precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars I: acta et gesta conventus, ff. 1r-39v (1406-1678 ca.)  ■

 

 

 

|f. 4r| De quibusdam indulgentiis a pontificibus nobis concessis.

Sanctissimus in Christo pater Innocentius 7, anno Domini 1406, ad petitionem Rainaldi domini Masii de Albiҫis, tunc ambassiatoris florentinorum apud eundem pontificem, concessit plenariam indulgentiam in mortis articulo singulis fratribus conventualibus in conventu fesulano decedentibus, perpetuis temporibus duraturam. Et hoc fuit in mense octobris. Eodem tempore concessit cunctis fidelibus ecclesiam conventus fesulani visitantibus, et manus adiutrices porrigentibus, indulgentiam annorum septem et totidem quadragenarum, perpetuis temporibus duraturam. De his duabus indulgentiis ordinavit domino Leonardo de Aretio, secretario suo, bullas fieri gratis et amore Dei. Et cum cito non expedirentur ab his qui lucrum inde non expectabant, dictus summus pontifex declaravit eisdem ambassiatori et secretario quod volebat - non obstante quacumque constitutione in contrarium - quod dicte indulgentie valide essent ac si bulle essent confecte; quas tamen fieri volebat pro consolatione fidelium. Sed infra paucos dies, morte prevento[1], a bullarum prosequutione cessatum est.

Eugenius vero papa quartus, anno Domini 1435, in festo consecrationis ecclesie Sancti Dominici de Fesulis, videlicet penultima dominica octobris, concessit indulgentiam in perpetuum duraturam quinque annorum et quinque quadragenarum omnibus penitentibus et confessis visitantibus dictam ecclesiam.

Idem Eugenius 4, anno Domini 1439 de mense aprilis, concessit oraculo vive vocis indulgentiam plenariam in articulo mortis omnibus fratribus ordinis Predicatorum assignatis in conventibus vite regularis seu observantie, et in ipsa vita regulari usque ad mortem perseverantibus; non solum fratribus tunc existentibus sed etiam futuris assumpturis dictum modum vivendi in observantia.

De consecratione ecclesie Sancti Dominici de Fesulis

Anno Domini 1435, indictione 14, die penultima octobris, reverendus pater et dominus dominus Thommas ordinis Predicatorum, episcopus rechanatensis, associatus duobus episcopis predicti ordinis, consecravit ecclesiam Sancti Dominici de Fesulis et altare maius ad honorem Dei et beati Dominici confessoris et beati Barnabe Apostoli. Et in ipso posuit relliquias sancti Laurentii martiris et sanctorum martirum Felicissimi et Agapiti et Anastasii. Et dominus papa Eugenius 4 instituit ut festum predicte dedicationis singulis futuris annis ageretur tertia, hoc est penultima dominica octobris, cum indulgentia in perpetuum duratura videlicet quinque annorum et quinque quadragenarum, ut supra dictum est.

Anno vero Domini 1502 amotum est altare maius et coniunctum est parieti ecclesie in parte superiori; et tunc, scilicet die 24 februarii, in festo Sancti Mathie apostoli denuo consecratum est a reverendo patre domino Benedicto ordinis Predicatorum episcopo vasionensi[2]- de licentia episcopi fesulani - cum predictis reliquiis; addens eisdem relliquias[sic] sancti Bartholomei apostoli ac sancte Marie Magdalene sub eisdem titulis Sancti Dominici et Sancti Barnabe Apostoli. Demum anno Domini 1521 iterum amotum est altare maius a pariete, et consecratum est denuo in honorem Sancti Dominici et Sancti Barnabe Apostoli die 14 iunii 1521 a reverendo domino Gulielmo de Folchis Florentino, episcopo fesulano, cum predictis reliquiis, ut inferius patebit loco proprio.

|f. 4v|

Circa annum Domini 1486, tempore prioratus fratris Bonifatii de Salodio, edificatum est atrium sive semiclaustrum cum columnis, et superius testudine, cum solario columnato parvis columnis sustentantibus tectum, ex parte orientali iuxta ortum ubi est puteus; ex elemosinis procuratis per dictum fratrem Bonifatium a civibus florentinis.

Anno secundo prioratus dicti fratris Bonifatii, idem prior cum decem aureis incepit fundare dormitorium versus meridiem et Florentiam; et fecit fundamenta a loco ubi est coquina usque ad primam cameram infirmarie maioris exclusive sub predicto dormitorio.

Eo tempore Iacobus Ioannis de Salviatis, qui plurimum diligebat predictum fratrem Bonifatium, videns eius desiderium complendi fabricam conventus, porrexit ei manus adiutrices et dedit ei in elemosinam pro dicta fabrica trecentos aureos, promictens ei adhuc multo plures. Et sic ipse frater Bonifatius fundavit totum predictum dormitorium, usque ad primas testudines inclusive.

Deinde [in marg. sin. 1488], tempore prioratus fratris Antonii de Asti, predictus Iacobus Ioannis de Salviatis dedit in elemosinam predicto fratri Antonio, pro edificio complendo dicti dormitorii, aureos ducentos; et sic crevit dictum edificium usque ad secundas testudines. Et expensis illis pecuniis, nondum completum est dormitorium sed aliquo tempore remansit imperfectum.

Interim, priore existente [1489-91] fratre Antonio de Radda, nobilis vir Thaddeus Angeli de Gaddis, civis et mercator florentinus, emit particulam campi iuxta ecclesiam Sancti Dominici, ex parte septentrionis versus Fesulas; et fracto muro dicte ecclesie ex illa parte, fundavit ibi et fabricavit duas cappellas. Et tunc destructa sunt duo priora altaria inmediate extra chorum: et altare dextrum cum tabula Annuntiate positum est in cappella versus corum sinistrum, in parte ecclesie inferioris; et altare sinistrum cum tabula Incoronate Domine Nostre positum est in cappella alia, iuxta portam in parte sinistra intrantibus ecclesiam.

Presepium quod est extra chorum dextrum, cum sepultura, edificatum est expensis Pauli de Daçis; et licet figuras emisset Leonardus de Stroçis, tamen ipse Paulus Daçius redemit eas pecunia sua. Et de pretio dictarum figurarum, de consensu dicti Leonardi, emerunt fratres libros pro biblioteca conventus.

Cappellam cum columnis et arcubus lapideis iuxta presepium, a dextris intrantibus ecclesiam, fabricavit domina Cornelia olim domini Ioannis de Martinis de Venetiis, ex pecuniis suis et filii eius domini Roberti de Martinis; et pingi fecit tabulam pulcram a Petro Perusino singulari pictore, in qua est figura beate Marie cum Filio in gremio, et a dextris figura beati Iohannis Baptiste et a sinistris beati Sebastiani; |f. 5r| quam posuit super altare in dicta cappella.

Donavit etiam sacristie dicti conventus prenominata domina Cornelia, circa annum Domini 1500, hec videlicet:

unam cappam sericam sive piviale dommaschini albi, cum floribus et ramis aureis, cum caputio et frigio cum nominibus Iesu et frangibus viridibus et aureis;

casulam ex eodem serico et colore et ornamentis;

dalmaticam similiter et tunicellam ex eodem serico et ornamentis;

pallium altaris ex eodem serico;

vestem pulpiti minoris ex eodem dommaschino albo florido ex auro;

et pallium Crucis similiter;

septem fornimenta ex dicto serico, pro camisiis quatuor pro accolitis, et tres pro missam celebrantibus.

Prius tamen dederat dicta domina Cornelia pro cappella sua predicta, hec videlicet:

calicem cum cuppa argentea;

casulam ex serico rasi rubei;

casulam ex dommaschino albo;

casulam rasi serici nigri;

pallium altaris rasi rubei;

pallium altaris dommaschini albi cum fregio polamito;

pallium altaris ciambelloti nigri;

pallium altaris ex panno araço;

tobaleas et alia pertinentia ad altare;

duo candelabra magna.

Cappellam iuxta portam ecclesie a dextris, construxit Melchion de Daççis, cum tabula altaris in qua est Crucifixus et Maria Mater eius et beatus Hieronimus genuflexus coram Crucifixo.

Tempore prioratus fratris Martini de Bononia, Iacobus Ioannis de Salviatis - de quo supra mentionem fecimus - venit in conventum, et videns adhuc fabricam supradictam dormitorii adhuc imperfectam, rogatus a dicto priore ut ad hoc auxilium prestaret, antequam exiret de conventu dixit priori ut provideret ligna pro tecto, et quod iret ad banchum eius ut reciperet inde pro qualibet vice vigintiquinque aureos, usque ad summam trecentorum aureorum. Et sic perfectum est tectum et pene totum dormitorium ubi habitant novitii. Sed tempore prioratus fratris Francisci de Salviatis, penitus completum est dictum edificium dormitorii.

Anno Domini 1493 facta est separatio conventus Sancti Marci a Congregatione Lombardie per breve apostolicum sanctissimi domini nostri Alexandri pape 6, et facta est nova Congregatio Sancti Marci de Florentia sub venerabili patre fratre Hieronimo de Ferraria. Deinde anno Domini 1494 conventus iste Sancti Dominici de Fesulis, existente tunc priore fratre Francisco de Salviatis de Florentia, separatus est a Congregatione Lombardie et unitus est dicte Congregationi Sancti Marci, procurante hoc dicto priore fratre Francisco, qui Romam accedens hoc obtinuit.

|f. 5v|

Tempore prioratus fratris Dominici de Piscia, anno Domini 1496, die primo mensis octobris, fratres conventus Sancti Dominici de Fesulis in capitulo congregati, omnes concordes - nemine discrepante - acceptaverunt Iacobum Ioannis de Salviatis et suam familiam ad participationem omnium bonorum que fient per fratres in ipso conventu. Et ulterius determinaverunt velle dicere quotidie unam missam pro ipso et pro domo eius in perpetuum; hoc est quousque secundum divinam iustitiam satisfactum sit ei pro multis beneficiis et elemosinis collatis dicto conventui pro edificiis, ut superius patet; et precipue quousque sit satisfactum anime domine Chaterine sororis eius, que olim fuit uxor Luce Masii de Albiçis. Que pro remedio anime sue reliquit 175 aureos de grossis, qui erogarentur pro anima sua et expenderentur in aliquod pium opus, prout melius iudicaret domina Helena eius mater. Quam pecuniam ipsa domina Helena et Iacobus filius eius dederunt huic conventui fesulano pro edificio complendo.

Ex illis igitur pecuniis et ex aliis, dictus frater Dominicus de Piscia prior fesulanus fecit hospitium novum cum domo inferius, ubi habitat hortolanus et mulio[3] et ceteri servitores conventus. Et prope hoc, fecit stabulum iumentorum; superius fecit latrinas super porticum, et iusta[sic] latrinas quatuor cellas contiguas vestiarie. Superius fecit tertiam partem dormitorii cum cellis. Fecit et capsam horologii depictam. Refecit locum rasure. Construxit et furnum sive clibanum ad coquendum panes, cum domuncula superius posita. Fecit infirmariam minorem iuxta hospitium novum et prope coquinam ubi est parva coquina pro infirmaria et locus ubi commedunt infirmi et tres camere iuxta posite. Fecit et fontem iuxta puteum et eius aqueductum pretio aureorum latorum sexaginta trium.

Cuius fontis aqua descendit ex predio Iohannis de Spinellis, et sic in ipso predio est canalis et aqueductus constructus pro coadunatione dicte aque; que aqua inde postea descendit ad nostrum(?) conuctum, et propterea ipse Iohannes de Spinellis donavit dictam aquam(?) ipsis fratribus, cum multis aliis commoditatibus, ut ipsum(?) instrumentum manu ser Alexandri Guccii ??? sub die 3a februarii 1496[4].

Fecit multa paramenta in sacristia. Construxit scolam parvam, cuius hostium[5] est in solario. Et complevit cameram ignis que est contra vestiariam, et cameram iuxta sacristiam et cameras in primo claustro. Fecit et vas magnum lapideum concavum pro oleo recondendo. Complevit coquinam, et multa utensilia emit pro conventu.

Circa annum Domini 1501, tempore prioratus fratris Dominici de Mugello, facta est scala que descendit a dormitorio in chorum. Et renovata est tribuna cappelle maioris in duobus arcubus, et remotum est altare maius et positum iusta[sic] murum, et sacramentum altaris positum est post altare in sacristia veteri. Et facta sunt duo ostiola iuxta altare hinc inde intrantia in sacristiam; et tabula altaris maioris renovata est et reducta in quadrum, et addite picture id est aer super picturas superius et ornamenta tabule per singularem pictorem Laurentium de Credis.

Et quoniam altare maius fuerat de loco suo remotum, indigebat nova consecratione. Et ideo anno Domini 1502, tempore secundi prioratus fratris Antonii de Radda, die 24 februarii in solemnitate Sancti Mathie apostoli, fuit denuo |f. 6r| consecratum dictum altare maius a reverendissimo patre domino Benedicto de Pa<ga>gnottis sive de Opera de Florentia episcopo vasionense, ordinis Predicatorum, de spetiali licentia episcopi fesulani. Et inclusit in eius lapide easdem reliquias que prius fuerant incluse per primam consecrationem, videlicet sancti Laurentii martiris et sanctorum martirum Felicissimi et Agapiti, superaddens eisdem reliquias sancti Bartholomei apostoli ac sancte Marie Magdalene. Et reduxit predictam consecrationem ut de ea festum agatur in dominica penultima octobris, sicut prius fiebat ex ordinatione pontificis quando ecclesia fuit consecrata.

Eodem anno Domini 1502, die 21 martii, idem dominus Benedictus de Pagagnoctis sive de Opera, episcopus vasionensis, consecravit tria altaria sita in parte inferiori dicte ecclesie Sancti Dominici de Fesulis: unum quod est ex parte sinistra secus chorum, intermedio ostio unde exeunt misse de sacristia, dedicatum ad honorem Dei et Annuntiationis Beate Marie Virginis, sicut patet in pictura tabule; alterum vero ex parte dextra, iuxta presepium, ad honorem Dei et beati Ioannis Baptiste, ut etiam patet in pictura beati Ioannis Baptiste a dextris beate Marie Virginis. Postera vero die, consecravit tertium altare ex parte sinistra, iuxta portam ecclesie, dedicatum ad honorem Dei et beati Petri Martiris. Sed post aliquod breve tempus, propter fractionem lapidis altaris et remotionem sigilli, ammisit consecrationem; propter quod positus est ibi lapis portatilis consecratus et inclusus est cemento in lapide altaris. Et nunc dicitur et nominatur altare Incoronate Marie Virginis et omnium Beatorum, ut patet in pictura tabule. Sed postmodum idem altare iterum consecratum est, sicut prius novo lapide ibi posito.

Tempore etiam eiusdem prioris fratris Antonini de Radda orta est questio inter canonicos regulares abbatie fesulane et fratres conventus Sancti Dominici de Fesulis de fovea que est inter plateam ecclesie dicti Sancti Dominici et campum predictorum canonicorum; qui nolebant quod aqua per foveam transiret ne inundaret campum sed transiret per plateam et viam publicam; et fratres nostri volebant - ut iustum erat - quod aqua iret per foveam propter quam facta erat. Nam si transiret per plateam, inundabat primum claustrum et summergebat conventum per appositionem terre. Invenimus scriptam manu abbatis subscriptam per multos canonicos, qua ostenditur nos emisse foveam illam; sed quia non erat ibi descriptus annus et dies mensis, noluerunt eam acceptare. Et talis scriptura adhuc est in deposito conventus nostri.

Tandem mediantibus quibusdam civibus, convenimus in hoc quod murus fieret extra foveam ex parte agri, ad comunes expensas omnium. Et pro nobis solvit pretium dominus Franciscus Cesaris Tani de Petruccis et Petrus de Maçinghis, cives florentini benefactores nostri. Hoc etiam pacto, ut predicta fovea teneatur munda ad comunes expensas, videlicet nos uno anno, illi vero alio anno, et sic deinceps. Et murus semper eorum expensis conservetur, et fovea cum platea sit nostra penitus. Et de hoc confectum fuit publicum instrumentum die 12 vel 13 martii 1503 more florentino, per notarium publicum ser Philippum de Cionis Florentinum. Sindicus autem noster ad hoc faciendum pro parte nostra fuit Bernardus de Martinis de Florentia, et pro parte ipsorum predictus dominus Franciscus de Petruccis. Scriptura hec est in deposito.

|f. 6v|

Tempore prioratus fratris Ioannis Baptiste Romuli de Romulis, videlicet anno Domini 1507, destructum est capitulum vetus et ex eo factum est hospitium pro secularibus, cuius hostium est iuxta puteum; et capitulum novum factum est in claustro, et prope ipsum scala qua ascenditur ad chorum. Incepit extruere duas cappellas extra chorum et ecclesiam, in aditu quo itur a sacristia in ecclesiam inferiorem, quas non perfecit. Destruxit cameram ignis supra lavatorium manuum ante refectorium ut superius appareret sublimis testudo, et fecit dictum lavatorium manuum ex lapide macigno. Fecit pavimentum refectorii, et inferius fecit testudinem pro cellario vini. Camminum extruxit in camera iusta sacristiam ut esset camera ignis, cum incommodo non modico fratrum.

Circa annum Domini 1513 et 1514, quo tempore per biennium fuit prior frater Bernardus Simonis del Nero Florentinus, idem prior emit agrum ubi prius erat vinea episcopi fesulani, cum domo iuxta tabernaculum Virginis Marie in via publica; et hic ager est iuxta conventum ex parte septemtrionali erga Fesulas. Emit ergo predictum campum cum domo ab episcopo fesulano, et ab aliis qui habebant ius super illum campum et domum, videlicet a Francisco, Bernardo et Vincentio, aureis circiter septingentis. Et vendidit dictam domum cum parte agri - videlicet novem iugera sive st(ariora) - monialibus Sancti Iacobi de Ripolis ordinis Predicatorum, pro pretio aureorum dugentorum quinquaginta; cum pacto quod dictam domum et terram dent fratribus fesulanis in amphiteosim pro quindecim aureis quolibet anno, prout diffusius patet in libro Ricordantiarum, in carta 13.

Deinde nobilis vir Antonius de Guidottis de Florentia emit dictam domum et terram ad suam lineam masculinam cum pactis, ut patet in instrumento publico.

Dictus Prior frater Bernardus de Nigro tempore sui prioratus emit duo candelabra lignea, magna, que deauravit; et colore albo et auro ornavit alia duo candelabra que prius facta fuerant. Expendit 60 aureos in paramentis sacristie, partim novis et partim resarcitis. Reedificavit cameram ignis supra lavatorium manuum, contra vestiariam. Fecit puteum inter coquinam et infirmariam, in quo expendit aureos centum; et fecit habitaculum parvum iuxta sacristiam pro cera et utensilibus dicte sacristie.

Anno Domini 1518, tempore prioratus fratris Nicolai de Michelotiis, edificatus fuit murus ex parte superiori ortus maioris versus Fesulas, et plantata est vinea in eodem orto ex parte orientis.

Anno 1516 et 1517, tempore prioratus fratris Cherubini de Primeranis, edificatus fuit murus circuens(?) ortum  ???  habit(?) per Antonium de Guidoctis, et murus orti nostri versus viam publicam[6].

|f. 7r| Franciscus Pierfilippi...


[1]  † 6 novembre 1406.

[2] «Frater Benedictus Christophori de Opera, vulgo dictus de Pagagnoctis ex parte matris, episcopus vasionensis, obiit die 4 februarii 1522 more florentino, in conventu Sancte Marie Novelle ordinis Predicatorum...» (P. RICOZZI, Necrologio di S. Maria Novella (1505-1665), MD 11 (1980) 232 n° 788, dove correggi vasconensis in vasionensis (Vaison, sede suffraganea di Arles).

[3] mulio -nis = mulattiere, vetturale.

[4] Cuius fontis aque descendit ... sub die 3a februarii 1496: brano aggiunto in margine sinistro dalla medesima mano, con segno di richiamo. Talune parole d'incerta lettura per inchiostro evanito.

[5] Scrive hostium, ma poi depenna la h. L'autore dunque si corregge circa un'antica consuetudine grafica a proposito del grafema h; che nel nostro caso scambiava i "nemici" (hostium) con la "porta" (ostium), o viceversa.

[6] Quest'ultimo capoverso è versosimilmente giunta di altra mano, nel margine inferiore della carta, dallo stile molto contratto; in parte d'incerta lettura. Cf. Cipriani, La chiesa e il convento p. 158.


precedente successiva