precedente successiva

137. Frater Hugolinus de Aviriano seu de Arce, nobilis genere de Beriçeskis. Fuit filius Tancredi domini Hugolini et nepos carnalis fratris Rostichelli, superius memorati. Ordinem intravit etatis sue anno xv°. Qui quidem semper fuit pollens virtutibus, honestisime vite et verecundus extitit et pudieus, de quo in tota vita sua nunquam emanavit fumus male suspitionis et fame, propter sincerisimam vitam quam ducebat; hoc testimonium habens tam a fratribus quam etiam secularibus qui eum melius noverant. Et quia sic aprobatus fuit de mangna honestate et sincerissima vita, venerabilis pater magister et prior provincialis nostre provincie voluerunt ipsum habere curam super monasteria nostra in quantum se extendunt privilegia ordinis ad spiritualia, s(cilicet) ipsas informandas et corrigendas ut sibi videretur expediens esse; quod et fecit laudabiliter et bene. Hic in sua iuventute artes liberales legit, postmodum lector fuit tiburtinus, demum lector reatinus et tudertinus et deinde urbevetanus. Fuit etiam prior in Tibure, Cortone [non Corneto di ed.!] et Ananie, et visitator  in parte nostre provincie. Qui habituatam habens devotionem ad dominum Deum, omni die infallibiliter celabrare [= celebrare] volebat ubicumque erat, tam intus quam extra, dummodo |87/121| esset corpore sanus et haberet ea que sunt necessaria ad sacra misteria celebranda. Qui obitum suum vicinum congnovit finiendum in brevi, quem predixit fratribus et sanctimonialibus. Qui et in ordine vixit annis L, migrando ad Deum cum debita devotione in die sancti Blasii episcopi et martiris [= 3.II] et in crastino traditus est sepulture, et propter merita sue bonitatis habuit honerabils exequias funerales sub annis Domini M°ccc°.xl.iiij°.


distingui: a) fra Ugolino di Gentile di messer Tancredi dei Berizeschi, OP 1269, † 1323 (n° 100); b) fra Ugolino di Tancredi di messer Ugolino dei Berizeschi, OP 1295, † 1344 (n° 137), a sua volta nipote di fra Rostichello di messer Ugolino dei Berizeschi (n° 26).

MOPH XX, 377b: si rimane perplessi a distribuire le testimonianze tra i due Ugolino. Estremi cronologici e curriculum scolastico suggeriscono seguente identificazione:

a) fra Ugolino di Gentile: MOPH XX, 160/14 (1305, si affida la cura del conv. orvietano a "fr. Hugolino de Arce" finché non venga eletto il nuovo priore). MD 18 (1987) 325a.

b) fra Ugolino di Tancredi: MOPH XX, 132/18 ("fr. Hugolinus de Arce" studente di filos. in Perugia 1299), 179/6 ("fr. Hugolinus de Arce"studente di logica in Firenze 1310), 198/3 ("fr. Hugolinus de Abriano Urbevetanus" visitatore dei conventi della Toscana settentrionale, 1316). MD 18 (1987) 325a. Codices manuscripti operum Thomae de Aquino I, Romae 1967, 316.


138. Frater Nicholaus Manfredi, sacerdos. Ex sua genologia nobilem et illustrem traxit originem videlicet quia carus et astrictus consaguineus [sic] fuit comitis Tolosani et Dalfini, et per consequens regis Roberti. Et inde est quod rex Manfredus [† 1260] dum prosperitate polleret, patri suo donavit castrum quod dicitur Pitillianum de maritima ildribandescha. Sed postmodum, morte superveniente prenominato ipsi regi, prefatum castrum devolutum est ad comune urbevetanum, suo patre Manfredo renuntiante [renuntiantiante scr.] ad omne ius quod haberet in dicto castro, ista conditione apposita et pacto quod esset civis urbevetanus et uxorem duceret de civitate de nobili et militari prosapia. Quod et factum est; et comune donavit ei posessiones mangnas et <b>onas, quod suficienter tenere posset duos bonos equos ad utilitalem urbevetani comunis. Frater vero prefatus, utroque parente orbatus, nostrum ordinem est ingressus etatis sue anno xvj°. De cuius proventibus noster conventus percepit vj milia librarum usualis |88/122| monete vel circa. Vixit autem hic frater bone memorie in ordine annis lvij°. Qui fuit semper bone converssationis et homo quietus et pacificus, nulli displicentiam faciens. Qui singulari devotione venerabatur beatam Virginem Mariam, quatuor vigilias suarum solle(mpn)itatum ieiunando in pane et aqua, et multo tempore continuavit dicendo omni die j [= unum] psalterium ad laudem Dei et pro sua salute. Migravit autem in senectute bona plenus dierum, habens in etate annos lxxv, sub annis Domini M°ccc°.xl°iiij°. Qui terminum posuit dierum vite sue quatuor diebus ante Natalem Domini.


Manfredi = Manfredi Lancia, vicario di Federico II († 1250) nella contea aldobrandesca e Maremma. Cf.  D. Waley, Mediaeval Orvieto, Cambridge 1952, 34, 44 n. 3 (qui si cita la nostra cronaca).

Pitigliano (pr. Grosseto), allora pieve in dioc. di Sovana. Annoto un convento OP in Pitigliano (1462 ss), di breve vita, pressoché sconosciuto alle fonti tradizionali della provincia romana. Vedi → Un convento domenicano in Pitigliano?


139. Frater Matheus Petrutii Gerardini, diaconus, de regione Sancti Leonardi, suam habitationem habens ex opposito nostri hospitalis. Devotione motus ad Deum duas suas uterinas sorores locavit in nostro monasterio Sancti Pauli, demum nostrum ordinem est ingressus etatis sue anno xvj°. Qui frater miro modo fuit hummilis et modestus et bone converssationis et grate, qui nunquam pernocuit alicui sed semper <serv>ire paratus omnibus, et fuit avidus et bene dispositus ad studium, habens ad cantum vocem optimam et sonoram et pulcram. Qui in ordine vixit annis iiijor; laboravit autem egritudine longeva plus <uno an>no cum patientia mangna. Qui susceptis humiliter et devote <omnibus> eclesiasticis sacramentis migravit ad Dominum xij° die aprelis sub annis Domini M°.ccc°.xl.v°.


dopo aver scritto Frater Matheus Petrutii, de regione..., la medesima mano aggiunge diaconus. gerardini in interlinea, sopra Petrutii, con trattino di richiamo non molto perspicuo; restituisco sequenza secondo le consuetudini del cronista per elementi antroponimici (senza poter escludere la possibilità inversa fr. Matheus Gerardini Petrutii) e qualifica di stato religioso (diaconus)


|pp. 89-90 mancanti|

|58/123|

140. Frater Tramus domini Conradi de Monaldensibus. Dum esset in sua iuventute lector urbevetanus, fuit primo factus prior florentinus et postmodum prior urbevetanus et perusinus, et diffinitor in pluribus capitulis provincialibus, necnon diffinitor in capitulo generali Parisius [1326]. Qui propter suam laudabilem converssationem fratribus gratam electus est et confirmatus in nostrum priorem provincialem [1326-1328] unanimiter et pacifice. Cuius bonitas declarata et preclarissima fama in nostra patria, eclesie banneoregensis pastore vacante electus est  iuridice nullo chanonico discrepante, eiusdem eclesie in episcopum et pastorem; cuius electionis decretum sibi presentatum ut in ipsam electionem consensum preberet et aceptaret, omnino renuit talem electionem de se factam, ipsam minime aceptando. Nichilominus summo pontifici decretum tale et quod postmodum in prefata electione fuerat processum sibi innotuit, providens romanus pontifex de ipso eclesie antedicte, ipsum pronuntiando in consistorio publico episcopum et eidem per apostolica scripta [2.XII.1327] mandando ad suscipiendum honus offitii pastoralis. Qui ut verus eclesie et obedientie filius aceptavit. Episcopo vero urbevetano subtracto de medio per mortis ochasum, anno eodem summus pontifex dominus papa Iohannes xxijus, volens ipsi urbevetane eclesie providere de ydonea et suficienti persona, de ipso antedicto banneoregensi electo providit, compellendo eundem ad suscipiendum pastorale offitium nostre civitatis [5.X.1328]. In quo anno per venerabiles patres et dominos episcopos suanensem, ortanum et castrensem est sancto crismate consecratus; in sua recipiens consecratione a nostro comuni libras mille usualis monete et a suo clero promissionem xii centonaria flor., necnon a suis consaguineis [sic] et amicis ac notis enxenia et munera quasi innumera. Et die quo sic subllimatus fuit et suo dyademate coronatus, fecit grande convivium et pingue, expendens in ipsum libras mille vel circa, et hoc sub annis Domini M°ccc°.xxviiij°.

[AGOP XIV lib. OO, p. 78: Qui fuit homo exemplaris in sua converssatione. Nam dum esset in suo ordine quam etiam in pontificali dignitate constitutus, semper fuit circumcisus in lingua et moderatus in sua loquela, nulli malum imprecans nec turpe verbum quo aliquis posset turbari. Qui a suis civibus emulis et invidis non bene eum tolerantibus seccessit ad tempus de civitate. Tandem rediit susceptusque a populo et a clero cum magno et inextimabili gaudio et honore obviantibus et equites et pedites extra civitatem et pueri quasi omnes de terra clamantes gaudenter, habentes ramos olivarum, dicebant alta voce «Viva! Viva!». Demum ad annos paucos emergentibus novis]
|91/124|
casibus et periculis suorum, compulsus est et coactus de civitate exire. Qui vadens Avinionem ubi summus pontifex dominus Clemens papa vjus [1342-1352]residebat, ibidem moram contraxit per annum, susceptus ab eo paterne. Qui fuit corpore magnus et decorus aspectu et bonorum morum honestate venustus. Suum autem episcopatum augumentavit quantum scivit et potuit. Ad pauperes autem et egenos semper gessit viscera pietatis faciens eis elemosinas in secreto potius quam in publico, vitare volens gloriam inanem. Infirmatus autem corpore et mente sanus, notum fecit Dominus ei finem suum, quia ecclesiastica omnia sacramenta cum devotione debita et devota suscepit; et auctoritate summi pontificis in conffexsione secreta ab omni peccato, a culpa pariter et a pena, absotutus. In suo autem testamento quod condidit, fratribus cum eo residentiam facientibus minime fuit ingratus, relinquens eis bonum legatum. Domino igitur Clemente papa vj° presidente in orbe, lxvj° etatis sue anno, episcopatus autem xvij° apud Avinionem migravit ad Dominum, et in ecclesia suorum confratrum patris nostri beati Dominici tumulatus, convenientibus ad eius honorabiles exequias funerales presentialiter, qui fuerunt(?) xvij venerabiles patres et domini cardinales et quasi omnes <?  ?  ? > et alii prelati mitrati qui in romana curia residebant, sub annis  Domini M°ccc°xlv°.


pp. 89-90 (cf. ed. 123-124) sono mancanti. Turbato recupero settecentesco del folio originale (paginato 89-90), inserito tra 7° e 8° fascicolo (ternioni pp. 77-88 e 91-102), ma con ricaduta d'errore d'anticipo occorso alla trascrizione originale in p. 58 (ed. 88, decessi degli anni 1313-14), dentro il quinione pp. 45-64; la seconda parte (Qui fuit homo ... emergentibus novis) del testo mancante è tratto da copia settecentesca in AGOP XIV lib. OO, p. 78.
L'incidente ha provocato la concomitante perdita di qualche carta o cedola, e dunque di qualche biografia? In AGOP X.1639 (xiv) Legenda beate Iohanne de Urbeveteri, si legge la seguente nota di mano quattrocentesca vergata nel verso del piatto anteriore: «Hanc legendam compilavit venerabilis pater fr. Iacobus Scalza de parochia Sancti Martini, Urbevetanus, magne fame et literature, uti patet in cronica antiqua huius conventus. <* * *> tempore dum esset prior in hoc conventu urbevetano facta fuit cisterna magna prati secundi claustri, scilicet anno M°ccc°xxiij. Qui etiam composuit multos sermones predicabiles tam de tempore quam de sanctis. Et expletis in ordine annis xliiijor devotissime et obiit, et in capella apostolorum Petri et Pauli tumulatus est presentibus rev.mo episcopo urbevetano et omni clero et populo ob eius mirabilem oppinionem»; l'attuale stato di Cr Ov non offre riscontro. Iacopo Scalza: 44 anni di vita religiosa, ultimo dato conosciuto 1331, nel 1299 già studente in filosofia: dunque deceduto prima del cronista e della redazione della cronaca 1346-48.
SOPMÆ II, 340-41; IV, 136-37. E. Paoli – L.G.G. Ricci, La Legenda di Vanna da Orvieto, Spoleto 1996, 248a.

fra Tramo (o Bertramo) di messer Corrado [† 1300] di messer Ermanno dei Monaldeschi; sua madre donna Odolina; sui fratelli Manno, Citta (Cittadino), Berardo (APR, Diplomatico 3.III.1307). MOPH XX, 370b (1305-1344) "Bertramus". Nel CP 1328 Tramo è detto vescovo electus di Bagnoregio, ex-provinciale e vicario (della provincia) (XX, 245/20-25). Suo fratello messer Berardo deceduto (268/6: 1331). D. Waley, Mediaeval Orvieto, Cambridge 1952, Tab. I, 167b. Rossi-Riccetti 264a.

Cronaca inedita degli avvenimenti d’Orvieto, ed. F.A. Gualterio, Torino 1846, I, 12; I, 110-11: «Giovedì a' ventitre di settembre [1345] venne in Orvieto un messo da corte di Roma cioè da Avignone, e disse che il vescovo di Orvieto, cioè Framo [= Tramo] Monaldeschi era morto in Avignone di sua morte; et così fu vero».


¶ Nota, propter multa bona que iste venerabilis pater dedit isti conventui cum successerit conventus in omnibus bonis et parte hereditatis sue, quod fratres Predicatores de Urbeveteri habent in ecclesia Sancte Crucis de Urbeveteri ius patronatus. Nam dominus Conradus domini Ermanni domini Cittadini de Monaldensibus habuit in uxorem dominam Odolinam (que fuit filia unica et heres domini Berardi de domo domini Rayneri Comitisse, qui erat patronus, una cum suo germano domino Morichello, eclesie Sancte Crucis) filiam domini Berrardi de domo Comitisse, de qua habuit tres filios superstites: s(ilicet) fratrem Tramum; dominum Hermannum a quo descenderunt Conradus et Lucas et filii Benedicti; et dominum Berardum a quo descenderunt Monaldus Berardi  .   .   .   Berardi domini Hermanni de Montorio. Et sic fratres Predicatores de Urbeveteri occasione fratris Trami idem ius patronatus habent in ecclesia Sancte Crucis, receptis bonis quod habent filii et descendentes domini Hermanni et filii et descendentes domini Berardi
[nel marg. inf. di p. 91, giunta di fra Bartolomeo di Tebaldo da Orvieto, ininzio '400; relazioni parentali da prendere con cautela; donna Odolina non era figlia unica ma aveva una sorella, Ranaldesca - attesta formalmente la pergamena APR, Diplomatico 3.III.1307]

precedente successiva