RATRAMNUS CORBEIENSIS, DE PREDESTINATIONE LIBRI II

estratti

 

LIBER I

 

 

Et sicut nihil novi est apud illum, ita in aeterna dispositione consistunt immobiliter fixa qualiter creaturarum ordo per successiones temporum agatur: in qua sempiternitatis dispositione et electorum finem et reproborum cognovit, et de singulis quid agendum sit sempiterno consilio immutabiliter determinatum est. Haec autem sempiterni consilii dispositio praedestinatio est operum Dei, qua praedestinatione et electos disponit ad regnum, et reprobos ad poenas.

 

De qua dispositione Dei B. Augustinus in libro de libero Arbitrio loquitur, demonstrans quod universorum voluntates, non solum bonas, sed et malas, quocunque voluerit inclinat, et ejus dispositioni serviunt, ita dicens: Scriptura divina, si diligenter inspiciatur, ostendit non solas bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas ad actus bonos et ad aeternam dirigit vitam, verum etiam illas quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo….

 

 

 

Multis igitur catholicorum doctorum sententiis credimus approbatum mundum, et universa quae aguntur in mundo, divina dispensatione regi, et judiciorum ejus statera appendi, et secundum voluntatis ejus consilium moderari. Quod si ita est, imo quia ita est, quis negare potest et electorum et reproborum finem a Deo nosci, et quod de singulis eorum agendum sit, divino jam examine determinatum haberi? Sicut enim novit opera singulorum, id est electorum et reproborum, sic quoque nec numerum eorum ignorat. Quapropter is qui singulorum actus intuetur, qui finem aspicit universorum, qui novit quid singulis retribuat, jam apud se praedestinatum habet quid ex eis sit acturus, et qui in fine gloria regni donentur, vel qui poenarum supplicio ferientur….

 

Non est enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia. Haec igitur non invenit, sed efficit merita. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos eligit faciat bonos….

 

Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis, quia natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, et filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie diceretur; ne non trinitas, sed quaternitas crederetur. Praedestinata est ista naturae humanae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas quousque se deponeret humilius, non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis, «usque ad mortem crucis.» Sicut ergo praedestinatus est unus ille, ut caput nostrum esset, ita multi praedestinati sumus, ut membra ejus essemus. Humana hic merita conticescant, quae perierunt per Adam; et regnet quae regnat «Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum,» unicum Dei Filium, unum Dominum….

 

 

 

Sicut enim ex his quae breviter de beati Augustini libris collegimus, intelligi datur omnia sanctorum facta, dicta et cogitationes rectae, quibus coelestis regni beatitudinem mereantur accipere, non a semetipsis habent, sed gratia superni muneris acceperunt, cumque liberum voluntatis humanae sit arbitrium, infirmum tamen et invalidum est ad opus justitiae, si non per Dei gratiam validum fiat et forte, quae Dei gratia non solum subsequitur nos, ut bona quae novimus possimus operari, verum etiam praevenit in omnibus faciens in nobis et voluntatem qua velimus ut possimus facere bonum, et tribuens fidem qua non solum credamus in Deum, verum etiam per quam quaecunque postulaverimus, impetremus a Deo: id est et principium fidei, et plenitudinem ejus nobis donans: sed et omnia opera recta, ut possimus facere gratia largiente possibilitatem accipimus faciendi. Haec cum ex superioribus sententiis satis manifesta fiant, tum quoque ex sanctorum Patrum dictis, quorum hic testimonia propter brevitatem omisimus ponere, satis patescunt. Jam vero de praedestinatione sanctorum ita posita testimonia incunctanter loquuntur, ut omnium praedestinatorum numerum definitum esse doceant, et neminem eorum posse perire. Quae cum ita sint, jam videndum est utrum mali praedestinati sint ad poenam: sed cum ex praedestinatione sanctorum hoc facile possit colligi, quia si illorum certa est praedestinatio, et nemo potest perire electorum, sequitur ut etiam reproborum definita procul dubio sit praedestinatio: neque enim Dei dispositio, quae sanctorum numerum ita constituit ut nemo ex eis perire possit, non etiam de reprobis aliquid judicavit; sed quid ex hoc sanctorum dicta loquantur sequenti libello monstrabitur….

 

 

 

LIBER II

 

 

 

 

Et hic et superius dum qui non sunt ex ovibus Christi, ad interitum dicit praeparatos, ostendit geminam esse praedestinationem; quia et sancti praedestinati sunt ad vitam, et qui in peccatis suis perseveraturi sunt, ad interitum….

 

Nullius proinde humanae culpae in Deum referas causam: vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. Hac sententia ostendit venerabilis Augustinus malos propter iniquitatem superbiae damnationi praedestinatos, non autem ad peccatum: quoniam peccatum non est ex Deo. Neque enim auctor mali est Deus, poenae vero redditio ex Deo est. Quia justum est ut qui Deo per humilitatem subdi noluit, propter superbiam coelesti ultione feriatur. Unde praedestinatio Dei ad poenam est, quam subituri sunt mali, qui perseverabunt in iniquitate: non autem ad peccatum; quia Deus auctor mali non est, neque placet Deo iniquitas, et eorum quae operatur Deus praedestinator est; videlicet, vel bonorum quae redditurus est sanctis, vel poenarum, quas iniquis puniendis illaturus est. At vero malorum sicut non est auctor, ita nec praedestinator. Non enim peccatum ex Deo est, sed ex diabolo. Atque propterea suorum operum quae vel misericorditer respicit, vel juste punit, praedestinator est: eorum autem quae non agit, sicut vindex est, ita praedestinator non est….

 

In his omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur mali ad poenam, sed non praedestinati ad peccatum: quoniam eorum, quae facturus est Deus, praedestinator est; quae vero non fecit, nec facturus est, ea non praedestinat. Quia autem judicaturus est mundum, et impios justo supplicio pro iniquitatibus suis damnaturus, propterea reos praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinavit illis: ad peccatum autem non eos praedestinavit; quoniam non est Deus auctor iniquitatis, quoniam sicut justitia ex Deo est, et omne opus bonum; ita iniquitas, et omne opus pravum ex diabolo. Unde et sanctus Augustinus hoc ipsum insinuans ait paulo superius: «Nullius proinde culpae humanae in Deum referendam causam: vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est». Et Cassiodorus cum dicit peccatores in praedestinatione repulsos eos qui damnandi sunt in judicio, ostendit propter iniquitatem damnandos, quae praedestinata a Deo non est; damnandi vero ipsi praedestinati sunt; quia justum est ut poena inferatur eis qui noluerunt obedire praeceptis justitiae….

 

Sic autem Deus non omnia promisit quae praedixit, quamvis praedixerit omnia quae promisit sicut non omnia praedestinavit quae praescivit, quamvis omnia praedestinata praesciverit. Praescivit enim hominum voluntates bonas et malas: praedestinavit autem non malas, sed bonas solas. Et licet in ejus praedestinatione non fuerit, ut malitiam voluntati humanae dedisset, fuit tamen in ejus praedestinatione, quid humanae voluntatis malitiae reddidisset propter hoc quia, sicut Psalmista testatur, «Misericors est Dominus et justus  (Psal. CXIV, 5)  ,» praedestinavit justos ad gloriam, iniquos ad poenam. Justificandis ergo atque glorificandis praedestinatum misericordiae suae opus praedixit pariter, et promisit. Iniquis autem  praedestinatum justitiae suae opus praedixit tantummodo, non promisi….

 

Ecce ad quod Deus iniquos et impios praedestinavit, id est ad supplicium justum, non aliquod opus injustum; ad poenam, non ad culpam; ad punitionem, non ad transgressionem; ad interitum, quem ira justi Judicis peccantibus reddidit; non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos, quos in aeternum damnaturus est Deus, «vasa» vocat «irae,» non culpae. Ait enim: «Quod si volens Deus, ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam….

 

 

 

Per omnia doctor iste iniquos praeordinatos esse ad poenalem vitam iniquitatibus suis dogmatizat: ad peccatum vero non esse praeordinatos, quoniam iniquitas Deo non placet, nec eorum est praedestinator, quorum non est auctor. Sed cum scierit hominem peccaturum, et in peccatis permansurum, praedestinavit eum ad poenas quas juste esset passurus, nec haec praedestinatio compulit eum ad peccatum, aut certe ex necessitate ad poenas: quoniam,  sicut ipse testatur «qui omnia novit», novit etiam et singulorum facta, novit et fines singulorum, et ex eo quod in eis vidit et cognovit, ex eo etiam et praedestinavit quid de singulis esset acturus. Sicut enim praescientia ejus neminem compellit ad peccatum, cum utique praescierit singulorum ante saecula aeterna peccata, ita quoque et praedestinatio ejus neminem compellit ad poenam, licet et antequam nascatur aliquis, praedestinatus sit, si permansurus est in iniquitate, ad poenam. Ex eo enim quod praescivit singulos quid essent acturi ex eo et praedestinavit aeternitate consilii sui quid esset de singulis facturus….

 

Non ideo tamen compelluntur ad poenam quia non ex eo quod praedestinati sunt judicantur, sed ex eo quod peccatores praesciti sunt, ad poenas praedestinati cognoscuntur: sicut enim nemo potest imputare Deo quod peccat, ita quoque quod pro peccatis puniendus sit. Peccat enim propria voluntate delinquens, puniendus autem est justo judicio judicantis: et sicut peccati causa non ex Dei praescientia descendit, quia nullus idcirco peccat quia Deus eum peccaturum praescierit, sed idcirco quia magis propriae concupiscentiae obedit quam praecepto prohibentis Dei a peccato: ita quoque nullus idcirco ad poenam vadit, quia hoc in Dei praedestinatione ante fuerat: ex eo enim quod praescitus est in peccatis permansurus, et sine poenitentiae fructu vitam praesentem terminaturus, ex eo deputatus est ad poenam. Et sicut causa peccati concupiscentia est, qua magis obeditur voluntati carnis quam praecepto divino, ita poenae deputationis causa est peccati perpetratio, et postea pro peccato nulla digna satisfactio. Hinc sanctus Isidorus Hispalensis episcopus, vitae meritis et sapientiae lumine praeclarus, catholicorum sequens doctrinam magistrorum, in libro secundo Sententiarum  (cap. 6)  geminam fore praedestinationem tam sensuum quam verborum attestatione docet, dicens: «Gemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sive  reproborum ad mortem. Utraque divino agitur judicio, ut semper electos superna et interiora sequi faciat, semperque reprobos, ut infima et exteriora delectent, deserendo permittat. Sicut ignorat homo terminum lucis et tenebrarum, vel utriusque rei quis finis sit, ita plenius nescit quis ante suum finem luce justitiae praeveniatur, vel quis peccatorum tenebris usque in suum terminum obscuretur, aut quis post lapsum tenebrarum conversus resurgat ad lucem. Cuncta haec Deo patent, hominem vero latent: quamvis justorum conversatio in hac vita probabilis sit, incertum tamen hominibus esse, ad quem sint finem praedestinati, sed omnia reservari futuro examini. Mira dispositio est supernae distributionis, per quam hic justus amplius justificatur, implius amplius sordidatur. Malus ad bonum aliquando convertitur, bonus ad malum aliquando reflectitur; vult quis esse bonus et non valet; vult alter esse malus, et non permittitur interire, datur ei qui vult, esse bonus: alius nec vult, nec datur ei, ut sit bonus: iste nascitur in errore et moritur; ille in bono quo coepit usque in finem perdurat. Tandiu iste stat quousque cadat; ille male diu vivendo, in fine salvatur, respectusque convertitur; vult prodesse in bono justus nec praevalet, vult nocere malus et valet. Iste vult Deo vacare, et saeculo impeditur: ille in negotiis implicari cupit nec perficit. Dominatur malus bono, bonus damnatur pro impio, impius honoratur pro justo; et in hac tanta obscuritate non valet homo divinam perscrutari dispositionem et occultum praedestinationis perpendere ordinem.

 

Quibus verbis non solum quod sit electorum numerus praemio coronandus, et reproborum multitudo poena in judicio ferienda, divinae praedestinationis ordine dispositum fore clarissime demonstrat, verum utriusque ordinis, id est tam electorum quam reproborum, vita quo cursu quove tramite volubilis mundi tempora pertranseat, sicut superni moderaminis legem non egreditur, ita coelestis dispositione secreti docet esse praedestinatum. Utrorumque de fine, videlicet electorum seu reproborum, loquens ait: «Gemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem.» Haec autem praedestinatio quemadmodum in singulis operetur sequenti sententia monstrat. Utraque, inquiens, divino agitur judicio, ut semper electos superna et interiora sequi faciat, semper reprobos, ut infima et exteriora delectent, deserendo permittat.] Docet enim quod praedestinationis ordo coelestis discrimine judicii liberetur, et electos divini amoris flamma, succendens, interiora, id est spiritalia et superna, id est coelestia, concupiscere semper faciat et sequi: at reprobos justo quidem judicio, mortalibus tamen occulto, dum desiderio supernae patriae non irradiat, atque eos invisibilis boni amore extorres derelinquit, non interiora, sed exteriora, non superna, sed infima, hoc est non spiritalia sed corporalia, non coelestia sed terrena bona diligere se quique permittit….

 

Et quemadmodum singulorum actiones in hac vita Conditor disponat sempiterno providentiae suae consilio, praedestinatum habet. Etsi enim actiones humanae novae sunt quia temporales, divinae tamen dispositionis consilium non est novum, quia aeternum. Ait autem: «Mira est itaque dispositio supernae distributionis, per quam hic justus amplius justificatur, et impius amplius sordidatur.»….

 

Nisi forte dicat aliquis a Deo mundum non regi. Quod quia catholicorum nemo negare praesumit, claret quia divina dispositione non solum praesentia, verum etiam praeterita reguntur, et futura. Quod cum ita sit nullus fidelium dubitat in Deo nihil mutabile, nihilque variabile fieri: quod cum certissime credatur, sequitur, uti nec novum consilium nec novam dispositionem, nec novum apud Deum ordinem esse sentiamus. Quare sequitur, ut universa, quae per varia temporum curricula judicat Deus, aut disponit aut ordinat in creatura sua, semper in aeternitate consilii sui, sic judicata, disposita, ordinata fuerunt, quemadmodum in temporibus ab ipso judicantur, disponuntur, ordinantur. Finis autem tam malorum, quam bonorum, ad divinam respicit dispositionem; humanae quoque cursus vitae divinae dispositionis judicium nequaquam fugit: utraque igitur sempiterni dispositione consilii praedestinata sunt. Cumque non idem, verum distinctus sit finis electorum, seu reproborum, quemadmodum etiam vitae cursus eorum, sequitur, ut divinae praedestinationis ordo, quo finis bonorum malorumque dirimitur, non idem sit, sed diversus. Quemadmodum doctoris istius sententia docemur dicentis: Gemina est praedestinatio, etc. Satis igitur doctorum auctoritate catholicorum instructi sumus geminam esse praedestinationem….

 

(Isidor., lib. II, diff. XXXII, 115-119, 122) : Inter gratiae divinae infusionem, et humani arbitrii voluntatem hoc interest: arbitrium est voluntas liberae potestatis, quae per se sponte vel bona vel mala appetere potest. Gratia autem est divinae misericordiae gratuitum donum, per quod et bonae voluntatis initium, et operis promeremur effectum. Divina quippe gratia praevenitur homo ut bonus sit, nec humanum arbitrium Dei gratiam antecedit, sed ipsa gratia Dei nolentem hominem praevenit, ut etiam bene velit. Nam pondere carnis homo sic agitur, ut sit ad peccatum facilis, ad poenitendum tardus. Habet de se unde corruat, et non habet unde surgat, nisi gratia Conditoris, ut erigatur, manum jacenti extendat. Denique homini per Dei gratiam liberum restauratur arbitrium, quod primus homo perdiderat: nam ille habuit inchoandi boni liberum arbitrium, quod tamen Dei adjutorio perficeretur. Nos vero et inchoationem liberi arbitrii, et perfectionem de Dei sumimus gratia, quia et incipere et perficere bonum de ipso habemus, a quo et gratiae donum datum, et liberum arbitrium in nobis est restauratum. Dei ergo est bonum quod agimus, propter gratiam praevenientem et subsequentem: nostrum vero, propter obsequentem liberi arbitrii voluntatem. Nam si Dei non est, cur illi gratias agimus? Et si nostrum non est, cur retributionem bonorum operum exspectamus? Proinde ergo in eo quod gratia Dei praevenimur, Dei est: in eo vero quod ad bene operandum  praevenientem gratiam sequimur, nostrum est. Nemo autem Domini gratiam meritis antecedit, ut tenere eum quasi debitorem possit: sed miro modo aequus omnibus Conditor, alios praedestinando praeelegit, alios vero in suis pravis moribus justo judicio dereliquit. Unde verissimum est gratiae munus non ex humana virtute, vel ex merito arbitrii consequi, sed sola divinae pietatis bonitate largiri. Quidam enim gratissimae misericordiae ejus praevenientis dono salvantur, effecti «vasa misericordiae;» quidam vero reprobati, ad poenamque praedestinati damnantur, effecti «vasa irae.» Quod exemplo de «Esau et Jacob» necdum natis colligitur, qui dum essent una conceptione vel partu editi, parique nexu originalis peccati astricti, alterum tamen eorum ad se misericordiae  divinae praeveniens bonitas gratuita gratia traxit; alterum quadam justitiae severitate odio habitum in massa perditionis relictum damnavit….

 

Docemur itaque ante divinae gratiae perceptionem longe nos jacere infra primi hominis conditionem. Ille denique talis conditus fuerat, ut liberi arbitrii potestate justitiae bonum, et velle posset, et operari, nos vero caremus utroque: nec enim vel velle, vel facere bonum adjacet nobis, nisi divini muneris largitate fuerit praestitum. Manemus itaque in ejusdem sorte conditionis, in quam lapsus ille decidit post transgressionem: ut enim illi priusquam peccasset, et inchoatio, et consummatio boni per liberi facultatem patebat arbitrii; ita post delicti reatum, nec incipere, nec perficere bonum illi possibile mansit. Infirmitatis siquidem propriae culpa premebatur ad lapsum, qui noluit rectitudinis statum servare ante reatum. Nos quoque illius de radice germinis propagati, cum delicti contagio traximus infirmitatis conditionem, ut nec bonum inchoare per voluntatis bonae possimus desiderium, nec illud exsequi per sanctae devotionis obsequium. Qua de re, ut ad utrumque reddemur idonei liberi vires arbitrii, quas in  parente primo perdidimus, divini muneris gratia nobis restituuntur, ut et incipere, et perficere bonum per Dei gratiam jam valeamus, qui prius inefficaces per infirmitatis debilitatem ad ista reddebamur: unde bonum quod agimus nostrum pariter divinique muneris esse subsequenter erudimur….

 

Nec tamen haec Dei praescientia illos compulit ad peccatum, sed causa peccati fuit eis astuti hostis  callida persuasio, et divini praecepti praevaricatio. Non enim ideo peccaverunt, quia praescivit Deus eos peccaturos, sed ideo quia dati praecepti neglexerunt esse servatores, et praevaricationis reatum praesens poenae subsecuta est, ut inobedientiae culpa mortis sententia plecteretur. Non tunc tamen primum, quando peccavit homo, excogitavit Deus, qua delinquentem ultione feriret, neque tunc quando dans obedientiae praeceptum, simul et ultionem comminatus est dicens: «In quacunque die comederitis ex eo,» id est de ligno experientiae boni et mali, «morte moriemini  (Gen. II, 17) .» Sed sicut ejus scientiae nihil novi potest contingere, ita nec judicio. Ut enim scivit a principio hominem peccaturum: sic et a principio novit quemadmodum peccantem puniret, quoniam apud Deum, sicut non est nova cogitatio, sic nec novum consilium, et sicut non novum consilium, ita nec novum judicium. Apud quem enim nulla est commutatio, nulla vicissitudo, uniformis est sapientia, et sempiterna deliberatio: qua de re sicut antequam peccaret homo, noverat eum peccaturum; sic antequam puniret illum, decreverat poenam, qua fuerat puniendus. Nec tamen propterea, quia Deus decreverat hominem puniendum, idcirco punitus est, sed propterea quia peccavit. Sicut non idcirco deliquit, quia Deus illum peccaturum praescivit, sed quia serpentis persuasionem magis, quam Dei praeceptum audivit. Consurgit Cain adversus Abel fratrem suum, et invidiae livore caecatus innocentem persequitur, fraternae caedis cruore terram contaminat? Quod  scelus nequaquam Deum latuit. Parricida redarguitur, fusi sanguinis clamor convincit negantem: Nunquid autem Deus tunc Cain primo noverat parricidam, quando fratrem enecavit? Si hoc conceditur, sequitur ut aliquid ignoret Deus quod per temporis intervalla discat: sed nihil potest discere Deus, quod prius ignorabat. Omnia namque novit praesentia, praeterita, et futura. Igitur quid erat Cain adversus fratrem acturus, nunquam ignoravit: si nunquam ignoravit, semper scivit. Nunquid autem, quia quod scit Deus futurum esse sine dubio futurum erit, nec averti aut immutari potest, idcirco scientia Dei compulit Cain ad necem fraternam? Quis hoc impius dixerit? Quae res enim impulerit eum ad tanti sceleris patrationem: Geneseos lectio nequaquam silet, quae docet Dominum respexisse ad Abel, et ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera ejus non respexisse  (Gen. IV, 4) . Hinc parricidalis immanitas odiorum fomenta coacervans, nec divina castigatione compescitur, sed coepti furoris insania fraterna caede completur. Non igitur Dei praescientia compulsus est Cain ad parricidium, sed invidiae malignitate, aut furoris insania, qui fratris gloriam videre non potuit, ferre nequivit, exstinguere molitus est….

 

Damnabuntur enim propter malitiam suam, non propter Dei praedestinationem. Quemadmodum mali futuri sunt propterea quod hoc esse propriae voluntatis arbitrio elegerunt: non propter divinam praescientiam. Quod si praescientiam malorum, non autem praedestinationem quisquam esse contenderit, eo quod quidquid praedestinatum est, necesse est ut fiat; hoc etiam et de praescientia sentiendum est. Quidquid enim praescit Deus, futurum sine dubio erit, nec aliter erit quemadmodum praescitum est, quoniam si vera est, praescientia est, si vero non est vera, non est praescientia. Qua de re quidquid Deus praescit faciendum erit sine dubio, et sic erit quemadmodum praescitur. Quem namque praescit de numero electorum esse, is erit sine dubio electus: quem vero praescit de numero reproborum, erit sine dubio reprobus. Quapropter quoniam et hos et illos jam scit, et ab initio saeculi praescivit, illi erunt electi, quos electos esse praescivit, et illi reprobi, quos similiter reprobos esse praescivit, et noti sunt Deo, et hi et illi. Qua de re si praedestinatio propterea refugienda est, quia quidquid praedestinatum est immutabile est, refugienda praescientia est, quia quidquid praescitum est immutabile est. Quod si praescientia omniscientem Dei cognitionem insinuat, non autem aliquem ad peccatum cogit, et praedestinatio operum divinorum praeordinationem et praeparationem significat, nullum autem ad poenas impellit, non est cur praescientia recipiatur, et praedestinatio abdicetur. Sicut enim pium atque religiosum est de Deo credi, quod «novit omnia priusquam fiant  (Dan. XIII, 42) :» sic pium et religiosum  est de Deo sentire quod «fecit quae futura sunt  (Isa. XLV, 11) :» et: «Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus»  (Psal. CX, 2) ; et Psalmista: «Semel locutus est Deus  (Psal. LXI, 12) .» Et beatus Job: «Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit  (Job XXXIII, 14) .» At sanctorum sententia est catholicorum, praedestinationem esse operum Dei aeternam dispositionem, unde quia quaecunque facturus est Deus, in aeterno judicii sui consilio jam dispositum habet: sequitur ut opera Dei universa sint praedestinata. Quapropter cum dicitur de malis, quia ad poenas praedestinati sunt; hoc dicitur: quia Deus secreto judiciorum suorum sacramento dispositum habet, quid de his facturus sit. Non est igitur divinae dispensationi repugnans, si mali dicuntur esse praedestinati ad poenam, quoniam praedestinatio est operum Dei, in quibus operibus Dei etiam judicium dispositum quo judicandi sunt reprobi. Egimus igitur, ut potuimus, quemadmodum praedestinatio qua dicuntur iniqui ad poenas deputati non necessitate aliqua constringat eos ad poenam: sed tali locutione exprimi divinorum operum ordinationem. Et quia superius ostendimus sanctorum dicta, quibus mali praedestinati dicuntur ad poenas, quisquis praedestinationem malorum abnegat, non nobis, sed illis quorum sequimur auctoritatem contradicit. Ne nos in culpam ideo trahamur, si sanctorum auctoritatem sequimur. Si enim quod illi dicunt catholicum est, nec repugnans rectae fidei: nos quoque non a catholicae fidei rectitudine discrepare judicemur, si hoc dicimus et sentiamus, quod illi dixerunt et senserunt; illorum enim doctrina fides ecclesiastica munitur; et nos, qui intra sinum Ecclesiae continemur, de illorum institutione imbuimur, nec aliud sentire praesumimus, nisi quod illi nos instituerunt, nec alio ire, nisi quo ducunt; nec dicere aliud, nisi quod illi dicunt. His ita obsecramus magnitudinis vestrae pietatem, ut haec scripta, si sapientiae vestrae non displicuerint, penes vos habeantur, nec in publicum proferantur, donec hujus quaestionis controversia diligenter ab omnibus fuerit eventilata, et quid tenendum ab omnibus, sit comprobatum. Quod si displicuerit libellus iste, per vos obsecramus ut corrigatur, et nobis quae correcta fuerint non abscondantur.