraque pars domum - re infecta - regressa est, utraque ius et aequitatem causae a se stare divulgans.

<8.IV.1498>. Sequenti die, scilicet viija aprilis 1498 quae fuit dominica in Ramis Palmarum, repente populi tumultus ab aede Divae Reparatae incipiens, circa exactas vesperas ad conventum hunc Sancti Marci conversus est. Pugnatumque est diu acriter utrinque; dum amici conventus et faventes fratri Hieronymo, boni ac devoti homines, pro illius vita tuenda ad mortem resisterent, armis et tormentis in conventum prius importatis, ad huius tumultus suspitionem. Itaque circa horam diei xxiijam, quem fratri Hieronymo per caduceatorem palatinum - Dominationis nomine - imperaretur ut intra undecim horas fines floreintini dominii excederet. Frater Hieronymus quasi migraturus, vexillo crucis arrepto, in primum claustrum descenderat; sed fratribus et amicis suis partim illum detinentibus ne ad manifestum periculum exiret, partim vero una cum illo pergere de??tantibus, sententia Dominationis aliquantulum leniri visa est. Sed adveniente vespera, quum utrinque acriter pugnaretur, iterum frater Hieronymus per caduceatorem poscitur in palatium. Qui respondit se non dimitti a fratribus, qui simul parati erant omnes una secum mori. Itaque cum a fratribus teneretur, circa horam noctis mediam cum ipsis omnibus - quorum aliqui presertim iuniores amicti erant albis vestibus sacris -, ipse quoque paratus, vas in quo erat illibatum Christi Dei nostri sacrosanctum corpus, concessit al??e altare maius, expectaturus martyrium cum fratribus cunctis canentibus davidicum versum Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.

Interea vero pugnantibus acriter amicis, iamque utrinque vulneratis et occisis nonnullis, edictum Dominationis auditum est: rebelles fore et bona omnia amissuros quicumque Sancti Marci conventum defenderent, nisi statim inde egrederentur. Quo audito, cum iam animi multorum labari incipierent ac inde aliquot egressi essent atque undique populi tumultum ingrueret, denuo ceptum est agi de conditionibus inter Dominationem et fratrem Hieronymum. Penetravitque in conventum unus atque item alter ex illis iuvenibus qui armati |21r| oppugnabant, data illis fide nihil eos intus ab amicis nostris mali passuros; iamque perducti ad fratrem Hieronymum, qui cum reliquis erat in dormitorio novitiorum. Nomine Dominationis illum hortari ceperunt ut una cum fratre Dominico de Piscia et Sylvestro Marruffo in conspectu Dominationis accederent. Quod si se faciturum renueret, non remansurum lapidem supra lapidem conventus proximo mane; et iam populi maxima multitudo armata cum facibus responsum praestolabant paulatim adveniens. Iamque parabantur tormenta, ut cominus admota conventum diruerent. Quibus auditis, frater Hieronymus et frater Dominicus Pisciensis demum obtulerunt se exituros. Frater autem Sylvester Marruffus iam ab hora prima noctis se coniiecerat in latebras nec cum aliis comparuerat. Ubi consensus fratris Hieronymi innotuit, plurimi saecularium amicorum qui pro conventu pugnabant, ut commodius potuerunt sese clamclum huc atque illuc proripuerunt. Repente oppugnatores ingressi, nobiles quidam iuvenes et fratrum propinqui, se in dormitorio pro custodia conventus locarunt, adhibitis etiam caduceatoribus Dominationis, ne qui per populi tumultum raperetur; ac praesertim duae pulcherrimę bibliothecę, altera stat? et antiqua conventus, altera librorum gentis Medicę, qui adhuc in eodem conventu erant, ex quo Petrus Medices cum fratribus exulabant. Fratres iussi sunt in unam aliquam partem concedere simul omnes et relinquere per scrutatoribus liberam domum. Itaque ad suum arbitrium omnia inquirentes, arma et tormenta primum omnia conventu exemerunt; et quos invenerunt ex propugnatoribus in caellulas captivos, usque ad proximum mane asservarunt.

Interea frater Hieronymus et frater Dominicus se ad prodeundum expediebant. Exuerunt enim se sacra vestes. Et frater quidem Hieronymus in bibliothecam venit, ubi omnes fratres congregati erant; ubi corpore sacro Domini primum sumpto, mox et paubolo [= pauculo] cibo potuque refectus, cum extrema allocutione fratres simul et filios suos omnes consolatus et exhortatus fuisset ad retinendam et colendam religionem. A maerentibus et lacrymantibus ablatus est, hora ferme noctis nona, una cum fratre Dominico, qui vexillum crucis utraque manu gestabat.

Excepti itaque medii ab armatorum globo nobilium simul et plebeiorum, illesi quidem in palatium perducti sunt, nulla tamen convitia et opprobia inter eundem non audientes. Parum ante lucem et frater Sylvester perductus est, et complures propugnatorum qui in conventu inventi fuerant. Mane facto, conventus in praesidio fuit nobilium iuvenum et palatini caduceatoris; vixque populi vis ac tumultus ab eo diripiendo potuit inhiberi, quamquam assidue edicta Dominationis contra populum fulminarent. Tandem sedato tumultu, etiam curavit Dominatio ut tectum ecclesię et fenestrę vitreę et valvae ecclesie et conventus, quae omnia vel a propugnantibus disiecta vel ab oppugnatoribus incensa erant, reficerentur; impensa tamen fratrum, solvendo scilicet fabros ex pecuniis quae non |21v| multae, et ab aliis commodo quesitae, inventae sunt in cella fratris Hieronymi.

Fratres in tantis rerum motionibus semimortui, ut poterant orationibus vacabant. Ecclesiam enim frequentare non licebat, quia polluta sanguine occisorum et vulneratorum erat. Itaque in hospitio aram erexerant, et ibi solitae devotioni pro se suisque rebus ac patrum suorum salute incumbebant, ita ut per xm ac xijm dies numquam ab oratione die noctuque cessarent; diviserant enim excubias inter se, ut portione una orantte, altera necessitatibus aut naturae aut conventus inbumberet. Sperabant enim Deum omnipotentem suam ipsorum innocentiam et puram fidem ex alto prospecturum. Cuius rei spem optimam habebant, propteria quod nox illa non sine miraculis transacta fuerat. Nam quidam ex nostris iuvenibus, qui professi nondum erant, cum telis casu arreptis ac quasi inermes in medio armatorum globo pugnassent, illesi tamen evaserunt, quamvis undique armis peterentur; ita ut illi qui contra pugnabant, pro miraculo magno habuerint videre se mane per conventum euntes, quos - ipsi affirmabant - nocte pugnando lanceis et gladiis transfodisse.

Sed et non minus miraculum extitit quod, cum ducenti fere fratres in choro ante altare maius in unum psallentes, ex inferiore ecclesia quam plurimis missilibus, tormentulis et lapidibus nocte illa per sex horarum spatium peterentur. Nullus umquam tamen inde laesus - protegente Altissimo - inventus sit; quod profecto impossibile hominibus videretur, cum inter tot numerum fratrum in cassum petere minime posse appareret. Testor ipse qui in eo cetu iunior aderam, saepe lapidum irruententium ictus excepisse; qui cum magni forent, tam leniter tamen feriebant ac si lanei vel stuppei forent. Se iam ad narrationis seriem revertamur.


Testor ipse qui in eo cetu iunior aderam: il cronista (Roberto Ubaldini, frate dal 1489) attesta che lui era presente ai fatti qui raccontati.


Hebdomada sancta exacta, haud multos post dies, cum iam questionibus falsis de se habitis frater Hieronymus manu propria noluisset subscribere, advocantur in palatium Dominorum aliqui e patribus conventus; qui admissi in consp?? Dominationis, ubi et congregati erant oratores potentatuum Italię, vicepresul florentinus et fesulanus, et alii tum florentini canonici tum cives nobiliores et relligionum aliarum professores, audierunt coram fratre Hieronymo recitari questiones de eo habitas; quibus nec umquam divinas revelationes habuisse, et cuncta elationis ductu et spiritu egisse. Et alia que cum falsa sint, brevitatis gratia omittuntur.


Hebdomada sancta: 8-15 aprile 1498 (Pasqua 15 aprile).

et spiritu egisse...: altra mano, coeva, aggiunge in interlinea: .a. tabellion. additum fuerat. Nel margine sinistro, lunga giunta, anch'essa coeva o di poco posteriore:

Qui scire cupit quam aperte fr. Hieronymus dum captivus teneretur, dominis florentinis et iudicibus interrogantibus responderit se divino lumine illustratum vera predixisse atque ab angelis illa accepisse, neque sibi propheticum lumen falso vendicasse, legat quę distinctius ab aliis scripta fuerunt, et presertim libellos questionum ser Cecconii notarii examinis fr. Hieronymi, qui libelli usque in hunc diem inter scripturas florentinę rei publicę servantur; in quibus inter falsa quę pecunia promissa ??us ser Cecconius finxit, etiam plures veras responsiones et veritatis assertiones, divina providentia ita dispondente, et scripsit et reliquit.

ser Ceccone = ser Francesco di ser Barone, notaio nella commissione deputata all'esame del Savonarola: cf. Ridolfi, Savonarola 445b.


Quibus auditis, iussi sunt seipsos subscribere testes auditionis. Unusquisque et item alter interrogarunt ipsum, non tamen seorsum sed coram omnibus, an vera essent quibus illi subscripsissent. Ad quae cum ille conticuisset, speciem tamen fastidientis et lassi gerens in vultu, quasique se nolentis amplius interrogari, reversi sunt in conventum patres nostri. Ex admiratione propter eius taciturnitatem, quasi extra se positi utque melius potuerunt fratres qui in conventu remanserant consolati sunt; simulque edocuerunt quae audierant in palatio legi. Eadem extasis aliquos alios invasit. [Altra mano, stile più librario, aggiunge:] Qui vero fundati erant supra firmam petram [cf. Mt 7,25], perstiterunt in vera fide; mam et Christus non semper interrogatus respondit tempore suę passionis et examinationis.

|22r| Quis, obsecro, umquam crederet haberi de illo questines mendacii et pseudoprophetię, quem ispsi per tot continuos annos ne venialiter quidem umquam peccare deprenderant? Itaque ad orationes conversi, rei exitum expectabantur. Nullus tamen iuvenum a bono sanctevivendi proposito declinavit, quamquam xxti vel eo amplius professi nondum forent; quod tum divinę primum provideniae referri acceptum oportet, tum vero non inutile instrumentum fuit ad eos confirmando venerabiles patres, frater Franciscus Salviatus, tunc huius conventus prior, et frater Mattheus Marci saxensis prior, qui tunc in conventu hoc mora(batur), trahebat. Hi namque adhortando, consolando, et orationes et processiones per conventum instituendo, nihil intactum relinquebant quod ad aedificationem iuvenum pertineret. Adhibita etiam humana prudentia; nam facto patrum consilio, qum post ca???iam impositam fratri Hieronymo [quod cecinisset palinodiam add. alia m.], se in censuras et excommunicationes iam multos menses prolapsos esse aliqui cum dolore fatebantur et credebant. Illico a communione divinorum offitiorum abstinuerunt, procuraruntque ut absolverentur a canonicis ecclesię cathedralis, quibus ex apostolico brevi permissum erat absolvere omnes ad apostolicam obedientiam redeuntes.

Neque tamen hoc fecisse contenti, quamquam iam absoluti essent a canonicis praedictis, tamen quia alia magistri ordinis censura tenebantur ligati, a sacris omnibus abstinebant donec particulatim et a summo pontifice et a magistro ordinis absolverentur. Pro qua absolutione impetranda, miserunt duos fratres Romam, fratrem videlicet Iohannem Synibaldi, novitiorum magistrum, et fratrem Laurentium de Uzano; se per litteras humiliter ad pedes summi pontificis prosternentes, et veniam admissorum petentes tam ab ipso quam a rev.mis kardinali neapolitano, ordinis protectore, et magistro ordinis, rev.doque fratri Francisco de Florentia procuratori ordinis in curia. A quibus omnibus, fratres nostri summa cum clementia et benignitate excepti et auditi sunt; indultumque est illis paterne et amantissime. Commissaque est absolutio patri magistro ordinis, mox ad inspiciendam ca(usa)m fratris Hieronymi Florentiam venturo cum apostolico commissario. Interea fratres, dum horum adventus differtur, orationibus vacabant, separatim quidem; nam in divinis non videbatur participandum.


fratri Francisco de Florentia procuratori ordinis Franciscus Andreę Dominici de Mehis de Florentia (OP 1478, † 1500).Cf. I. Taurisano, Hierarchia ordinis Praedicatorum, Romae 1916, 96-97.


<1498>. Iam finis aprilis advenerat; et Dominatio - palatium (defuncta magistratu) egressura - plurimos aut omnes cives et saeculares quos captivos habuerat, pecunia multatos aut dignitatibus amotos, domum ire permiserat. Videbaturque eadem Dominatio benignius iudicatura fuisse causam fratris Hieronymi. Nam de illo non multum acerbe loquebatur; et litteris commendatiis, necessitates fratrum apud summum pontificem favorabiliter adiuverat.

Insequuta mox Dominatio mense maio videtur a domino Deo electa, quae fratres Sancti Marci in patientia exerceret; ideoque tenemur orare pro illa, quia instrumentum Domini fuerunt ad explorandam eorum constantiam. Itawue statim die octava maii, libros Petri Medices et fratrum eius, tam grecos |22v| quam latinos, in quibus conventus, divenditis praediis aliquibus Sanctę Marię Magdalenę et pecuniis etiam mutuo conquisitis et sponsionibus amicorum intercedentibus, exolverat florenos mille octingentos, et obligaverat se ad alios florenos mille (ut supra dictum est), ut patet in contractibus super tali re factis mense ianuario 1497 cum syndicis rebellium. Iamque videbatur eos libere possidere tamquam suos pro se. Iussit tamen asportari in palatium et per inventarium resignari; et assidue caduceatores et famuli palatini conventum asservabant, ne quis saecularis ingrederetur. Claususque erat conventus et ecclesia. Iamque e loco Sapientię (quem supra memoravimus nobis a mercatorum arte concessum per integrum annum, quem et per futurum annum confirmarant nobis retinendum), excedere coacti sunt fratres nostri; tumultuarioque motu, bona inde omnia et suppellectiles comportare in Sanctum Marcum, quamvis iure optimo usque ad proximum augustum manere ibi possent.

Vergente ad finem maio mense, venerunt Florentiam magister ordinis rev.mus et quidam apostolicus commissarius dominus Franciscus Ramolinus, tunc prothonotarius, in Urbe gubernator, demum sanctę romanę ecclesię kardinalis, qui novas iterum questiones de tribus captivis fratribus habuerunt. Cumque adhuc penderent omnium animi videreturque frater Dominicus de Piscia mortem evasurus - de cuius simplicitate omnes uno ore magis ridicula quam maligna loquebantur -, repente per apostolicum breve precipitur sub excommunicaitionis pena rev.do domino episcopo vasionensi fratri Benedicto Pagagnotto, ordinis nostri, ut si opus sit opera sua ad degradandos fratres morituros eam minime recuset.

<22.V.1498>. Die itaque xxija maii, cum lata esset sententia futurae mortis in die proxima, nocte adveniente, captivi vinculis de more solutis, perducti sunt ad animę curam. Ubi frater Dominicus solitam animi fortitudinem et promptitudinem numquam remisit. Frater autem Sylvester visus est (ut erat ingenio) magis fractus ac consternatus. Omnes tamen confessi prius peccata sua, communionem dominici Corporis summa cum devotione sumpserunt. Praesertimque frater Hieronymus et expresse confessus est de sacramento eucharistiae et sanctissima Trinitate, quae ab optimo quoque christiano in mortis articulo credi et dici par est; seque demum tacitę meditationi totum dedit. Frater vero Dominicus alacer somnum oculis etiam cepit.

<23.V.1498>. Mane producti in porticum quae est in latere plateę in sola tunicula, sine tunica superiori et sine scapulari, capite detecto. Quod ipsum accidit per ignorationem ministrorum. Nam dum magister ordinis mandaret ut propter reverentiam exuti habitum educerentur (qui scapulare est), ministri - putantes etiam tunicam superiorem significari - vestibus ita nudatos cęteris, in interiori tunicula produxerunt. Sacris itaque ordinibus ex more depositis processerunt ad patibulum.

Ritratto del Savonarola (1498 ca.) di Bartolomeo di Paolo della Porta OP. Iscrizione: "Hieronymi Ferrariensis a Deo | missi prophete effigies".|23r| Id autem erat media in platea, ubi periculum igni futurum credebatur, super tabulato altius extructo, pyra ex arida et minuta materia. De cuius medio stipes oblongus extabat, qui transversus quibusdam lignis, quasi speciem crucis prebebat. Antequam procederent, interrogatus frater Hieronymus (ut mihi retulit ser Nerrotus presbiter pratensis) quid in extremo articulo mortis pro memorabili monumento relicturus aut dicturus esset, «Cito - inquit - ea videbuntur magna et stupenda, ex quibus omnibus constare possit animarum nostrarum salus certissima».

Primus itaque processit frater Sylvester, semper per omnia mutus et veluti lacrymabundus. Processit secundus frater Dominicus, et antequam conscenderet patibuli scalas, accersito publico notario, rogatus inquit: «Esto et monumentis tradito, me etiam nunc moriturum omnia credere ventura quae frater Hieronymus predixit, nisi quantum aliter videatur ecclesię». [seguono 3 righi erasi]

Tertius frater Hieronymus processit, et cum scalam inscendisset circumducto vultu, adapertis late oculis, populum consertissimum circumspexit. Nec defuerut qui in turba exclamarunt "Nunc est tempus, o Savonarola, si quid miraculum effecturus es, ne differas!". Impulsus, scalae hęrebat. Tandem pependit in laqueo. Neque dum extinctus, persensisse ignem creditur, qui antequam propelleretur succensus erat. Neque reticuerim quod frater Hieronymus, summis praecibus oratis, impetrare non potuit ut tunicula ab ima parte que crura et suras vestiebat, superposito aliquo cingulo colligaretur, ne a vento iactata corporis pudibunda nudaret. Sed et illud mirum admodum extitit quod in centum milibus hominum qui spetaculo illi aderant, nec unus auditus fuerit dum in laqueum propellerentur - ut patrię antiquus mos est - qui vel pro illo Iesum vel nomen Domini invocaverit. Qua de re, sciscitatus plurimos qui tunc aderant, omnes idipsum uno ore confirmant.

Hunc finem vitę habuerunt tres religiosi, magnae diu autoritatis in populo florentino. Frater Sylvester eo quod confitentes audiret nobilissimos et magnates; frater Dominicus, nomine probitatis et ferventis praedicationis; frater Hieronymus a praedicatione et doctrina qua singulari praeditus erat, et nomine prophetię ac sanctitatis. Quorum animas Deus susceperit in pace fidelium. Cineres non modo corporum ipsorum sed tabulati ac stipitis unde suspensi fuerunt. Nequae reliquiae remanerunt, unde excitari possent affectus sibi credentium, proiecti sunt in flumen Arnum. Tunc adimpleta fuit illa prophetia eiusdem, videlicet patris fratris Hieronymi, super psalmum Expectans expectavi, 1491, quam ut nude proferam ita dixit: Egli andranno al factuario, e co·lle scure e fuoco spezeranno le porte, e andranno et piglieranno e iusti, e nel luogo principale della tua ciptà gli arderanno; et quello che non consumerà el fuoco e non porterà via el vento, lo gitteranno alla aqua. Quod is ita fuit, respice.

Tractatumque mox est ut omnia volumina et reliquiae vestimentorum, et aliarum rerum que supererant tam fratris Dominici quam etiam fratris Hieronymi, defferentur ad commissarium apostolicum quasi igni absumendae; quod tamen ipsum effectum caruit. Neque aliter hactenus per decreta sanctae romanae ecclesie eius doctrina improbatur.


Tunc adimpleta fuit ... Quod is ita fuit, respice (o aspice?): tutto il brano aggiunto in calce (da altra mano?), con segno di richiamo.


|23v|

precedente successiva