precedente successiva

Libro de' novizi e figlioli di San Domenico di Fiesole
(= Libro di vestizione e professione)

■  1636-1761 ca.  ■

 

|f. 7v|

MDCXXXXIV

14. Admodum reverendus pater frater Sanctes Botti, lector et prior huius conventus, ex ord(ination)e per literam admodum reverendi patris lectoris fratris Dominici Vernaccia, prioris conventus Sancti Iacobi de Sancto Miniato, vocavit fratrem Iosephum Seraphini et protestatus est ei de professione emittenda pro dicto conventu Sancti Iacobi pro quo habitum suscepit, ut incurrat in professionem tacitam die 8 maii, quo die persolvit tempus sexdecim(?) annorum; et licet debuisset supra predictum tempus expectare(?) tres menses - cum habitum suscepisset ante quartum decimum annum - tamen dispensatus fuit pro dicto tempore a reverendo patre vicario generali padre magistro fratre Vincentio Candido. Et ideo interrogationibus solitis premissis an se sponte habitum suscepisset et sponte perseverare intenderet in religione et si haberet aliquid impedimentum, cum respondisset quod non acceptavit(?) talem protestationem, ut patet ex ipsius subscriptione et patrum infrascriptorum. In cuius fidem. Hac die 16 aprilis 1644.

Ego frater Ioseph Serafini acceptavi supradictam protestationem manu propria.

Ego frater Seraphinus de Stephanis m(agister) novitiorum fui prẹsens.

Ego frater Augustinus Betti lector conf(irmo) ut supra.

Ego frater Hieronymus Bartolus fui presens dicte ???.

Die 8 maii, circa mediam horam noctis, anno 1644 supradictus frater Ioseph Serafini, mutato nomine in professione, |f. 8r| frater Ioseph Philippus Serafini est appellatus, quam solemnem emisit in manibus reverendi patris supprioris huius conventus fratris Philippi Tani, propter absentiam et specialem comissionem admodum reverendi patris fratris Sanctes Bottis prioris et lectoris, qui erat definitor capituli generalissimi Romẹ, et insuper facultate habita ab admodum reverendo patre priore et lectore fratre Dominico Vernaccia conventus Sancti Iacobi de Sancto Miniate, pro quo predictus frater Ioseph Philippus Serafini Lucensis solemniter professus est, et cuius est filius.

Ego frater Ioseph Filippus Serafini Lucensis affirmo ut supra et manu propria subscripsi.

Ego frater Ambrosius Bandinus magister fui presens, manu propria.

Ego frater Hieronymus Bartolus sind(icus) conf(irm)o ut supra manu propria.

|f. 8v|

1644

15. Frater Ioannes filius Ioannis Baptistẹ de Caccinis Florentinus, in sẹculo Dominicus Bonaventura nuncupatus, habitum clericorum accepit die vigesima octava octobris, hora 22, ab admodum reverendo patre magistro fratre Sanctes de Bottis priore huius conventus, ẹtatis suẹ anno tertio decimo completo - natus etenim erat anno 1631, die 14 iulii, hora noctis octava -, ab omnibus consilii patribus unanimiter approbatus.

Die 3a iunii 1647, eidem fratri Ioanni per admodum reverendum patrem lectorem fratrem Carolum Maccanti priorem, coram subscriptis testibus significatum fuit quod complente ipso ẹtatem annorum sexdecim - a sacro Concilio prẹscriptam - ad professionem emittendam die 14 iulii sequentis, nosset se eadem die (dummodo nec ab ipso fratre Ioanne nec a prdicto patre priore aliud in contrarium diceretur) in professionem tacitam incursurum. Quam protestationem idem frater Ioannes alacri animo acceptavit.

Ego frater Ioannes qui supra, ita esse affirmo manu propria.

Ego frater Thomas Caccia, lector ac novitiorum magister, predictẹ protestationi interfui.

Ego frater Carolus Borromei lector protestationi interfui.

Prdictus frater Ioannes, expleto ẹtatis suẹ anno sextodecimo, hac die 14 iulii 1647 (obtenta prius dispensatione a reverendissimo patre magistro vicario generali Ordinis super tribus mensibus a nostris sacris Constitutionibus taxatis pro iis qui recipiunt habitum ante annum quartumdecimum expletum) ad sui petitionem suam solemnem emisit professionem in manibus supradicti admodum reverendi patris prioris et ??? fratris Caroli Maccantii sub eadem die, hora plus minus decima nona, in ecclesia Sancti Dominici de Fẹsulis ante altare maius, coram patribus et fratribus conventus; tacitam tament professionem incurrerat in mane, circa horam octavam.

Ego frater Ioannes Caccinius fateor me ultimo professum fuisse, manu propria.

16. Frater Raymundus, filius Iuliani de Maccianis Florentini, in sẹculo Petrus Simon nuncupatus, habitum clericorum accepit die vigesima octava octobris, hora 22, ab admodum reverendo patre magistro fratre Sancti de Bottis priore huius conventus, ẹtatis suẹ anno tertio decimo completo, natus etenim erat die 9 octobris, hora 22, 1631, ab omnibus consilii patribus unanimiter approbatus.

Die 21 augusti 1647 eidem fratri Raymundo ab admodum reverendo patre fratre Carolo Maccantio priore significatum fuit coram ??scriptis patribus quod complente ipso aetatem annorum sexdecim a sacra Tridentina synodo pro professione emittenda prẹscriptam die nona octobris sequentis, nosset se eadem die (dummodo nil in conratrium ab ipso nec a patribus dicatur) in professionem tacitam incursurum. Quam protestationem prẹdictus frater Raymundus alacriter acceptavit.

Ego frater Sanctes de Bottis magister interfui prdict protestationi.

Ego frater Carolus Borromei lector ut supra.

Ego frater Thomas Caccia, lector ac novitiorum magister, interfui ut supra.

Frater Raymundus prẹdictam protestationem acceptavi, manu propria.

|f. 8B-r|

1647

Prdictus frater Raymundus, expleto ẹtatis suẹ anno sextodecimo, hac die 9 octobris 1647 (obtenta prius dispensatione a reverendissimo patre magistro vicario generali Ordinis super tribus mensibus a nostris sacris Constitutionibus taxatis pro iis qui recipiunt habitum ante annum quartum decimum expletum) tacite ad sui profesionem professus est; et die 10 sequenti solemniter emisit profesionem in manibus predicti patris prioris.

Ego frater Raymundus Macciani fateor me ultro professum esse, manu propria.

1645 secundum Ecclesiam[1]

17. Frater Laurentius filius Laurentii Lupori Lucensis, in sẹculo Ioseph nuncupatus, Pisis accepit habitum clericorum die sexta martii, hora 15, ab admodum reverendo patre lectore fratre Thoma de Bardis priore conventus Sanctẹ Catharinẹ pisani, ẹtatis suẹ anno quartodecimo nondum completo - natus etenim erat anno 1631, die tertia maii - atque propter educationem missus ad hunc novitiatum.

Supradictus frater Laurentius Lupori vocatus fuit die 4, mense martii, 1646, ab admodum reverendo patre fratre et priore huius conventus fratre Carolo Maccanti, et ab eodem interrogatus an vellet sponte nulloque cogente emittere suo tempore solemnem professionem pro conventu Sanctẹ Catharinẹ de Pisis, in quo et pro quo accepit habitum, annuit prẹdictẹ interrogationi. Et sic protestatus est a reverendo patre priore (habita licentia prius a reverendo patre priore de Pisis ut ipsi protestationem faceret) quod die quarta maii suam emitteret tacitam professionem, nisi aliud ipse patribus vel patres ipsi dicerent. Huic protestationi coram infrascriptis patribus acquievit, et in fidem de manu propria subscripsit hac die 4 maii 1646.

Ego frater Laurentius acceptavi hanc protestationem.

Ego frater Reginaldus Cecchinus predicator generalis fui presens et affirmo ut supra, manu propria.

Ego frater PhilippusTani, magister novitiorum, fui prẹsens et confirmo ut supra.

Prdictus frater Laurentius Lupori die quarta maii 1647, hora 24, suam solemnem emisit professionem pro conventu Sanctẹ Catharinẹ de Pisis in manibus admodum reverendi patris fratris Caroli Maccanti prioris conventus Sancti Dominici de Fesulis, habita prius licentia ??? a reverendo patre fratre Dominico ??? vicario generali.

Ego frater Laurentius Lupori fateor me sponte professum fuisse.

|f. 8B-v|

1644 ab Incarnatione

18. Frater Dominicus Nellus Carlensis filius Niccolai, in sẹculo Pompeus dictus, habitum religionis accepit die tertia decima martii, hora 24, ab admodum reverendo patre magistro fratre Sanctes Botti priore huius conventus, ẹtatis suẹ anno decimo nono completo, incipiente 20 - natus namque(?) 1625, die 12 decembris ?? -, et ab omnibus consilii ac conventus patribus unanimiter approbatus.

Prdictus frater Dominicus Nelli, vocatus in capitulo ab admodum reverendo patre lectore fratre Carolo Maccanti, huius coenobii priore, coram subcriptis patribus testibus, ab eo interrogatus fuit an vellet suo tempore profiteri, respondit se libenter velle profiteri nec nullo esse detentum impedimento. Et ita ei significatum fuit quod recurrente eodem die et nocte suscepti habitus, dummodo ipse nil aliud diceret nec aliquid aliud ei a patribus significaretur, incurreret suam tacitam professionem. Die 26 ianuarii 1645 ab Incarnatione[2].

Ego frater Dominicus Nellius acceptavi prẹfatam protestationem et manu propria subscripsi.

Ego frater Seraphinus Stornellus, supprior huius conventus, manu propria.

Ego frater Thomas Caccia, lector ac novitiorum magister, prẹfatẹ protestationi interfui; manu propria in fide subscripsi.

|f. 9r|

16<44> secundum Ecclesiam

19. Frater Seraphinus filius domini Alexandri de Bartolottis Florentini, in sẹculo Ioseph nuncupatus, habitum clericorum accepit die tertia decima martii, hora 24, ab admodum reverendo patre magistro fratre Sanctes Botti priore huius conventus, ẹtatis suẹ anno quinto decimo nondum completo - natus etenim erat die octava aprilis 1629, hora 12, ab omnibus consilii et conventus patribus approbatus.

Prdictus frater Seraphinus Bartolotti, vocatus in capitulo ab admodum reverendo patre lectore fratre Carolo Maccanti, huius coenobii priore, die 26 ianuarii 1646 iuxta computationem ecclesiasticam, coram subscriptis patribus testibus, ab eo interrogatus fuit an vellet suo tempore profiteri. Respondit se libenter velle profiteri nec ullo esse detentus impedimento. Et ita ei significatum fuit quod die 8 aprilis, dummodo ipse nil aliiud diceret vel aliquid aliud ei a patribus significaretur, incurreret suam tacitam professionem.

Ego frater Seraphinus Bartolotti prefatam protestationem acceptavi et manu propria subscripsi.

Ego frater Seraphinus Stornellus, supprior huius conventus, manu propria.

Ego frater Thomas Caccia, lector ac novitiorum magister, prẹfatẹ protestationi interfui; ac proinde propria manu in fide subscripsi[3].

Prdictus frater Seraphinus, natus die 8 aprilis 1629, suscepit habitum clericorum die 13 martii 1644 more florentino, idest ab Incarnatione. Fuit vocatus a patre priore fratre Carolo Maccantio die 26 ianuarii ab Incarnatione, et facta fuit ei protestatio ut - nisi aliud ei deceretur vel ipse aliquid diceret in contrarium - incurreret suam tacitam professionem anno probationis completo, nempe die 13 martii 1645 ab Incarnatione. Qui respondit se sponte profiteri. Acceptavit et subscripsit.

Sed suborto dubio circa annorum computationem, quedam deleta sunt in suprascripta protestatione. Unde ad scripturẹ valorem, evacuata difficultate pater prior iterum die 5 februarii 1645 ab Incarnatione predicto modo ei protestatus est. Qui acceptavit et subscripsit.

Frater Seraphinus supprior(?) ??? m(anu) propria.

Ego frater Thomas Caccia, magister novitiorum.

Ego frater Seraphinus Bartoloctus acceptavi ut supra.

[f. 8bis-v, marg. inf., con segno di richiamo:] Frater Seraphinus Bartholottus, revoluto anno, sub eisdem die et hora suam solemnen emisit professionem in manibus prẹdicti patris prioris in publico capitulo.

Ego frater Seraphinus Bartolotti fateor me sponte professum fuisse.

20.


[1]  Ego frater Raymundus Macciani|1645 secundum Ecclesiam. fateor me ultro professum esse, manu propria: così dice l'intero rigo nell'originale. Un rompicapo! Ma poi identità e diversità di mani, e loro intreccio cronologico, suggeriscono riordinamento delle testimonianze e rendono ragione dell'imbrogliata rappresentazione grafica: il capoverso «Prẹdictus frater Raymundus ...  in manibus predicti patris prioris» chiude in prima istanta l'atto precedente, cui fa seguito a centro rigo la datazione di quello successivo «1645 secundum Ecclesiam» (non 6.III.1645 ab Incarnatione!), e suo testo. Solo successivamente fra Raimundo torna a fine atto che lo riguardava, quello datato 1647, sfrutta lo spazio disponibile e di sua mano scrive «Ego frater Raymundus Macciani fateor me ultro professum esse, manu propria».

[2] «Die 26 ianuarii 1645 ab Incarnatione» aggiunto in margine sinistro dalla stessa mano che redige l'atto della professione.

[3]  Prima redazione di questa vestizione/professione, barrata con tratto trasversale. Segue la seconda, quella corretta e legalmente valida. L'errore? Svista sui sistemi di cronologia allora in uso! Fra Serafino Bartolotti veste l'abito domenicano non «tertia decima martii... secundum Ecclesiam» (= 13.III.1644), bensì il «13 martii 1644 more florentino, idest ab Incarnatione» (= 13.III.1645); ed emette professione «revoluto anno, sub eisdem die et hora» (= 13.III.1646). Per correggere l'atto di registrazione era intervenuto anche il priore, «5 februarii 1645 ab Incarnatione» (= 5.II.1646). Inoltre, il poco spazio disponibile nella medesima pagina (f. 9r), con le sottoscrizioni contratte, spinge il redattore di turno a sfruttare anche lo spazio inferiore della pagina precedente!


precedente successiva